REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Henrici et Gajetani 3. p. q. 24. art. I. et aliorum, repugnare naturam rationalem assumi et non frui. Doctor hanc rejicit multis, et sufficit una ex rationibus ejus, quod absolutum prius potest stare sine absoluto posteriori ; igitur et natura assumpta sine fruitione, et visio sine amore. Vide Scotum in Oxon hic q. I. a num. 2. Ad secundum argumentum tenet unionem per fruitionem esse perfectiorem in actu secundo quam hypostaticam ; hanc tamen in actu primo excellentiorem esse, omnes Scolistae sequuntur ; de quo videri possunt DD. citati ; sed 4. dist. 49. q. 2. n. 10. tenet simpliciter unionem hypostaticam nobiliorem esse ; alia tamen in actu secundo nobilior est, quia haec secundum se seclusis aliis donis supernaturalibus non habet actum secundum.
In ista quaestione sunt duo articuli : Primus est, an natura rationalis possit uniri et non frui ? Secundus est, si aliqua alia natura a natura rationali potest assumi a natura divina ?
De primo dicit unus Doctor, quod non potest natura humana esse assumpta, nisi fruatur, quia potentia est praesens et objectum immutans potentiam actu ; sed essentia actu intellecta est alliciens voluntatem, ut fruatur ; igitur si est actu unita, actu fruitur. Exemplum ad hoc : Si lux esset praesens oculo quantum ad subsistentiam, immutaret oculum continue ; igitur cum objectum tunc sit praesens continue, immutabit ad visionem ; objectum visum allicit voluntatem ad fruendum, quia se eundum Augustinum 8. de Trinit. Eo certius objectum immutat quo intimius.
Item, potentiae fundantur in essentia, et non e contra ; igitur non potest esse beatitudo in essentia, nisi redundet in potentiam. Sed illa natura assumpta est ultimate beata beatitudine, quae potest sibi competere ; igitur erit redundantia in potentias quantum ad intimam visionem et fruitionem ; igitur natura assumpta fruitur.
Item, in eo est beatitudo primo, quo nihil melius est in nobis ; supremum in nobis est essentia ; igitur beatitudo primo est in essentia ; igitur si est illapsus generalis, redundat generaliter in potentiam ; si specialis, specialiter ; igitur potentiae erunt in operationibus suis ultimatis.
Item, secundum Augustinum 14. de Trinit. 9. magis est filium Dei esse filium naturalem hominis, quam hominem esse filium Dei per gratiam ; sed si homo sit filius Dei per gratiam, fruitur, cum est in patria ; igitur multo fortius si filius Dei sit homo naturalis, ille fruetur.
Modus ponendi est iste, si natura rationalis sit assumpta, si oporteret ponere habitum ad hoc quod frueretur, aut igitur hoc esset, ut repraesentaret objectum, sicut facit in An. gelo, aut ut facilitatis potentiam, aut ut elevans. Non primo modo, quia cum objectum sit praesens summe, non requiritur habitus ipsum repraesentans ; nec secundo modo, quia non requiritur aliquid facilitans potentiam amoris impedimentis ; neque requiritur aliquid elevans naturam, cum ipsa sit summe elevata, ex quo est assumpta.
Contra illud, possibile est prius absolutum esse sine posteriori absoluto ; sed prius natura est assumi quam frui, et ista sunt absoluta ; igitur possibile est Deo unum salvare sine alio. Similiter prius natura est visio quam fruitio ; igitur Deus potest eam conservare sine posteriori.
Dicunt, etsi assumi sit prius quam frui, non sequitur quod potest esse sine illo, quia in illo priori natura assumpta comparatur ad Verbum. Et esto quod ratio assumpta valeret, hoc intelligendum est de prius absoluto.
Istud non valet, quia iste respectus naturae assumptae ad Verbum, est ad prius eo, et ideo nihil minus potest prius alio absoluto esse sine eo, licet habeat respectum ad prius eo, quam si esset plane absolutum et sine illo respectu, dum tamen non habeat respectum ad posterius eo.
Item, fruitio aut est a Deo immediate, aut a voluntate creata? Si sit a Deo, non ex hoc quod natura est assumpta, est necesse quod Deus causet fruitionem.
Dicunt,imo, quia necessario erit visio, et per consequens fruitio.
Contra, non ex hoc quod natura est assumpta, est necesse quod sit visio, quia non ex hoc quod praesens, videtur, sed quia vult videri ; non enim videtur essentia, nisi velit videri, quantumcumque sit praesens.
Praeterea, esto quod esset visio, adhuc si frui est a Deo, non necesse est quod esset fruitio, quia mere contingenter causat quidquid extra se causat.
Si autem voluntas creata sit causa fruitionis, erit causa libera mere contingens ; igitur potest non frui, quantumcumque uniatur Verbo.
Item, si ex hoc quod natura assumpta Verbo frueretur, negandus esset omnis habitus in Christo, quia ex hac sola unione posset habere totum, quod posset per quemcumque habitum.
Item, propter hoc praecise est charitas in viatore, ut principium operandi gratuite sit in potestate ejus, ad hoc quod operatio sit gratuita ; igitur oportet quod si natura esset assumpta, adhuc in ejus potestate esset frui vel non frui, aliter enim non posset mereri.
Dico igitur quod non est necesse naturam rationalem unitam Verbo frui Deo, loquendo de potentia absoluta Dei, quamquam aliud sit de facto, quia prius potest separari a posteriori, et ideo non est necesse ponere talem habitum inclinantem, ex hoc quod natura est unita Verbo. Ad primum pro via contraria, dico quod deficit dupliciter, quia objectum beatificum ex hoc quod est praesens, non est. necessarium quod immutet intellectum ad actualem visionem ; per imperium enim voluntatis potest negotiari circa alia, et ex hoc solo quod suppositatur in Verbo, non oportet quod plus agnoscat se uniri Verbo quam aliud suppositum, quod non unitur.
Praeterea, esto quod actu immutaret intellectum ad visionem, adhuc non sequitur quod necessario inclinet voluntatem ad actum frui, licet habilitet voluntatem ad frui.
Ad aliud, dico quod si daretur uni creaturae quaelibet perfectio naturalis, quae potest haberi ab omnibus creaturis, ipsa esset minus beata quam nunc, si non daretur sibi ulterius major gratia, quia simpliciter careret majori perfectione, qua nata est perfici ; ideo nisi haberet operationem nobiliorem in attingendo finem ultimum, quantumcumque nobilitetur essentia in actu primo, non propter hoc est illa creatura magis beata, quia beatitudo est in hoc quod attingit finem per operationem, et ideo impossibile est quod beatitudo sit primo in essentia, quia loquendo de illapsu, secundum quod Deus illabitur in essentia rerum, aequaliter illabitur nunc sicut in patria. Non tamen habet viator ita perfectam operationem, ideo nec potest esse ita beatus sicut in patria, quia nulla creatura dicitur simpliciter beata, nisi per actum suum, et essentia tunc erit beata, sicut nata est esse, hoc est, in operatione ; et ideo primo est beatitudo in potentia, et redundat in essentiam, sicut potest redundare, et sic perfectio essentiae redundat in potentiam per communicationem idiomatum.
Ad aliud, patet quod illapsus specialis potest esse sine operatione consequente, quae est frui, vel etiam visio.
Ad aliud, dico quod minus est quod aliquis habeat gratiam, quantum ad actum primum, quam unionem ad Verbum, tamen simpliciter majus est habere gratiam cum operatione, quam habere unionem ad personam divinam tantum. Mallem enim, si daretur mihi optio, habere gratiam beatae Virginis, et fruitionem, quam esse subsistens in Patre, et Filio, et Spiritu sancto sine frui, hoc est, nisi haberem operationem, ut visionem et fruitionem. Dico autem quod Augustinus intelligit quod magis est filium Dei esse filium hominis, quantum ad actum primum, quam filium hominis esse filium Dei per gratiam, sed non quantum ad actum secundum.
Ad aliud de habitu, dico quod sive ponitur habitus, ut sit elevans potentiam, vel ut repraesentat objectum, potest poni ad quodcumque poneretur in anima secundum se, si non esset assumpta, quia per hoc solum quod est assumpta, non elevaretur nisi ad subsistentiam.