Primo utrum habitus scientiae acquisitae remaneant post hanc vitam.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam dicunt quod non, sequentes Avicennam in VI natur., quod species acquisitae non remanent in intellectu possibili nisi quamdiu actu intelligit; quod est falsum. Nam intellectus possibilis recipit species et retinet secundum modum suum; unde, cum ipse sit immobilis, utpote immaterialis et incorruptibilis, recipit species intelligibiliter secundum modum suum, et numquam inde recedunt.
Et quod sint ibi etiam dum actu non intelligit, patet III de anima, ubi dicitur, quod sunt in anima aliter quam dum actu intelligit, scilicet habitu.
Et sic dico, quod remanent sive in damnatis sive in beatis. Tamen destruuntur ibi habitus scientiarum quantum ad modum scientiae: quia hic semper intelligit convertendo se ad phantasmata propter corpus; et non solum propter hoc phantasmatibus indigemus, sed ad utendum huiusmodi speciebus: et iste modus non erit tunc, quia non convertet se ad phantasmata.