COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum XIX.

De punitione Aegyptiorum per mortem propriam.

Impiis autem usque in nouissimum. Postquam determinavit de punitione Aegyptioram per mortem primogenitorum, hic determinat de punitione ipsorum per mortem propriam, scilicet quando submersi sunt in mari rubro. Et primo tangitur submersio Aegypliorum; secundo, liberatio Hebraeorum: Omnis enim creatura: tertio, gratiarum actio pro utroque: Videntes tua: quarto, obedientia creaturarum in utroque: In se enim elementa.

Primo, submersio Aegyptioram.

In prima primo tangitur gravitas punitionis: secundo, ratio ex parte punientis: Praesciebat; tertio, meritum ex parte punitorum: Adhuc enim: quarto, congruentia poenae: Ducebat enim.

(Vers. 1.). Impiis autem etc., quasi dicat: sic Israelitae liberati sunt ab incendio: autem, pro sed: impiis, scilicet Aegyptiis carentibus pietate religionis quoad Deum et compassionis in proximum, quia et Deum contemnebant et eius populum opprimebant: usque in novissimum, id est finaliter: Proverbiorum quinto : " Novissima illius amara quasi absinthium "; sine misericordia ira supervenit. Sine misericordia, scilicet non relaxante, sed sine misericordia liberante, et hoc, quia impii et sine misericordia erant: Iacobi secundo: "ludicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam ". Ira, id est peccati, vindicta, quae est signum irae; supervenit, id est, superno iudicio Dei venit ad eorum oppressionem: lob vigesimo primo : " Lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet super illos inundatio"; Proverbiorum primo: "Quando venerit super vos tribulatio et angustia ". Et merito supervenit. etc.; praesciebat enim, Deus scilicet, et, id est etiam, futura illorum, scilicet peccata, antequam fierent: ad Hebraeos quarto : " Omnia nuda et aperta oculis eius "; item in Psalmo: " Intellexisti cogitationes meas de longe "; item Ecclesiastici vigesimo tertio: " Domino Deo nostro, antequam crearentur universa, sunt agnita " etc.

(Vers. 2.). Quoniam cum ipsi, scilicet Aegyptii, reversi essent , scilicet ad cor suum, secundum quod monet Isaias dicens: " Redite ad cor, praevaricatores ", Isaiae quadragesimo sexto. Reversi, inquam, ad cor suum, extra quod fuerant prae timore: in Psalmo: " Cor meum dereliquit me. Et permisissent, scilicet prius, ut se ducerent, id est, seorsum de terra eorum ducerent filii Israel; unde Exodi undecimo: " Egredere tu et omnis populus, qui subiectus est tibi ". Et cum magna sollicitudine, id est instantia, praemisisset illos, scilicet compellendo eos exire: unde Exodi duodecimo : "Urgebant Aegyptii populum exire de terra velociter". Consequebantur illos, scilicet Aegyptios, cum hoc fecissent, poenitentiae actus, id est dolor de recessu eorum, dolor, inquam, in corde et confessio in ore et ostensio utriusque in persecutionis opere: Exodi decimo quarto: " Immutatum est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel"?

(Vers. 3.). Et bene dixi, quod consequebantur etc. Adhuc enim inter manus habentes luctum, id est luctus materiam, scilicet primogenitos mortuos, vel: lucium, id est signa luctus: et deplorantes, id .est valde plorantes, vel de corde plorantes, vel: deplorantes, id est de morte primogenitorum plorantes. Bene sequitur: Ad monumenta mortuorum, scilicet primogenitorum, aesumseruni sibi aliam cogitationem etc. Bene dicit: Assumserunt etc., quia mala cogitatio ab homine est, sed bona a Deo; secundae ad Corinthios tertio : " Non quod simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis" etc. Cogitationem, inquam, inscientiae, id est stultitiae. Omnis enim malus errans: Proverbiorum decimo quarto: " Errant qui operantur malum". Prior cogitatio stulta fuerat, qua cogitaverant eos per vim detinere: alia etiam stulta fuit, qua cogitaverant eos per vim revocare vel reducere. Et quos rogantes proiecerant, scilicet compellendo filios Israel exire, ut patet Exodi duodecimo ; hos tanquam fugitivos, id est quasi sine licentia eorum recedentes, quod falsum erat: persequebantur, ut patet Exodi decimo quarto.

(Vers. 4.). Ducebat etc., quasi: et congrue: ducebat enim illos ad hunc finem, scilicet obstinationis et submersionis, digna nccessitas, non fortunae vel fati, sed divinae iustitiae.

Sed contra: Quia voluntarie ad hoc tendebant, non ergo necessitate.

Dicendum, quod non fuit necessitas coactionis, sed immutabilitatis .

Sed contra: Quia poterant poenitere et sic poenam illam vitare.

Dicendum, quod poterant, sed nolebant. Unde necessitas illa erat consequens voluntatem, non antecedens . Vel: non poterant complete per se, nec petere volebant Dei auxilium.

Et horum quae acciderant, scilicet multarum plagarum pro retentione filiorum Israel illatarum, Exodi septimo, octavo, nono, decimo et duodecimo, commemorationem amittebant, id est perdebant, etsi non habitu, tamen actu; vel opere, etsi non corde: Osee decimo tertio : " Elevaverunt cor suum et obliti sunt mei ". Ut quae deerant tormentis, scilicet praecedentibus, nondum enim erant sufficienter puniti; repleret punitio, scilicet sequens, et ponitur ly ut consecutive, non causaliter.

(Vers. 5.). Et populus quidem tuus, scilicet Israeliticus, mirabiliter transiret, scilicet per mare rubrum sicco vestigio: unde Exodi decimo quinto : " Filii Israel ambulaverunt per siccum in medio eius ". Illi autem, scilicet Aegyptii, novam mortem invenirent, scilicet novum moriendi modum, scilicet per miraculosam submersionem: ibidem: " Ingressus est eques id est equitatus, " Pharao ", genitivi casus, "cum curribus et equitibus in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris ".

Secundo, liberatio Hebraeorum.

Omnis enim etc. Hic tangitur Hebraeorum liberatio, et primo in generali: secundo, in speciali: Nam nubes.

(Vers. 6.). Omnis enim etc., quasi dicat sic: Aegyptii sunt submersi, et Israelitae liberati: omnis enim creatura, id est omnia elementa, ad suum genus ab initio, scilicet habitum, refigurabaiur, id est, iterum assimilabatur, in hoc scilicet, quod non nocebat bonis, sicut nec in statu innocentiae; unde Isidorus" :" Si homo non peccasset, aqua non submergeret, ignis non combureret, nec spinarum aculei vulnerarent". Ipsa, dico, creatura, deserviens praeceptis tuis, id est tuae ordinationi et voluntati; in Psalmo : " Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit "; item leremiae quinto: " Qui posui arenam terminum maris, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit". Ut pueri tui, scilicet Hebraei tibi subiecti: Isaiae octavo: " Ecce, ego et pueri mei "; custodirentur illaesi; Proverbiorum secundo: " Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter ".

(Vers. 7.). Nam nubes, scilicet a Deo per Angeli ministerium data, illorum castra, scilicet Hebraeorum, obumbrabat, " stans inter castra eorum et castra Aegyptiorum, ita ut tota nocte ad eos accedere non valerent", ut patet Exodi decimo quarto . Et ex aqua, id est post aquam, sicut cum dicitur: ex mane fit meridies, id est post. Ex aqua, inquam, quae ante erat, in loco, per quem transierunt: terra apparuit arida, scilicet per flatum venti exsiccata, ut patet Exodi decimo quarto . Et in mari rubro, scilicet diviso, ut patet ibidem, item in Psalmo: " Qui divisit mare rubrum in divisiones "; via, scilicet apparuit, sine impedimento, scilicet aquae vel luti, secundum illud Psalmi: "In mari via tua" etc.; Habacuc tertio: " Viam fecisti in mari equis tuis"; item Isaiae quinquagesimo primo: (Posuisti profundum maris viam, ut transeant liberatis). Et campus germinans, id est via plana et delectabilis, sicut per campum germinantem, de profundo nimio, id est post nimiam profunditatem aquae prius existentis ibidem.

(Vers. 8.). Per quem, scilicet campum, omnis natio, scilicet Hebraeorum, transivit, vel transiret, persequentibus Aegyptiis. Quae tegebatur, id est, protegebatur, tua manu, id est potentia: Isaiae quadragesimo nono : In umbra manus suae protexit me ", vel Filio, ut in Psalmo: "Emitte manum tuam de alto " etc.

Tertio, gratiarum actio.

Videntes etc. Hic subiungitur gratiarum aelio, primo pro Hebraeorum liberatione: secundo, pro Aegyptiorum punitione vel submersione: Et vexationes.

In prima prima tangitur Hebraeorum de Aegypio eductio; secundo, mirabilia facta pro eis in Aegypto: Memores enim: tertio, eorum refectio in deserto: Novissime autem.

Videntes tua, quasi dicat: non tantum audientes, . sed etiam videntes ; primae Ioannis primo : " Quod vidimus, quod audivimus" etc. Mirabilia tua et monstra: mirabilia, scilicet minora, et monstra, scilicet maiora: vel: mirabilia, in sua liberatione, monstra, in Aegyptiorum subversione. Monstrum enim dicitur non solum quid mirabile, sed etiam horribile.

(Vers. 9.). Videntes, inquam etc: enim, hoc est certe, depaverunt escam, scilicet in suorum adversariorum deiectione vel consumtione. Vel hoc dicit pro tanto, quia delectati sunt in destructione eorum, sicut equi, quando escam comedunt vel depascunt. Tanquam equi, quibus scilicet Dominus insidebat, secundum illud Habacuc tertio : " Viam fecisti in mari equis tuis". Tanquam equi, scilicet de suorum hostium superatione hinniendo, secundum illud Isaiae vigesimo quarto: " Hi levabunt vocem suam atque laudabunt. Cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari ". Et tanquam agni, scilicet simplices et mansueti: in Psalmo: " Montes exsultaverunt ut arietes, et colles Sicut agni ovium", id est tam maiores quam minores eorum: exultaverunt, non solum intus in corde, sed etiam extra gaudendo. Magnificantes te, Domine, id est magnum te praedicando vel magnifice laudando: Exodi decimo quinto : " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est ". Qui liberasti illos, scilicet per mare transducendo; Isaiae sexagesimo tertio: " Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem et quasi animal in campo "; et merito te magnificabant.

(Vers. 10.). Memores enim erant adhuc illorum, V scilicet signorum, quae in incolatu eorum facta fuerant, id est, quando adhuc erant incolae Aegypti. Quemadmodum pro natione animalium, id est loco productionis naturalium animalium, produxit terra muscas , et hoc miraculose, ut patet Exodi octavo, item in Psalmo: " Dixit, et venit coenomyia et cinifes " etc. Et pro piscibus, id est loco piscium, eructavit fluvius, scilicet Nilus, multitudinem ranarum; ranae enim ascenderunt de praedicto fluvio, ut habetur Exodi octavo . Nec est illud contrarium ei quod dicitur in Psalmo: " Edidit terra eorum ranas " etc, quia in Psalmo ponitur continens pro contento, scilicet alveus terrae pro aqua fluminis.

(Vers. 11.). Novissime autem, id est post predicta: nova quidem vel prior fuerat Aegypti percussio, magis nova Hebraeorum eductio de Aegypto sed novissima eorum refectio in deserto. Viderunt scilicet propriis oculis, novam creaturam avium scilicet coturnicum, Exodi decimo sexto et Numerorum undecimo.

Sed contra: Quia Genesis secundo dicitur: " Complevit Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit ab omni opere, quod patrarat" id est a novis creaturarum generibus vel speciebus creandis, secundum Augustinum: item Ecclesiastae primo : "Nihil novum sub sole": ergo male dicit hic: Viderunt novam creaturam.

Dicendum, quod non erat simpliciter nova, sed nova illis, quia prius ab illis invisa: item, nova in illo loco, scilicet in deserto, et nova in tanta multitudine, ad quam non solent aves accedere, sed magis fugere.

Cum adducti, id est longe a Deo ducti, concupiscentia: Iacobi primo : " Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus ". De concupiscentia istorum dicitur in Psalmo: " Concupierunt concupiscentiam in deserto "; unde " et locus ille vocatus est sepultura concupiscentiae", Numerorum undecimo. Postulaverunt, scilicet a Moyse, escas epulationis, id est delicatas et superfluas, non necessitatis vel educationis.

(Vers. 12.). In allocutione enim desideriorum , id est consolatione et mitigatione, ascendit illis, scilicet Hebraeis, de mari. Vel sic: In allocutione enim desiderii, vel desideriorum, dum prae desiderio carnium loquerentur, scilicet verba murmurationis: ascendit illis de mari, hoc non dicit propter hoc, quod de mari traherent originem, sed quia de ultra mare vel de aliqua insula maris adducebantur, secundum illud Numerorum undecimo : " Ventus egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra", vel dimisit, ortygometra, id est coturnix. Dicitur autem ortygometra, ab orthos, quod est rectum, et gogos, quod est ductio, et metros, quod est mensura, quasi esca recte adducta eis in mensura: vel, sicut dictum est supra decimo sexto , dicitur ortygometra ab Orlygia insula, in qua primum fuisse putantur tales aves, secundum Isidorum. "Notandum, quod, sicut dicit

Glossa , inimicis Dei terra producit muscas, et flu vius ranas: cultoribus autem Dei terra dat fructum et mare carnis alimentum ".

Et vexationes. Hic tangitur gratiarum actio pro vexatione Aegyptiorum seu punitione: et primo tangitur eorum punitio: secundo, iustitia punitionis Iuste enim: tertio, caecitas punitorum: Percussi sunt.

Iustitia punitionis ex hoc patet, quod male se habuerunt ad peregrinos cum eis habitantes, vel habitare volentes, scilicet ad filios Israel, et hoc vel eos nullatenus recipiendo, vel receptos in servitutem redigendo: Alii autem etc: aut invite suscipiendo: Et non solum: aut eos recipientes laetanter graviter affligendo: Qui autem etc.

Et vexationes etc., quasi dicat: non tantum praedicta bona facta sunt Hebraeis, sed et vexationes, id est afflictiones corporis et animae, peccatoribus supervenerunt etc, secundum illud Psalmi : " Multa flagella peccatoris ". Peccatoribus, inquam, id est Aegyptiis, qui peccatores hic dicuntur antonomastice, et hoc propter peccatum idololatriae, quae ibi plus vigebat, ita ut dixerit Cicero, quod Aegyptus erat templum totius mundi. Supervenerunt, inquam, id est, super illas venerant, quas passi fuerant in Aegypto; unde sequitur: Non sine illis, immo cum illis et praeler illa; quae ante facta erant argumentis, id est signis divinae potentiae et eorum duritiae manifestativis, secundum illud ad Ephesios quinto : "Omne, quod arguitur, a lumine manifestatur ". Quae, inquam, facta erant, id est in Aegypto, per vim fluminum, scilicet quando conversa sunt in sanguinem, et quando ranae ascenderunt de flumine. Vel sic: supervenerunt, inquam, per vim fluminum, id est per impetum fluminum collectorum in mari rubro, super eos redeuntium et eos suffocantium: Exodi decimo quinto : " Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ". Et merito: iuste enim patiebantur hoc, scilicet quia pro meritis peccatorum suorum; unde subdit: Secundum nequitias suas, id est merita nequitiarum suarum; Deuteronomii vigesimo quinto: "Pro mensura peccati erit et plagarum modus ".

(Vers. 13.). Etenim, pro quia, detestabiliorem, scilicet ceteris, instituerunt, id est, quasi institutam servaverunt, inhospilalilatem, contra illud ad Hebraeos decimo tertio : "Hospitalitatem nolite oblivisci"; item primae Petri quarto: "Hospitales invicem sine murmuratione.. Sic habet Rabanus et Augustinus. Sed aliqui dicunt indetestabilem vel indetestabiliorem, id est valde detestabilem, ita quod praepositio notet augmentum vel intensionem: et dicit: Inhospitalitalem, vel quia non recipiebant hospites, vel quia male recipiebant. Alii quidem, scilicet ipsorum, ignotos non recipiebant advenas, contra quod faciebat Iob, trigesimo primo : " Foris non mansit peregrinus.. Similes istis erant illi de Gabaa Beniamin, qui Levitam cum uxore sua noluerunt recipere hospitio suo, Iudicum decimo nono. Alii autem bonos hospites, receptos, in servitutem redigebant, vel recipiebant , ut filios Israel, opprimentes eos servitute " luti et lateris ", Exodi primo.

(Vers. 14.). Et non solum haec, supple: faciebant, sed et aliuserat respectus illorum, id est, perversa erat intentio eorum, quoniam inviti recipiebant extraneos, cum tamen essent rogandi, exemplo Abrahae dicentis: " Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum ", Genesis decimo octavo . Nec tantum rogandi, sed etiam cogendi, exemplo duorum discipulorum, de quibus Lucae ultimo: " Et coegerunt illum "; super quod dicit Gregorius: " Quod peregrini non solum sunt invitandi ad hospitium, sed etiam trahendi..

(Vers. 15.). Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant institutis , saeuissimis afflixerunt doloribus: littera sic construenda: Ita dixi, quod aliqui recipiebant peregrinos, sed inviti: autem, pro sed: qui eisdem usi erant institutis, detestabilis inhospitalitatis, quibus et precedentes: saeuissimis afflixerunt doloribus, saevissimis dicit, quia saevus est dolor de malo illato in possessione extrinseca; saevior in persona coniuncta, scilicet in uxore: saevissimus in propria persona. Afflixerunt hos quos cum laetitia receperunt, scilicet hospites, sicut voluerunt affligere Lot ipsi Sodomitae, sicut patet Genesis decimo nono et Beniamitae senem illum, de quo Iudicum decimo nono.

(Vers. 16.). Percussi sunt autem, scilicet Aegyptii, caecitate, scilicet corporali per plagam tenebrarum, de quibus Exodi decimo ; et spirituali per mentis excaecationem, ita ut inter flagella peiores fierent: Exodi septimo: " Induratum est cor Pharaonis " etc. Sicut illi, scilicet Sodomitae innominabiles, propter peccatum eorum innominabile, quod ipsi faciebant: ad Romanos primo: " Tradidit illos Deus in passiones ignominiae ".. In foribus iusti, scilicet Lot, de quo secundae Petri secundo: " Aspectu et auditu iustos erat". Illi, inquam, cum subitaneus cooperti essent tenebris, scilicet aorasia , vel avidentia, percussi ab Angelo, unusquisque, scilicet eorum, transitum ostii sui, scilicet Lot, quaerebat, et invenire non poterat: unde Genesis decimo nono: "Eos qui foris erant, percusserunt caecitate, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent ".

Obedientia creaturarum.

In se enim elementa. Hic post Aegypliorum punitionem et Hebraeorum consolationem et pro utroque gratiarum actionem, ostendit creaturarum in praedictis obedientiam, et primo ponit huius obedientiae commendationem: secundo, eius per exempla manifestationem: Sicut in organo: tertio, populi Dei per hoc exaltationem: In omnibus.

Exempla ponit primo in elementis inferioribus: secundo, in elemento superiore,scilicet in igne, ibi: Ignis in aqua etc; tertio, in elementatis: Flammae e contrario.

(Vers. 17.). In se enim. Ita dixi, quod per creaturas inferiores sunt afflicti Aegyptii, et Hebraei consolati: elementa dum convertuntur, id est transeunt, unum in vim et potestatem seu officium et modum alterius, et hoc miraculose: qualitatis sonus, id est qualitas soni, immutatur, scilicet actu, id est, consonantia naturalis in suis effectibus ad horam mutatur secundum voluntatem et imperium Dei moventis. Sicut in organo, id est sicut in quolibet instrumento musico, quod per organum hic ntelligitur, mutatur qualitas soni actu secundum voluntatem moventis: aliquando tamen sumitur organum pro determinato instrumento, ut in Psalmo : " Laudate eum in chordis et organo ". Et omnia, id est singula elementa et elementata, suum sonum, id est harmoniam suam naturalem et ordinem, custodiunt, habitu: similiter singulae chordae in organo suum sonum custodiunt, et tamen sonus organi mutatur secundum voluntatem moventis: unde Glossa : "Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiae temperamento consentiunt: ita discrepantia elementa,

salvato iure naturae, ad Creatoris voluntatem flectuntur. Non enim creaturam condidit sibi contrariam sed per omnia voluntati suae consentaneam". Unde id est de qua re, aestimari, id est cognosci ex ipso certo visu potest, scilicet aspiciendo metaphoram organi et veritatem rei factae in populo Dei,

(Vers. 18.). Agrestia enim, scilicet animalia in aquatica convertebantur, id est in modum aquaticorum, scilicet quando " homines et iumenta, ut dicit Glossa , profundum maris rubri sicco vestigio transierunt ". Et quaecumque erant natantia, ut ranae, in terram transibant, scilicet per terram deambulando, Exodi octavo: "Ascenderunt ranae", scilicet de flumine, " operueruntque terram Aegypti".

(Vers. 19.). Ignis in aqua valebat, id est valde agebat, supra suam, scilicet naturalem, virtutem quae est, ut in aqua exstinguatur, secundum illud Ecclesiastici tertio : " Ignem ardentem exstinguit aqua". Et aqua obliviscebatur naturae exstinguenlis, scilicet ignem, quia " grando et ignis mixta pariter ferebantur", ut habetur Exodi nono: item supra decimo sexto: " In aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat ".

(Vers. 20.). Flammae, scilicet quae erant in columna ignis, e contrario, supple: quam natura earum requireret, non vexaverunt carnes, scilicet urendo: carnes, inquam, corruptibilium animalium, scilicet hominum et iumentorum, coambulantium, ipsis flammis. Hoc dicit, quia columna ignis Hebraeos concomitante de nocte non affligebantur sive non urebantur, ut patet Exodi decimo tertio . Nec dissolvebat, scilicet ipsae flammae, illam bonam escam, quae facile dissolvebatur, scilicet calore solis: sicut glacies, scilicet dissolvitur a calore solis, supra decimo sexto : "Quod enim ab igne non poterat exterminari " etc. Bonam escam appellat manna, quia bonitatem quorumlibet ciborum repraesentabat: ibidem: " Deserviens uniuscuiusque voluntati ". In omnibus enim, scilicet praedictis miraculis, magnificasti populum tuum, Domine, scilicet Israelilicum, eorum adversarios deprimenda Et honorasti, multis beneficiis exaltando; loannis duodecimo : " Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus" etc: item primi Regum secundo: " Si quis honorificaverit me, honorificabo eum ". Et non despexisti eos, scilicet in suis tribulationibus deserendo: in Psalmo : " Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus"; Ecclesiastici secundo: " Quis invocavit eum, et despexit eum"? quasi dicat: nullus. In omni tempore, scilicet prosperitatis et adversitatis: Matthaei ultimo : " Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus "; et ideo omni tempore benedicendus, secundum illud Psalmi: "Benedicam Dominum in omni tempore"; et in omni loco, scilicet tam securo quam periculoso: assistens eis, tanquam paratus iuvare: Isaiae quadragesimo tertio : "Cum transieris per aquas, tecum ero "., Notandum autem, quod Dominus Sanctos suos magnificat multipliciter: primo modo, gratiam suam conferendo, secundum illud ad Romanos octavo : " Quos iustificavit, illos et magnificavit ". Secundo, miraculis illustrando, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo octavo: " Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis "; item Exodi undecimo: " Fuit Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis

Pharaonis et omni populo ". Tertio, dignitatibus ecclesiasticis sublimanda: unde cantat Ecclesia : " Ecce, Sacerdos magnus "; tertii Regum decimo: " Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia ". Quarto, ad caelestis regni gloriam perducendo, secundum quod cantat Ecclesia : " Magnificavit eum in conspectu regum ", scilicet Angelorum, " et dedit illi coronam gloriae "; in Psalmo: " Magna est gloria eius in salutari tuo " etc. Huius gloriae tanta est magnitudo, ut illius regni minimus maior sit maximo huius mundi; unde Matthaei undecimo : " Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista. Qui autem minor est in regno caelorum maior est illo ". Ad hanc magnitudinem nos perducat Iesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Explicit postilla in librum Sapientiae.