QUODLIBETUM XII

 QUODLIBETUM 12

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Quaestio 13

 Quaestio 14

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 15

 Prologus

 Quaestio 16

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 17

 Prologus

 Quaestio 18

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 19

 Prologus

 Quaestio 20

 Quaestio 21

 Quaestio 22

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 23

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 24

 Prologus

Prologus

Prologus

Deinde quaesitum est de cognitione hominis.

Utrum intellectus humanus cognoscat singularia.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquid cognoscitur dupliciter: directe et indirecte, scilicet per reflexionem.

Differt autem inter intellectum humanum et divinum, quia humanus non cognoscit directe singulare, divinus autem sic: quia cognitio fit per similitudinem cogniti in cognoscente; et haec est in intellectu nostro per abstractionem a conditionibus individuantibus et a materia; et ideo, cum recta cognitio sit per speciem, ideo non cognoscit directe nisi universale.

Intellectus autem divinus cognoscit non per similitudinem a re acceptam, sed per extensionem suae essentiae ad res; et haec similitudo, scilicet divina essentia, in deo est omnium quae sunt in re, expressa similitudo: et ideo directe cognoscit quidquid est in re et quod pertinet ad materiam individualem.

Sed quaerens philosophus si separatus est intellectus, et cognoscit quae sunt in materia; dicit, quod oportet quod hoc cognoscat et alia, sicut formas separatas cognoscit intellectu, et coniunctas materiae per imaginationem; aut alio modo, scilicet per extensionem, in quantum coniungitur phantasiae, quae repraesentat sibi phantasma. Et sic indirecte cognoscit.