Secundo quaesitum est utrum anima sit ex traduce.
Respondeo. Dicendum, quod Augustinus hanc quaestionem non determinat, sed indeterminatam relinquit in Lib. De eccles. Dogmat..
Sed ille liber non est Augustini, sed Gennadii.
Gregorius etiam non vult determinare.
Credendum est tamen quod non.
Et est una ratio philosophi in Lib. De animalibus, quod impossibile est quod virtus corporea producat id quod excedit corpus: virtus autem seminis est virtus corporea.
Alia ratio est VII metaph., quia enim quidam posuerunt quod formae naturales sunt ex creatione; cum materia aeris recipit formam ignis: aut inerat, et sic est latitatio; aut non inerat, ergo fit de novo.
Non ex aliquo, sed ex nihilo; ergo creatur.
Solvit philosophus, quia forma non fit sicut nec ens, vel esse habens per se; sed fit compositum, quod habet esse subsistens. Si ergo est aliqua forma quae per se subsistat, illa habet per se fieri. Anima autem habet esse per se subsistens, et remanet corrupto corpore; et ita oportet quod habeat suum fieri.