LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod scientia primi aequivoca est ad scientiam nostram, et scientiam causatorum.
Ex his quae dicta sunt, cuilibet subtiliter consideranti manifestum est positum, quod scientia primi principii non est univoca ad scientiam humanam : quae quidem nostra scientia ex praeexistenti fit cognitione : scientia autem primi principii nihil habet praeexistens, eo quod primum principium ad nihil habet ordinem ante se.
Adhuc scientia univoca esse non potest nisi per univocationem eorum de quibus est : nostra autem scientia de causatis rebus est, et ex rationibus et speciebus causatarum rerum causatur in universali. Scientia vero primi principii ex hoc est quod primum principium causa est omnium et species. Species autem quae causa est omnium, et species rei causatae non sunt univoce species. Ergo scientia de eis univoca non est.
Adhuc species scientiae primi principii non multiplicatur per relationem, sicut in praehabitis est dictum. Species autem quae est principium nostrae scientiae, rea-
Uter per differentiam et proprium accidens multiplicabilis est. Patet ergo quod unius rationis species non est quae est principium nostrae scientiae, et quae principium secundum nostrum modum intelligendi est scientiae divinae.
Si autem quaeratur exemplum hujus quo aliqualiter manifestari possit tanta subtilitas, dicendum quod ab antiquis Peripateticis, Theophrasto, et Porphyrio, et Themistio, et a posterioribus, Avicenna scilicet, Algazele, et Alfarabio, quoddam inter caetera exempla convenientius positum est. Triplicem enim scientiae modum videmus esse in homine secundum diversitatem scientium sumptum. Videmus enim quod quidam non sciunt quod sciunt, nec respondere de scitis sunt parati nisi per magnam scitorum et scibilium indagationem et collationem, quibus inveniunt convenientias et differentias et antecedentia et consequentia singulorum : propter quod intellectus eorum non est purus, nec per stantem scientiae habitum adjutus. Quidam autem ex habitu ipso adjuvante intellectum, de omnibus parati sunt reddere rationem, quae in scientia illa quaeri possunt : et hoc faciunt ex habitu ipso qui in effectum eduxit intellectum eorum possibilem. Quidam autem (ut dicit Homerus) per naturam boni sunt, quorum intellectus lumine universaliter agentis intellectus sic illutratus est, ut statim audita quaestione certi sint se posse determinare eam, eo quod intellectus eorum species et lumen intelligibilium est et scibilium.
Exemplum de hoc ponunt scientiam, legis : videmus enim, quod quidam legistae ad allegationem legis respondere non possunt, nisi prius auditas leges ordinent, conferant, et discutiant, et retorqueant ad casum de quo quaeritur. Quidam autem ex perfecto habitu legis perfecte noverunt legis intentiones et omnem judiciarium ordinem, et actionum et defensionum rationes statim parati sunt respondere. Quidam autem habitu, ipso lumine intellectus, qui est omnium
rectorum species, statim audita quaestione certi sunt quod invenient determinationem ipsius, quales fuerunt primarum legum compositores et inventores : et differt iste modus a secundo : quia in secundo modo potest alicujus obliscivi vel non recordari : in tertio modo non cadit oblivio eorum quorum species intellectui semper praesens est : et in tertio modo sciens aliquid simile habet scientiae divinae : scit enim per speciem intellectus proprii, et nullius potest oblivisci, collatione non indigens, sed tantum relatione speciei sui intellectus ad scibilia. Sed in hoc est dissimile, quod relatio speciei intellectus ad scibile est relatio diversi ad diversum : quia scibile et sciens et quo scit, non sunt unum : et ideo licet inter exempla magis conveniat, tamen non ex omni parte rem manifestat cujus est exemplum.