Sua essentia. Amplius. Ab uno naturali ordine non procedit nisi unum: naturalis enim virtus ad unum determinata est propter similitudinem principiati a principio. Si igitur operatio dei non sit idem quod suum esse, oportet quod virtus quae est operationis principium non / est / sit divina essentia. Virtus autem quae non est essentia eius cuius est, qualitas accidentalis eius est. Deus igitur habebit aliquod accidens, quod est impossibile, ut ex supra dictis patet. Oportet igitur quod operatio divina sit suum esse. Hoc autem est eius essentia, ut / ex / in / supra dictis ostens- / supra ostensum est. Intelligere igitur dei est sua essentia.
Adhuc. Omne agens per intellectum exteriorem effectum producit mediante intellectuali operatione. Finitum autem non potest esse causa infiniti. Si igitur alicuius agentis / inf- / per intellectum virtus sit infinita respectu operationis exterioris, oportet esse causa infinita respectu operationis intellectualis. Ostensum est autem deum esse virtutis infinitae in movendo. Est igitur et in intelligendo virtutis infinitae. Sua igitur intellectual operatio infinita est secundum illam quantitatem qua unus alio dicitur perspicacius et perfectius intelligere. Nihil autem aliud potest esse infinitum quam / essentia / esse divinum, cum omne aliud esse sit receptum et per consequens limitatum. Relinquitur igitur divinam operationem esse idem quod esse / dei / et essentia / divina / eius.
Res # quod est impossibile. Non igitur eius operatio intellectualis, nec aliqua alia, est aliud quam sua substantia # summum bonum # sit finis # impossibile # etiam # hoc autem ostenso, manifestum est quod deo idem sit esse et vivere et beate vivere. Nam operatio intellectiva, si sit perfecta, felicitas est. Ipsa autem divina essentia est operatio intellectualis infinita secundum efficaciam intelligendi, ut ostensum est. Est igitur divina substantia ipsa sua beatitudo. Adhuc. Uniuscuiusque / beati sua beat- / potentis ad beatitudinem pervenire / sua / beatitudo est eius finis ultimus, cum propter se tantum desideretur. Omnis autem intellectualiter vivens natus est beatitudinem habere, quod ostendit naturale beatitudinis desiderium.
Cum igitur deus sit intelligens, si ipse non sit sua beatitudo, aliquid aliud praeter deum erit finis eius et ultimum desideratum illius, et sic ipse non erit perfectissimus nec primum movens nullo modo ab alio motum. Quod est impossibile, ut supra ostensum est. Deus igitur est sua beatitudo. Amplius. Oportet primum rerum principium summe perfectum esse, ut ex supra dictis patet. Haec autem perfectio in primo principio non invenitur secundum aliqua diversa sed secundum eius esse, ut etiam supra ostensum est. Cum igitur beatitudo non sit aliud quam bonum perfectum et summum, utpote summe desideratum, oportet ipsum divinum esse suam beatitudinem fore. Item. Si beatitudo deo competit et ipse sua beatitudo non est, aut igitur beatitudinem ab extrinseco accipit, aut sui natura habet. Si ab extrinseco accipit, illud quod ei dat beatitudinem erit eo perfectius, quod est impossibile. Si autem sui natura habet,/ sui / sua igitur natura est beatitudinis eius principium autem non potest esse imperfectius eo quod est a principio. Cum igitur beatitudo sit summum bonum, divina natura erit summum bonum. Duo vero summe bona esse impossibile est: nam si aliquid uni deest quod alterum habeat, non erit perfectum neque summum bonum; si vero non desit alteri quicquid ab uno habetur, diversa esse non potest. Sequitur igitur ex praedictis quod deus sit sua beatitudo. Adhuc. Si beatitudo deo competit nec sua substantia sit, oportet quod ei accidat. Ostensum est autem quod accidentibus subiici non potest. Deus igitur est sua beatitudo. Amplius.
Omne quod per participationem dicitur, reducitur ad aliquid per essentiam dictum, cum imperfectum a perfecto sumat originem. Si igitur sunt aliqui beati non essentialiter sed participative, oportet devenire ad primum, qui sit per suam essentiam beatus. Adhuc. Illud propter quod omnia desiderantur est ipsa beatitudo. Omnia autem desiderantur propter bonum. Ergo bonitas beatitudo est. Deus autem est sua / hinc est quod in sacra Scriptura singulariter beatus et potens ostenditur / quia ipse / prima Tim. Ult., quia ipse sua potentia est et sua beatitudo.