In praecedenti Psalmo David imploravit auxilium dei contra tribulationes orando, et sentiens se exauditum hortatur alios ut in deo confidant.
Et exprimit Psalmus iste affectus hominis qui expertus divinam misericordiam et beneficia et justitiam, hortatur alios ut non desperent. Titulus ejus est in finem Psalmus cantici David. In hoc titulo duo consideranda sunt pro toto libro: scilicet quod dicit Psalmus cantici. Secundo quod dicit, in finem.
Quo ad primum ergo nota, quod David sicut legitur 2 Reg. 6, faciebat Psalmum metrice, et cantabat ante arcam cum Psalterio. Ergo Psalmus dicitur quod cantatur ad Psalterium, sed non absque Psalterio. In quibusdam autem Psalmis describitur Psalmus David, ubi intelligitur quod est factus ad Psalterium. In aliquibus praescribitur canticum David, quia cantabatur sine instrumento. In aliquibus, Psalmus cantici David, vel e converso: eo quod ille Psalmus cantabatur simul voce humana, et ad Psalterium. Sed in aliquibus incipiebat unus vel multi voce humana sine instrumento, et unus respondebat cum Psalterio; et hi intitulantur canticum Psalmi. In aliquibus vero unus cantabat Psalmum cum Psalterio, et alii respondebant sine Psalterio: et hi intitulantur Psalmus cantici. Et haec est differentia litteralis; sed mystice et secundum Glossam, Psalmus significat bonam operationem; canticum vero exultationem mentis de aeternis. Quando vero simul utrumque ponitur in uno Psalmo, significatur quod de utroque agitur. Quod vero dicit in finem, si consideretur hoc quantum ad rem per Psalmum figuratam, manifestum est quia in finem intelligitur, idest in christum; Rom. 10: finis legis christus ad justitiam omni credenti. Sed si consideretur in finem secundum figuram; datur intelligi, quod cantabatur pro consumptione operis vel negotii, sicut hic Psalmus pro consummata liberatione David a persecutione Absalonis factus fuit, quasi pro victoria. Alii dicunt victori, scilicet David, in Psalmis, quia omnes in Psalmis faciendis vincebat sed hoc verum non videtur. Dividitur autem Psalmus iste in duas partes: nam primo incipit a gratiarum actione pro receptis beneficiis; unde ait: cum invocarem etc.. Secundo finitur in exhortatione aliorum ut convertantur ad deum, ibi, filii hominum etc.. Circa primum duo facit. Primo enim agit gratias de praeteritis. Secundo orat pro futuris, ibi, miserere mei etc.. Circa primum duo facit. Primo agit gratias quod est exauditus. Secundo ostendit qualiter est exauditus, ibi, in tribulatione etc.. Sed notandum quod hic est duplex littera: una dicit: exaudivit: alia habet exaudisti; et huic concordat Hieronymus dicens, exaudisti; in hoc tamen non est vis. Dicit ergo: cum invocarem, exaudisti etc..
Ubi quatuor consideranda sunt. Primo ponit orationem et exauditionem: unde dicit: exaudisti. Sed non exaudivit, non clamantem; unde dicit: cum invocarem; quod est implorare auxilium in necessitate.
Ps. 119: ad dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Item requiritur, quod sit justus: quia si audit peccatores, est ex misericordia, non est ex justitia; et ideo dicit: justitiae meae: ibi Glossa: idest dator justitiae, vel justificationis meae.
Ps. 33: oculi domini super justos. Aliud quod est primum, quod justitiam suam homo attribuat deo, et non sibi; et ideo dicit: deus. Contra quod Rom. 10: ignorantes dei justitiam, et suam volentes statuere etc.. Primo ergo debet bonum suum attribuere deo; secundo habere justitiam; tertio clamare; quarto exaudiri. Modus autem exauditionis describitur cum dicit, in tribulatione. Dicit exaudivit et dilatasti vel quia forte metrice factus est Psalmus ubi oportuit mutari constructionem propter metrum; vel quia per modum orantis, ubi ex diversis affectibus mutat homo loquendi modum. Dicit autem, in tribulatione dilatasti mihi, quia plus est dilatasti quam liberasti; quasi dicat, non solum liberasti, sed in ipsa tribulatione cordis latitudinem tribuisti. Psal. 17: dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Vel latitudinem animi ad patienter sustinendum, vel latitudinem potestatis de qua dicitur Gen. 9: dilatet deus Japhet. Deinde cum dicit, miserere mei, removendo scilicet quidquid remansit miseriae praeteritae: et exaudi me, orantem pro futuris bonis.