IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
"Ipse enim Jesus, etc. "
En causam reddit Beda quod iterum secundo adventu venit in Galilaeam, quia in primo adventu in Galilaeam honorem non habuit : ideo secundo revertitur ut saltem in ipsum credant per signa.
Et hoc est quod dicit : " Ipse enim Jesus testimonium, etc. " Ac si dicat : Quod sine honore primo dimissus fuit, ideo fuit, quia in patria sua Propheta non habet honorem.
Et hoc est quod dicit: " Ipse enim, " Dominus Prophetarum, " testimonium perhibuit " de hoc quod in seipso operatus est, " quia Propheta in patria sua. " Hujus autem causa est, quia aliquando notus fuit in puerilibus inter suos, et suam cognoverunt originem : et ideo magna quae vident, in consideratione eorum, non habent laudem. Et hoc est: " Honorem, " scilicet prophetalem, " non habet. " Luc. IV, 24 : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Joan. VII, 5 : Neque enim fratres ejus crediderunt in eum. Psal. lxxxvii, 9 : Longe fecisti notos meos a me, etc.
Sed tamen contra hoc esse videtur quod dicitur, Deuter. xviii, 15 : Prophe-tam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus. De fratribus autem suscitatus, in patria est suscitatus. Sed ad hoc dicendum, quod semper Propheta vilipenditur a suis notis, eo quod principia cujuslibet sunt infirma et humana: et ubi haec nota sunt,impediunt magni existimationem de eo qui in infirmis et parvis est notus. Hujus signum, est quod cum, Luc. XVII, II et seq., curasset Dominus decem leprosos, novem qui de gente sua fuerunt, eum contempserunt : et unus qui erat Samaritanus, gratias egit. Unde dixit : Nonne decem mundati, sunt ? et novem ubi sunt ? etc. Sic ergo verum est proverbium.
" Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Ierosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. "
Tangitur hic qualiter est a Galilaeis receptus.
" Cum ergo, " jam famosus a signis inter alienos, " venisset in Galilaeam, " secundo adventu suo, " exceperunt eum Galilaei, " cum aliquo honore, putantes quod signa majora apud eos facere deberet quam apud alios. Luc. IV, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.