Theophylactus. Ostendit virgo non per suam virtutem se beatam praedicandam; sed causam assignat, dicens quia fecit mihi magna qui potens est. Quae tibi magna fecit? credo ut creatura ederes creatorem, famula dominum generares, ut per te mundum deus redimeret, per te illuminaret, per te ad vitam revocaret. Titus. Quomodo vero magna, nisi quod manens illibata concipio, superans nutu dei naturam? digna reputata sum sine viro, non quomodocumque genitrix effici, sed unigeniti salvatoris. Beda. Respicit autem hoc ad initium carminis, ubi dictum est magnificat anima mea dominum: sola enim anima illa cui dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare potest. Titus. Dicit autem qui potens est, ut si quis diffidat in conceptionis negotio, dum virgo manens concepit, retorqueat miraculum ad potentiam operantis.
Nec quia unigenitus accessit ad feminam, ex hoc inquinatur: quia sanctum est nomen eius. Basilius. Sanctum vero dicitur nomen dei, non quia in syllabis quamdam significativam virtutem contineat, sed quia quomodolibet dei speculatio sancta dignoscitur et sincera. Beda.
Singularis enim potentiae culmine transcendit omnem creaturam, et ab universis quae fecit lege segregatur; quod Graeca locutione melius intelligitur: in quo ipsum verbum quod dicit agion, quasi extra terram esse significat.