IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Dicit ei Iesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem ".
" Dicit ei Jesus, " sicut omnis veri illuminator et doctor. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Cantic. 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea,ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam. Psal. XXIV, 4 : Vias luas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Hic est enim unigenitus qui solus est in sinu Patris : et ideo haec omnia scit corrigere et enarrare.
" Mulier, crede mihi, etc. "
Dicit autem tria, scilicet, ablationem erroris, verum intellectum veritatis, et doctrinam verae adorationis.
Ex ablatione erroris dicit tria, scilicet, sermonis dicendi confirmationem, temporis impletionem, et erroris correctionem.
De primo dicit: " Mulier, crede mihi," quia jam te ad fidem qua me prophetam confiteris sublevavi. Prophetae autem qui promissus est in lege est credendum, et verbis suis fides adhibenda. Deuter. xviii, 18 et 19 : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Ex quo ergo tu me confiteris prophetam, " crede mihi, " quia illi prophetae fides est adhibenda.
" Quia veniet hora. "
Ecce temporis adimpletio. Non enim semper prophetia dependebit ad futurum,
sed tempus est nunc impletum. Ad Galat. IV, 4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Psal. lxiv, 12 : Benedices coronae anni benignitatis tuae. Corona enim anni transivit in circulum, quando tempore impleto veritas implevit promissionem.
" Quando," revelata veritate," neque in monte hoc, " in quo praecessit figura patrum. Genes. xxxv, 1 : Surge, scilicet Jacob, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. III Regum, III, 4 : Salomon abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum. Per montem enim adorationis patres ostendere voluerunt altitudinem cordis, quae in adorante esse debet, non quod localis esset adoratio. Et quia hoc posteri in abusum traxerunt, putantes localem esse Deum qui adoratur, ideo corrigendum est hoc.