Praemisso prooemio, in quo ostendit philosophus suam intentionem, hic incipit prosequi suum propositum.
Et primo determinat ea quae pertinent ad sensum exteriorem. Secundo determinat ea quae pertinent ad cognitionem sensitivam inferiorem, scilicet de memoria et reminiscentia, ibi, de memoria et reminiscentia.
Ille enim tractatus est pars istius libri secundum Graecos.
Circa primum tria facit. Primo resumit quaedam, quae de sensu dicta sunt in libro de anima, quibus utendum est tamquam suppositionibus, ut supra dictum est. Secundo determinat veritatem, quam intendit circa opera sensuum et sensibilia, ibi, in quibus autem habent fieri. Tertio solvit quasdam dubitationes circa praemissa, ibi, obiiciet autem aliquis si omne corpus.
Circa primum duo facit. Dicit enim primo, quid circa sensum in libro de anima dictum sit. Secundo assumit quaedam eorum, ibi, anima autem secundum quod animal.