LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod scientia primi nec est universalis, nec particularis, nec in potentia, nec in actu, nec etiam in agere.
Ex his quae dicta sunt, necessario probatur, quod scientia primi principii nec est universalis, nec particularis, nec in potentia, nec in actu, nec in agere . Omnes hae differentiae scientiarum non conveniunt nisi speculativae scientiae, quae causatur ex suo scito. Quia vel accipitur in universali, et sic universalis est secundum omnem universalis diversitatem : vel accipitur in universali prout diffusum est in particularibus, et sic particularis est secundum omnem particularis differentiam : vel accipitur in eo in quo res scita non est nisi in potentia, sicut particulare in universali, ut homo in animali, et hic homo in homine, et sic facit scientiam in potentia : aut accipitur in re in qua res est in effectu, ut homo in hoc homine, et sic facit scientiam in actu : vel accipitur in principiis facientibus scientiam non ut conceptio, sed ut exercita, sicut scientia conclusionis accipitur in discursu syllogistico, vel in alia argumentatione exercita, et sic facit scientiam in agere.
Jam autem dudum dictum est, quod scientia primi non causatur a re, sed est causa rei simplex et impermixtibilis : et quia simplex est, collativa esse non potest, et ideo non est scientia in agere : et quia rei permixta non est, ideo non est scientia in actu. Quia vero in potentia non est, eo quod nihil primi in potentia est, ideo non est sicut scientia in potentia : et quia non est de communi praedicabili de pluribus, ideo non est sicut scientia universalis : et quia non est de eo quod diffusum sit secundum esse in multis, ideo non potest esse sicut scientia in particulari : sed est scientia per illud quod est incomparabile, et non miscibile, et non commutabile de his de quibus est: cum tamen sit penetrativum omnium et immediatum cuilibet et proximum, ut paulo ante dictum est.