Responsio. Dicendum quod / sicut dicit Commentator in secundo physicorum omne quod est ad utrumlibet / omne quod est indeterminatum ad multa in quantum huiusmodi est in potentia. Cum ergo / omne / nihil agat secundum quod est in potentia sed secundum quod est in actu, ex eo quod est indeterminatum ad multa non egreditur aliqua actio, et propter hoc dicit Commentator in secundo physicorum quod ex eo quod est ad utrumlibet nihil fit.
Ad hoc ergo quod aliquid tale operationem educat, per aliquid additum oportet quod ad unum determinetur. Quod autem aliquid determinetur ad aliquam operationem contingit dupliciter. Uno modo ex aliquo superiori movente, sicut instrumentum ab artifice movetur ad aliquam operationem determinate; vel ita quod in instrumento non sit aliqua dispositio repugnans motui quo movetur ab agente, vel quod in eo sit dispositio ad contrarium, sicut quando grave instrumentum movetur sursum. Alio modo ex aliqua forma inhaerente, sicut in his quae agunt ex seipsis.
Sciendum ergo quod potentiae quibus actus humanos exercemus, et cognitivae et affectivae, sunt non determinatae ad unum, sicut patet de intellectu possibili et voluntate et aliis huiusmodi. Et quia supremae potentiae non possunt determinari ad unum ex aliquo superiori, oportet quod determinentur ex aliqua forma inhaerente; et propter hoc intellectus determinatur per species intelligibiles et per lumen intellectus agentis, secundum quod ex eis constituitur habitus principiorum / et primorum intellectorum / et sine hoc habitu non potest in aliquem actum exire. Sed vires inferiores aliquando determinantur ad actus proprios per hoc tantum quod sunt motae a superioribus, sicut quando aliquis non habens habitum scientiae considerat aliquid eorum quae ad scientiam pertinent naturali habitu (sicut dicit philosophus in primo elenchorum quod etiam idiotae dialectica utuntur), et sicut aliquis non habens habitum fortitudinis facit actum fortem ex ipso dictamine rationis.
Sed quia in ipsis inferioribus potentiis est aliqua contraria inclinatio ad ea ad quae moventur ex superioribus (sicut in ratione propter imaginationem ex qua contingit falsitas, est inclinatio ad quaedam quae videntur et tamen sunt contraria intellectui principiorum, et similiter in irascibili et concupiscibili est inclinatio ad contraria eorum ad quae movet voluntas rationis, scilicet ad bona sensibilia), ideo accidit impedimentum in istis operationibus, et quandoque error, sicut ex obliquitate instrumentorum. Et ideo oportet quod similitudo superiorum potentiarum imprimatur et quasi sigilletur ut forma quaedam in inferioribus potentiis, et tunc inferiores potentiae etiam ex se ipsis habent determinationem ad actus ad quos movent superiores.
Et sic illae actiones efficiuntur eis connaturales et non accidit impedimentum nec error in perficiendo dictos actus, sed subito et delectabiliter perficiuntur.
Et hae formae sunt habitus.