Ad primum sic proceditur. Videtur quod morales virtutes ab intellectualibus non distinguantur.
Morales enim a / consuetudine / dicuntur,/ ut in secundo ethicorum dicit philosophus. Sed consuetudo / requiritur etiam in intellectualibus virtutibus; quia usus vel / consuetudo, ut dicit victorinus, facit facilitatem / ad agendum, et in memorabilibus etiam multum consuetudo valet, ut dicit philosophus in libro de memoria. Ergo morales ab intellectualibus / non distinguuntur.
Praeterea. Ad scientiam moralem nihil pertinet nisi morale. Sed virtutes intellectuales ad ipsam pertinent. Ergo sunt morales.
Praeterea. Prudentia / a philosopho / inter intellectuales virtutes ponitur in vj ethicorum. Hic autem ponitur inter cardinales, quae morales dicuntur.
Ergo virtutes morales ab intellectualibus non distinguuntur.
Praeterea. Sicut opera virtutum a nobis fiunt, ita opera artificialia. Sed ad dirigendum in artificialibus sufficit ars, quae est virtus intellectualis.
Ergo ad dirigendum in operibus virtutum sufficit virtus intellectualis, et ita morales ab intellectualibus non distinguuntur.
Praeterea. Virtutis moralis proprium esse videtur, secundum philosophum in secundo ethicorum, ut sit circa delectationes et tristitias. Sed / tristitia / delectatio invenitur in omnibus actibus virtutum intellectualium, sicut patet de delectatione quae est in considerando. Ergo virtutes morales ab intellectualibus non distinguuntur.
Praeterea. Omnis virtus moralis consistit in medio. Sed medium determinatur secundum rationem rectam, ut philosophus dicit in ij ethicorum.
Ergo,/ cum / ratio / rectificetur per virtutes intellectuales, videtur quod / morales intellectualibus non distinguantur.
Sed contra: accidentia per se diversificantur ex suis subiectis, cum subiecta in eorum diffinitionibus ponantur. Sed subiectum moralis virtutis est rationale per participationem, intellectualis vero rationale per essentiam, ut dicitur in fine primi ethicorum. Ergo morales ab intellectualibus distinguuntur.
Praeterea. Quorum generatio est diversa, ipsa quoque differre necesse est, sicut animalia quae generantur ex putrefactione et ex semine. Sed virtutes morales generantur ab assuetudine, intellectuales autem per doctrinam et experientiam. Ergo morales ab intellectualibus differunt.
Praeterea. Principia operandi ex suis operibus cognoscuntur. Sed virtutes morales operantur per modum naturae, ut dicit tullius; hoc autem intellectualibus convenire non potest. Ergo morales ab intellectualibus distinguuntur.
Responsio. Dicendum / quod mos dupliciter dicitur. Uno modo / secundum quod / est idem quod consuetudo; consuetudo autem importat frequentiam quandam et / diuturnitatem / circa ea quae / sunt in nobis / facere vel non facere, ea enim quae semel / facimus, vel quae frequenter a natura,/ consueta non dicuntur. Sed quia / non est aliquid in nobis facere vel non facere nisi per voluntatem et appetitum,/ inde tractum est nomen moris ad significandum actus / voluntatis / vel / appetitus in quantum huiusmodi. Et quamvis omnis actus consuetus sit voluntarius et omnis actus voluntarius possit esse consuetus, tamen consuetudo principaliter importat diuturnitatem praesupponens illud quod est voluntatis. Sed mos quantum ad secundam significationem principaliter respicit id quod est voluntatis; unde aliquis actus, etiam si semel fiat, moralis dicitur secundum ordinem ad voluntatem. Et quamvis in aliis animalibus non sit voluntas et per consequens nec mos proprie loquendo, tamen dicuntur mores animalium in quantum eorum actus sunt similes actibus voluntatis secundum quod ordinant aliqua ad finem aliquem. Et ideo etiam philosophus dicit quod / et sic etiam apud Graecos hoc nomen ethos dupliciter sumitur;/ unde / secundum quod importat diuturnitatem dicitur / inde / febris ethica, secundum autem quod importat morem dicitur inde scientia ethica, quam nos dicimus moralem.
Sic ergo loquendo de more, actus noster ita se habet ad hoc quod sit moralis, sicut se habet ad voluntatem. Est enim aliquis actus voluntatis sicut a voluntate elicitus, sicut omnia quae ad affectum pertinent, et aliquis sicut a voluntate elicitus (imperatus), sicut actus intellectus et exteriores actus qui per voluntatem imperantur. Et sic / actus / qui sunt / eliciti / a voluntat sunt / morales / in eo quod tales actus,/ sicut velle, eligere et huiusmodi, actus / autem / imperati / a voluntate / non sunt morales / in eo quod tales actus, sed in eo quod a voluntate imperati, sicut currere in quantum huiusmodi non est actus moralis, et similiter intelligere, nisi in quantum imperati sunt a voluntate, ut dictum est.
Ad hos ergo actus morales habitus mentis / trip- / quatuor modis se potest habere. Aliquis enim habitus elicit actum voluntatis et habet eum pro materia, sicut temperantia, cuius actus est / velle moderate se habere circa concupiscentias / appetere moderatas concupiscentias, et talis virtus propriissime dicitur moralis. Aliquis vero habitus neque elicit actum voluntatis neque eum pro materia, sicut scientia, quae elicit actum intellectus et habet materiam res necessarias, et iste habitus nullo modo potest dici virtus moralis sed intellectualis tantum. Aliquis vero habitus habet actus voluntarios pro materia sed non elicit eos, sicut prudentia, quae est directiva eorum quae ad affectum pertinent sed ipsa elicit actum rationis; unde prudentia est media inter intellectuales et morales, quia quantum ad materiam convenit cum moralibus, quantum ad actum et subiectum cum intellectualibus. Et propter hoc etiam philosophus dicit in vj ethicorum quod prudentia est recta ratio agibilium; agibilia enim proprie dicuntur actus voluntatis, unde ea quae non habent voluntatem non dicuntur agere sed agi. Aliquis vero habitus elicit / vel praesupponit / actum voluntatis sed non habet eos pro materia principaliter sed deum, sicut (fides et) spes, et fides quodammodo, secundum quod actus eius praesupponit per se loquendo actum voluntatis, quia nullus credit nisi volens. Sed quia distinctio habituum est penes materiam vel obiecta ex quibus specificantur actus, ideo communiter dicuntur morales omnes illae quae habent pro materia actus morales, sive eliciant actum voluntatis sive non. Unde iiij / ad primum ergo dicendum quod virtutes morales non dicuntur proprie a consuetudine sed a more quantum ad secundam significationem. Sed tamen, ut ibidem dicit philosophus, parum differt hoc a consuetudine. Et ideo alia translatio antiqua posuit consuetudinales loco Moralium. Ad secundum dicendum. Sed etiam consuetudo non competit virtutibus intellectualibus nisi secundum quod eorum actus sunt in nobis, quod maxime pertinet ad voluntatem.
Ad secundum dicendum quod virtutes intellectuales non pertinent ad scientiam moralem nisi secundum quod eorum actus imperantur a voluntate, sicut etiam militaris et alia exteriora exercitia continentur sub civili.
Ad tertium dicendum quod prudentia potest et intellectualis et moralis dici, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod opera virtutum habent actus voluntarios pro materia proxima, non autem ars; sed habet pro materia vel actus exteriores, sicut / praedicandi / illae artes / quae opera / in quibus operationes sunt / operat- / fines, sicut in arte cantandi, vel etiam res exteriores, sicut illae artes in quibus sunt fines operata, ut aedificatoria; et ideo ars nullo modo ponitur virtus moralis, sicut prudentia ponitur. Ad quartum dicendum quod virtutes morales habent delectationes sicut materiam, intellectuales autem non, sed sicut consequentes ex earum actibus. Ad quintum dicendum / et quia materia virtutum Moralium propria sunt / actus aff- / ea quae ad affectum pertinent,/ act- / exteriora autem non nisi secundum / quae sunt intrinseca ipsi operanti, exteriora autem non nisi secundum quod ab affectu operantur, ideo bonum in actibus virtutum non consideratur solum in quid fiat, sed in qualiter se habeat faciens ad faciendum.
Unde oportet non solum haberi virtutem per quam sciatur quid / faciendum / agendum / est sed etiam virtutem exequentem, et ideo prudentiae / dirigenti / respondent aliae morales exequentes. Sed artis operatio est circa exteriora, et sic bonum in actu artis consideratur in quid fiat, non quomodo se habeat faciens ad id quod facit, ut dicit philosophus in iij / ij ethicorum. Et ideo praeter artem dirigentem in illis actibus non oportet habere aliquas virtutes exequentes.
Ad quartum (quintum) dicendum quod virtutes intellectuales habent delectationem consequentem actum, non autem ut materiam sicut morales virtutes.
Ad sextum dicendum quod quamvis virtus intellectualis ponat medium dirigendo et ostendendo, tamen oportet quod sint virtutes aliae quae exequantur et inclinent in illud medium, ut dictum est.