IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Cum omnia vidissent " signa " quae fecerat Ierosolymis, " coram tota multitudine ascendente ad diem festum, " in die festo. " In festivis enim diebus et locis maxime se manifestavit ut pluribus prodesset. Joan. XII, 12 et 13 : Turba multa quae venerat ad diem festum,... clamabant: Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ! Sicut dicitur, I Regum, IV, 5 : Cum venisset arca faede-
ris Domini in castra, vociferatus es omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
" Et ipsi enim venerant ad diem festum, " et ideo oculis suis viderunt signa et honorem qui exhibitus fuit Domino, Joan. II, 23 : In Pascha, in die festo multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat.
" Venit ergo iterum, etc. "
Ecce loci descriptio. Iterum autem venit " in Cana Galilaeae, " ut ex praecedenti signo ad fidem et devotionem excitarentur. Psal. lxxvi, 12 et 13 : Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum : et meditabor in omnibus operibus tuis, etc. Et hoc est: " Ubi fecit aquam vinum, " innuptus, sicut ante dictum est.
" Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. "
Hic tangitur historia miraculi.
Dividitur autem haec pars in quatuor partes: in quarum prima tanguntur ea quae faciunt ad miraculi faciendi inductionem : secundo, tanguntur ea quae faciunt ad inducentium idoneitatem : tertio, ea quae faciunt ad miraculi perfectionem : quarto et ultimo, ea quae faciunt ad miraculi utilitatem.
Inducentia autem ad miraculum sunt tria : infirmitas praesentis miseriae, dignitas intercedentis personae, et periculum jam instans de vicina morte.
Dicit ergo : " Et erat quidam, " specialis dignitatis, " regulus. " Regulus autem propter quatuor dicebatur: quorum primum est potestatis diminutio, quia sub alio regnabat: secundum, regni parvitas et arctitudo, quia non nisi in una villa praeerat : tertium, regiminis indiscretio, quia scientiam regendi non habebat : quartum autem, ad continendum regimen invalitudo, quia vires non habebat.
De primo dicitur, Matth. viii, 9 : Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Econtra dicitur de regno excellentiae, Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
De secundo, Abdiae, V. 2 : Ecce parvulum dedi te in gentibus, et contemptibilis tu es valde.
De tertio, Eccle. X, 16 : Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet ad ebrietatem sectandam.
De quarto, Eccli, VII, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua. Iste est Miphiboseth, II Regum, IX, 3, debilis pedibus, vir confusionis, qui ultra vires praesumit. Talis est omnis rex carnalis. Hic enim regnum habet sub concupiscentiae imperio, parvum regnum in carnis dominio, parvo sensu in sensualitatis delectatione quae non percipit quae Dei sunt, parvae virtutis in carnis infirmitate.
Hic regulus erat,
" Cujus filius infirmabatur, "
Febris infirmitate, quae est calor innaturalis. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me. Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Infirmitas autem filii quem amabat pater, mentissignificat infirmitatem. III Regum, XVII, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. aestus enim concupiscentiae fervens in spiritu, febris est qua laborat filius.
" Capharnaum. " Ecce locus : quae
villa pinguedinis interpretatur, et sua pinguedine occasionem dat infirmitati animae. Deuter. xxxii, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, etc. Sic ergo ad miraculum faciendum invitat infirmitatis praesentis miseriae necessitas.
" Hic cum audisset, etc. "
Hic tangitur dignitas intercedentis personae. " Hic, " scilicet regulus qui dignior caeteris habebatur, " cum audisset, " forte per turbam undique concurrentem ad Dominum, " quia Jesus adveniret " ad partes sibi vicinas," a Judaea, " rediens post Pascha, " in Galilaeam, " quia Cana ad quam rediit Jesus, civitas fuit Galilaeae. Et hic auditus, signum erat debilis fidei, quod ejus potentiam non credidit etiam a longinquo posse salvare : cum tamen ubique sit Deus per deitatem, quantumcumque distet praesentia corporali. Et sic videtur affectata Martha circa Dominum, Joan. XI, 21 : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Putabat enim haec Dominum habere virtutem corporalem, quae cum propinqua est agit, remota autem non agit: cum tamen de Domino scriptum sit: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate .
Et hoc est quod dicit, quod " abiit ad eum, " apud quem putabat praesentia corporali proficere, non attendens quod Dominus ante dixerat Samaritanae, quod venit hora quando ''neque in monte hoc, neque Jerosolymis adorabitis Patrem:... sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate . Et tali errore omnes illi detinentur qui putant Deum esse corpus, vel virtutem in corptfre : quia hic est error pessimus.
" Et rogabat eum, "
Tamquam aliquem Deo dilectum sanctum, " ut descenderet " in Capharnaum : quia appropinquando infirmo putabat eum plus posse. Deuter, IV, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
" Et sanaret, " intercedendo apud Deum : quia non putabat eum Deum et ubique esse, " filium ejus, " quem diligebat. II Regum, l, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Sic sensit de virtute divina Naaman Syrus, IV Regum, v, 11, quando dixit : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.
" Incipiebat enim mori. "
Hic (angitur periculum de jam instanti morte. Inceptio enim mortis est in tactu pulsus, et agone angustiae cordis : ex quibus mors vicina probatur secundum causas inferiores. Isa. xxxviii, 1: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Tamen quia nulla aegritudo Deo est incurabilis, ideo petita Deo opem. I Regum, 11, 6 : Dominus mortificat et vivificat, etc. Ad Hebr. XI, 19 : Et a mortuis suscitare potens est Deus.
" Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
Dicit ad eum regulus : Domine, descende prius quam moriatur filius meus. "
Hic tangitur ea quae ostendunt inidoneitatem reguli pro quo fiat miraculum.
Et tanguntur duo, scilicet, increpatio modicitatis fidei, et instantia petentis ut fiat.
De primo dicit: " Nisi signa " communia, " et prodigia, " id est, majora
signa quae sunt sine exemplo, eo quod similia eis non sunt audita: et ideo quae procul a digito sunt, hoc est, a similium demonstratione prodigia dicuntur: " videritis, " frequenter, non semel: quia jam in Cana ista viderat, et in Pascha multa vidit Jerosolymis facta: " non creditis. " Exod. IV, 8: Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Ad Hebr. II, 4 : Constante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, immuta mirabilia.
Quaerit autem hic Gregorius, Quare iste increpatur qui salutem a Christo pro filio petiit, quia salutem ab eo non quaereret, quem non crederet esse Salvatorem cum, Matth. viii, 10, laudetur centurio qui salutem petiit puero a Domino dicente: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel ? Ad hoc autem dicit Gregorius, quod si notantur verba istius quibus salutem petiit, statim perpenditur quod in fide dubitavit. Dixit enim, quod descenderet, putans quod non nisi praesens curationem exhibere posset: et si bene crederet, profecto sciret quod non esset locus ubi non esset Deus. Iste autem centurio de quo loquitur Mathaeus perfectus in fide fuit et devotione, qui Domino dixit, Matth. viii, 8: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, etc. Et ideo iste increpatur, et ille laudatur.
Sed adhuc quaeritur, Quare increpatur? quia per signa debebat induci ad fidem, sicut dicitur, Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. Sed ad hoc iterum respondetur, scilicet, quod iste viderat signum de propinquo factum in Cana Galilaeae : et etiam quod oportuit eum de necessitate legis esse in
Jerusalem in Pascha, ubi etiam multa signa viderat: et post omnia ista adhuc in fide dubitavit, et ideo increpatione dignus erat.
Adhuc autem opponitur, quod iste melius videtur credidisse quam centurio : quia plus est posse per seipsum quam per alium: iste autem volebat quod faceret curationem per seipsum, alius autem quod per alium : et quia multi possunt per alium quod per seipsos non possunt: ideo videtur iste majorem potentiam credere de Domino quam centurio.
Adhuc, Omnis virtus agens aliquid, fortior est et fortius agit in conjunctum quam in remotum, sicut dicunt Philosophi. Rationabiliter ergo petivit ut ad filium descenderet, ut virtus curativa in filium conjunctum in filio fortior esset.
Ad hoc autem dicendum, quod in veritate iste in fide dubitavit, et centurio in fide perfectus fuit. Ad primum autem objectum dicendum, quod nulla virtus est adeo fortis sicut illa quae potest ubique : et illa ubique per seipsam operatur. Et si potest per alium, hoc est indigentiae : quia indiget alio medico sicut instrumento, vel ministro qui bajulus sit virtutis. Sed talem virtutem in Christo iste non credidit qui praesentiam corporalem petivit, ut mediante illa praesentia virtus sua possit curare. Centurio autem per hoc quod dixit: Ego homo sum sub potestate constitutus , non intellexit Christum indigere bajulo virtutis : sed potius quod in omnibus creaturis esset ad Christum Dominum ratio obedientialis, ut fieret in eis hoc quod voluit, sicut in subditis centurionis erat ratio obedientialis ad faciendum quod vellet centurio. Psal. cxxii, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Et haec fuit perfecta fides deitatis Christi quam regulus non habuit.
Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de virtutibus limitatis. Virtus autem Dei est illimitata et in-
finita: et ideo illa attingit ubique. Sapient. viii, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Haec ergo est causa increpationis. Marc. IX, 22: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
" Dicit ad eum regulus. "
Qui a parvitate justitiae regulus dicitur: quia parva justitia regebat seipsum. Isa. XXVI, 18 : Salutes non fecimus in terra : ideo non ceciderunt habitatores terrae.
" Domine, descende. " Adhuc permanet in fidei modicitate: quia cupit illum descendere qui ubique habet potestatem. Alias autem secundum spiritualem sensum petitur, ut ex misericordia condescendat ad humanitatis humilitatem de alto sedis majestatis. Psal. cxliii, 5: Inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt, Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes caelos et descenderes.
Et allegat ultimam necessitatem, dicens : " Priusquam moriatur filius meus. " Quasi diceret: Si mortuus fuerit, postea suscitare non erit possibile. Et hoc est signum modicitatis fidei. Deus enim etiam a mortuis potest suscitare. Ad Roman. IV, 17, dicitur de Abraham quod posuit illum ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.
" Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. "
Ecce tangitur miraculi perfectio.
Et dicuntur quatuor, scilicet, verbum vivificans, fides ex devotione impetrans, et laetum nuntium salutem nuntians, et experimentum probans.
Dicit ergo: " Vade. " Quasi diceret: Tu putas quod non possum absens facere quod facio praesens: ut ergo credas, hoc absens volo perficere. " Vade " ergo a me descedens et discedens. Luc. vii, 30 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Sicut dixit Eliseus ad Naaman: Vade, et lavare , etc.
" Filius tuus vivit, " restitutis ad integrum vitae principiis. Joan. v, 21: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Joan. XI, 25 : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi Sapient. XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem.
Hoc est ergo quod dicit.
" Credidit homo, "
Jam in fide perfectus : quia quem primo absentem curare posse non credidit, modo verbum absentis potens esse ad curandum non dubitavit. Sapient. XVI, 12: Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
" Sermoni quem dixit ei Jesus. " Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xviii, 1 4: Numquid Deo quidquam est difficile ? Habacuc, 11, 4: Justus autem meus in fide sua vivet.
" Et ibat, " jam credens quia ubique esset virtus ejus ad curandum. Et est mirum : quia centurioni, qui fidem plenam habebat, se ad ipsum venturum exhibebat. Matth. viii, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Isti autem petenti ut descenderet, praesentiam suam negavit. Et hujus causa est, quia illius devotionem et humilitatem exhibitione suae praesentiae remuneravit: istius autem incredulitatem, per hoc quod absens curavit, erudiendo ad fidem erexit. Et sic patet quod bene omnia fecit. Proverb. viii, 8: Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Deuter.
xxxii, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.a Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus ejus tota. "
Tangitur hic laetum nuntium salutis.
Dicit ergo : "Jam autem eo descendente, " a Cana in Capharnaum, antequam aliquis nuntiorum praeveniret qui de sermonibus Domini praenuntiare posset, " occurrerunt ei servi, " laeto occursu, " et annuntiaverunt ei " laeta, " dicentes quia filius ejus viveret. " Luc. xv, 32 : Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit. IV Regum, VII, 9 : Haec enim dies boni nuntii est: si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Psal. cxvii, 24 : Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus, et laetemur in ea.
" Interrogavit ergo horam ab eis. "
Haec est probatio et examinatio iacti, scilicet interrogatio horae c in qua melius habuerit, " hoc est, in qua fugato morbo, et virtute restituta, signa convalescentiae in eo apparebant. I Regum, xxv, 8 : In die enim bona venimus, scilicet ad te.
" Et dixerunt ei. "
Haec est secunda responsio de hora. " Quia heri hora septima, " quae hora proxima est post meridiem, Hora quidem in qua omnis aeger pejus habere incipit secundum naturam: quia tunc sol a summo caeli incipit declinare, et cum declinatione solis, omnis virtus aegri incipit cadere et declinare. " Reliquit eum febris, " ut ostendatur curatio tota esse miraculi, et nullo modo esse naturalis. Job, v, 18: Ipse vulnerat, et medetur, percutit, et manus ejus sanabunt. Et hoc est quod ad litteram de hora ista est sumendum. Et ideo sequitur miraculi fractus:
" Cognovit ergo pater, etc. "
Duo autem dicuntur, miraculi fructus, et signi epilogus.
De primo ergo dicit: " Cognovit ergo pater, " per eamdem mensuram temporis dicti Jesu, et sanitatis perceptae, " quia illa " eadem " hora erat " sanitatis filii, " in qua Jesus, " auctor salutis, c dixit ei : " Vade, " filius tuus vivit. " Et sic dictum Jesu causam salutis filii esse scivit : quia causa est, qua posita statim sequitur effectus. Jerem. XXXI, 34: Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum.
" Et credidit ipse " dominus familiae, " et domus ejus tota. " Et ex tunc perlectus fuit in fide, jam non regulus, sed rex in familia sua existens. Isa. xxxii, 1: Ecce in justitia regnabit rex.
Regulus autem iste, ut dictum est, parvae potestatis, et parvi sensus, et parvi regni, mens sive ratio est. Filius.autem, spiritus in carne. Febris vero, ardor fomitis et concupiscentiae. Eccli. xxiii, 22: Anima calida quasi ignis ardens: non exstinguetur donec aliquid deglutliat. Luc. IV, 38: Socrus autem Simonis, hoc est, caro, tenebatur magnis febribus. Unde, Daniel. XIII, 15, Susanna refrigerari fonte gratiae quaesivit. Et dicitur causa: aestus quippe erat. Hunc innaturalem calorem sanat Dominus interpellantibus Sanctis, qui paterno affectu
aegrotum diligunt. Jerem. xvii, 14: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero. Psal. CII, 3: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Servi autem occurrentes sunt viri sancti, et Ecclesiae ministri, de salute animae gaudentes. Luc. xv, 10: Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente. Dicunt enim quod hora septima febris eum reliquit : eadem scilicet hora, qua febris ista genus humanum apprehendit. Hoc enim factum est post meridiem .
Horae autem istae sunt, quibus resurgit anima de peccato per paenitentiam. Una quidem in compunctione, quae quatuor habet momenta, quorum unum est motus liberi arbitrii in Deum : alterum, motus liberi arbitrii in peccatum detestando ipsum: tertium est dolor de commisso : et quartum est spes veniae. De misericordia Dei. Psal. lix, 4: Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est. Commovisti dicit, propter motum ad Deum. Conturbasti, propter motum detestationis in peccatum. Sana contritiones ejus dicit, propter motum doloris commissi Quia commota est dicit, propter motum spei in misericordiam remittentis. Haec ergo quatuor momenta faciunt horam unam.
Confessio autem habet horas tres : quia confessio debet esse vera, simplex et integra. Veritas autem habet quatuor momenta, scilicet, ut quod fortiter dicat, ut sicut fecit dicat, ut excusationem non quaerat, ut cum verecundia quam turpitudo peccati exigit confiteatur. De primo horum dicitur, Isa. xliii, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. De secundo, Josue, VII, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. Non enim confitetur nisi dicat sicut fecit. De tertio, Psal. cxl, 4: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandasexcusationes in peccatis. De quarto, Jerem. VI, 15 : Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.
Simplex autem confessio est, quae est sine plica hypocrisis, vanitatis, et permistionis, et dolositatis. Plicam habet hypocrisis : quia per confessionem intendit justificare seipsum. Matth. xxiii, 25 : Mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Unde illi, ibidem, V. 27, comparantur sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. De istis etiam dicitur in Psalmo, v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, scilicet qui sic confitentur. Vanitati autem permista est confessio, quando id quod ad vanitatem saeculi facit, laete confitetur: quod autem secundum saeculum confusionem praetendit, demisso vultu vix dicit. Proverb. II, 14: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Plica autem permistionis est, quando intermiscet plurima quae non sunt peccata, ut ex illis non in toto injustus appareat. Et in signum hujusmodi dicitur de Sanctis, quod vestimenta debent esse candida per totum, et maculis non respersa. Et agnus, Exod. XII, 5, dicitur absque macula. Cantic. IV, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Dolo autem permista confessio est, quando non habet emendandi propositum : in hac enim viget peccati voluntas adhuc, et non habet emendandi propositum. Malach. I, 14: Maledictus dolosus qui habet in grege suo maseulum, et votum faciens immolat debile Domino. In hoc enim debile est sacrificium quod sic offertur. Sic ergo etiam haec hora habet quatuor momenta.
Integra autem erit confessio : et haec hora etiam habet quatuor momenta : ut scilicet totum sine diminutione dicatur,
ut uni totum dicatur, ut una vice quantum recordatur dicatur, ut dimidia venia non speretur. De primo, in Psalmo cx, 1, et cxxxvii, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, hoc est, ex toto corde, totum dicendo quod est in corde. De secundo, quod uni totum dicatur quod est in corde, sicut uni medico totus dolor aperitur : hoc est significatum, Luc. x, 34, ubi Samaritanus omnia vulnera semivivo alligavit, infundens oleum et vinum. Quod simul una vice totum. Isa. xxxviii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Quod vero dimidia venia non speretur. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Istae ergo sunt quatuor horae.
Tres autem residuae sunt in satisfactione, scilicet, jejunium quod sanat pestes corporis, et oratio quae sanat pestes mentis, et eleemosyna vel cordis, vel operis, vel utriusque, quae sanat pestes facultatis.
Jejunium autem quatuor momenta habet, scilicet, ut laeto vultu exhibeatur. Matth. VI, 17 : Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, etc. Ut usque ad petulantiae corporalis mortificationem producatur. Joel. II, 12 et 13 : In jejunio, et fletu, et planctu scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et ut sobrietas sensuum et animae servetur, et rationabile sit ne creatura destruatur. Ad Roman. XII, 1 : Rationabile obsequium vestrum. II ad Timoth. iv, 5 : Sobrius esto. Quartum autem momentum hujusmodi horae est, ut dum jejunat corpus, mens verbo Dei pascatur. Exod. xxxiv, 29, dum Moyses jejunat in monte cum Domino, cornuta facta est facies sua ex consortio sermonis Domini. Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei . Sicut, III Regum, XIX, 8, Elias ambulavit in fortitudinecibi illius spiritualis, quem ministravit Angelus, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Oratio autem est secunda hora, quae sicut dicit Augustinus, est pius affectus mentis in Deum directus. Habet autem haec hora quatuor momenta, scilicet, ut in secreto cordis fiat, ut devote, ut ad salutem, ut perseveranter. De primo, Matth. VI, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. De devotione, Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quia oratio debet esse ignita fervore devotionis, et condita odoramentis virtutum. Debet autem esse de pertinentibus ad salutem. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, etc. De perseverantia, Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Luc. XI, 8 : Propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios, scilicet panes.
Eleemosyna autem hic sumitur tam pro spirituali, quam pro corporali : et sic omnis homo potest ad eleemosynam sufficere. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Habet autem et haec quatuor momenta, scilicet, compassionem in corde, dulcedinem in ore, largitatem in manu, et utilitatem in dato. De compassione, Isaiae, lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua. Luc. vi, 36 : Estote misericordes, etc. De dulcedine oris, Eccli. IV, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. De largitate manus, Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum lir
benter impertiri stude. De utilitate dati, Luc. XI, 11 et 12 : Quis ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? Aut si petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
Istae ergo sunt septem horae, quarum quaelibet habet quatuor momenta ex quibus completur. Quamvis enim secundum computistas hora ex pluribus momentis componatur, tamen secundum naturam non componitur nisi ex quatuor: in quorum primo virtus ejus oritur, in secundo proficiendo progreditur, in tertio stat in augmento, et in quarto perfectam diffundit operationem suae virtutis. Hoc enim modo res causatae in ens perficiuntur : et ideo hanc ex quatuor fecimus compositionem.
Istae septem horae significantur, III Regum, IV, 33, ubi dicitur quod puer resuscitatus ab Eliseo, oscitavit septies, et rediit ad vitam : quia istis septem resurgitur a portis mortis ad vitam.
Potest etiam dici quod septem horae, sunt septem illustrationes Solis justitiae, qui est Christus, scilicet, sanctificationis naturae in incarnatione, visitationis hominum in nativitatis humilitate, condemnationis concupiscentiae in circumcisione, regenerationis nostrae in baptismo, sanctificationis pro nobis in jejunio, eruditionis nostrae in praedicatione et miraculis, et redemptionis in Passione, quando hora septima sol declinavit, et infirmitas hominum sanata fuit. Et homo significabatur, IV Regum, v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Jordanis enim humilis decursus interpretatur, et significat per horas septem descendentem ad nos Dominum, in cujus gratia lavamur ad sanitatem.
Vel dicatur, quod horae septem sunt septem recordationes Solis justitiae : quia in nocte in Matutinis recolimus captivitatem, scilicet, Domini : in Prima illusionem, in Tertia productionem ad judicium, in Sexta sententiam, in Nona mortem, in Vespera depositionem de ligno et sepulturam, in Completorio positionem custodum circa sepulcrum. His enim horis perducimur ad vitam et salutem. Psal. cxviii, 164 : Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
Vel dicamus, quod a septem liberali, a Christo septima hora sanamur, scilicet, primo a contemptu praecepti et praecipientis : secundo, a libidine peccati : tertio, ab agendorum et credendorum et appetendorum ignorantia : quarto, a malitia, quae est pronitas et proclivitas in malum : quinto, a reatu actus peccati : sexto, a macula contagionis imaginis Dei: septimo, ab ipso pondere peccati quo unum peccatum trahit in aliud, quando per paenitentiam non deletur. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Sic ergo omnibus his modis, hora septima reliquit illum febris spiritualis.
" Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam. "
Hic est quasi quidam epilogus signorum quae " fecit Jesus " ad aedificationem fidelium, et obstinatorum confutationem, " cum venisset a Judaea in Galileam. " In isto secundo adventu etiam notatur quam duri fuerunt Judaei : cum in Samaria nullum signum fecerit, et tamen illi in eum crediderunt. Act. vii, 51 : Dura cervice, et in circumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isa. xlviii, 4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea, quod etiam per tot signa non crediderunt,
Et haec de quarto capitulo Joannis.