CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De numero caelorum.
Et notandum, quod octo distinguuntur sphaerae caelestes, quarum prima est in qua stellae fixae sunt, quae sunt innumerabiles, ut dicit Aristoteles. Secunda sphaera est Saturni, in qua solummodo est Saturnus. Tertia est Jovis. Quarta est Martis. Quinta Solis. Sexta Veneris. Septima Mercurii. Octava Lunae. Unde versus.
Octo sunt sphaerae, quas sic poteris retinere : Coelum stellatum, Saturnus. Jupiter et Mars, Sol, Venus, has sequitur Mercurius, ultima Luna.
Sub qua non sunt nisi res corporales, sicut ignis, aqua, aer et terra et alia corporalia, sicut dicit Macrobius. Ptolemaeus autem assignat aliam sphaeram super istas, in qua sunt Angeli et res spirituales incorporales : et illa est immobilis. Theologi autem distinguunt septem coelos, scilicet aereum, aethereum, igneum, sidereum, crystallinum, empyreum, et Tri- nitatis. Quorum numerus sic potcst accipi : quia coelum vel nominat rem creatam vel increatam. Si increatam, sic est caelum Trinitatis : si creatam, vel nominat rem corruptibilem, vel incorruptibilem. Si corruptibilem, vel quantum ad medium, vel quantum ad extrema. Si quantum ad extrema, sic est coelum aereum et igneum. Si quantum ad medium, sic est caelum, aethereum. Si vero nominat rem creatam incorruptibilem, iterum vel quantum ad extrema, vel quantum ad medium. Si quantum ad extrema, sic est coelum empyreum et sidereum. Si quantum ad medium, sic est caelum crystallinum.
Et nota quod motus octavae sphaeram dicitur uniformis. Motus autem planetarum et aliarum spinarum dicitur esse duplex, sicut motus solis est duplex, scilicet tropicus sive diurnus, et revolutio in contrarium primi mobilis sive motus proprius. Motus tropicus dicitur conversivum, Unde omnes planetae in astrologia
dicuntur tropici : quia rotrogradiuntur a motu primi mobilis, qui motus cum tanto desiderio est, quod omnes alias splnaeras secum revolvit. Motus autem qui dicitur revolutio in contrarium primi mobilis. est motus proprius et naturalis planetarum.
Quare autem splucrae planetarum moveantur contra incessum primi mobilis, ut dictum est supra, a diversis diversae assignantur rationes. Quidam enim dicunt, quod hoc fit ad retardandum motum primi mobilis : nisi enim, ut dicunt, motus ille retardaretur, propter nimiam sui velocitatem totum frangeretur, vel jam diu fractum esset. Alii autem dicunt quod hoc propter homines fit et animalia qua) sunt supra terram : quia si motus primi mobilis qui est cum tanto desiderio non haberet aliquam retardationem, nunquam posset aliquis crescere super terram, nec homines possent vivere. Et haec de coelo sufficiant.