DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria sine dolore puerpera.
Quarta Mariae praerogativa secundum beatum Bernardum, quod sine dolore puerpera. Et haec perpenditur ex eo quod natum Flium pannis involvit, et in praesepio reclinavit , cum aliae matres persaepe pereant in puerperio, aut vix remaneant semivivae. Et hoc est quod Sedulius rhetor Romanae Ecclesiae in suo paschali opere ait inter caetera : ((Infans namque parvus ac maximus, membris scilicet et exiguus corpore, sed praecelsus deitate, per hospitalis templi sinceram defluens castitatem, non laesit corpus abscedens, quod non laeserat cum venisset. " Ideo canit Ecclesia in Natali: " Nesciens peperit sine dolore, id est, sine naturalium laesione, Salvatorem saeculorum. "
Ad hoc etiam innuendum dictum est Mariae ab Angelo, Luc. I 31 : Ecce concipies in utero, et paries filium, sine parturitione media. In aliis enim mulieribus parturitio media est inter conceptum et partum, in virgine autem sequitur partus immediate. Et hoc est quod dicit, Isa. lxvi, 7 et 8 : Antequam parturiret, peperit, e tc. Quis audivit umquam tale ? Magister Richardus de sancto Victore : " Ideo etiam peperit sine dolore, quia concepit sine libidine. Libido sane est causa doloris, et dolor effectus libidinis. Ex effectu igitur causa innuitur in eo quod dicitur : In dolore paries filios . E contrario autem simul et e converso in conceptu Virginis ex sublatione causae perpenditur ipsius effectus sublatio. Quae enim concepit cum virginitate, concepit sine libidine, et portavit sine gravamine, consequenter peperit sine dolore. Et quia conceptus sine concupiscentia, et parturitio sine pressura. Nam si caeterarum more mulierum
cum concupiscentia et defloratione concepisset, maledictioni Hevae utique subjacuisset, et more caeterarum mulierum in dolore et tristitia peperisset. Propter hoc etiam dicit Ambrosius in hymno :
Veni, redemptor gentium, Ostende partum Virginis : Miretur omne saeculum, Talis decet partus Deum,
Non dicit : Ostende conceptum virginis, sed partum, qui tantus et talis est, ut et Deum deceat, in quo omne saeculum debeat admirari. Ideo etiam dicit : Ostende partum Virginis : quia in partu plus aliquid declaratur, quam in conceptu. In conceptu namque virgo sine coitu gravi datur, in partu vero tota virginis incorruptio ostenditur, scilicet quod virgo ante partum, et in partu, et post partum. Unde ter dicitur porta clausa . Exoptat ergo Ambrosius ut partus hic ostendatur ignorantibus eum : quia si Virgo peperisset in sordibus et dolore, nec Deum deceret talis partus, nec esset in eo quod mundus deberet admirari, sed in quo et cum quo lugeret, quod absit. Item, Augustinus in epistola ad Ephesios explanans illud verbum Psalmi XCIII,
1 : Deus ultionum libere egit. Quia Christus solus inter omnes liber a culpa, ideo libere egit in nascendo libere ex Maria. Quod etiam ostendit Psalmus xviii, 6, dicens : Et ipse tamquam sponsas procedens de thalamo suo, idest, ex utero virginali. Christus enim tamquam sponsus alacer exsultans, et totus festivus ad ducendam uxorem, id est, coniungendam sibi Eeclosiam in sua nativitate, processit de thalamo suo, id est, utero virginali, qui pervius factus est sibi soli. Nec audiendi sunt illi, imo velut sceleratissimi haeretici puniendi, qui dicere audent, quod tunc doloribus afflixerit matrem suam, corruperit viscera, violaverit pudicitiam, gemitus auxerit, multiplicaverit tristitias vel aerumnas. Nec aliter de thalamo suo probabiliter diceretur procedere tamquam sponsus, qui jucundus et alacer, hilaris et festinus, et jucunda circumseptus familia, propulsato et hospitio suo nubilo totius tristitiae, inveniri desiderat et videri. Et ad hoc signandum hora qua sponsus hic processit de hoc thalamo in sua nativitate, pastoribus annuntiatum est ab Angelo gaudium magnum et cantatum : Gloria in altissimis Deo, etc. .