In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et audivi vocem magnam, " id est, cognovi. Vel, " Audivi, " aure spirituali, vel corporali, " vocem magnam, " id est, magna signantem, vel ad magna invitantem. Haymo : " Haec vox ratione magna dicitur : quia non de mediocribus, sed de summis quibuscumque sacramentis loquitur. " item, quia de rebus futuris et occultis, licet sibi manifestis.
" Post me. " Nota : Hoc dicitur duplici ratione : tum quia Praelatus ab arce contemplationis ad curam subditorum revocatur, et sic retrahitur : tum quia ea quae dicturus est, in lege et Prophetis continentur, quamvis a Domino ei revelentur. Simile, Ezechiel. III, 12 :Audivi post me vocem commotionis magnae.
" Tamquam vocem tubae, " scilicet, invitantis ad bella. Vel in hoc signatur, quod Sancti quibus fiunt revelationes dum in anteriora se extendunt, posteriorum obliviscuntur . Sicut enim antiquitus tuba invitabat ad bella, sic vox ista invitat ad sustinendum tribulationum certamina. Haymo : " Vox quam audivit Joannes, bene tamquam vox tubae dicitur quae ab inferioribus sine strepitu sonum accipit quem promit exterius : quia ille sine sono vocis prius audivit in corde, quod postea sonuit exterius in voce. "
" Dicentis : Quod vides, "
Scilicet jam, et visurus es, " scribe in libro " cordis, scilicet, in mente tua reconde. Vel, " Scribe " ad litteram in libro materiali, " et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia, etc. " Glossa, scilicet quibus ipse praeerat, inter quas erat Ephesus metropolis.
Vel," Septem Eclesiis, "id est, universali Ecclesiae, quae per eas signatur, et propter septem dona Spiritus sancti quae in ea dantur, et propter septem virtutes quae in ea habentur, et propter opera misericordiae quae in ea exhibentur. item, propter septem sacramenta quae in ea conferuntur. item, propter septem status Ecclesiae quae per nomina septem Ecclesiarum designantur.
" Ephesum, " id est, ad Ephesum, " etSmyrno, et Pergamae, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. " Nota : Per Ephesum quae interpretatur voluntas mea, sive lapsus profundus, sive consilium meum, signatur Ecclesia primitiva in Apostolis in qua ante Passionem voluntas Domini fuit, quando omnes ei obediebant. In Passione fuit lapsus profundus, quando omnes relicto: eo fugerunt. Post Passionem fuit consilium meum, quando in unum sunt collecti propter metum Judaeorum.
Per Smyrnam quae interpretatur canticum, signatur Ecclesia post Spiritus sancti missionem, quando proponebant cum laetitia verbum Dei. Act. IV, 20: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
Per Pergamum quae interpretatur di-visio carminum, signatur Ecclesia quando per universum orbem divisi sunt Apostoli ad praedicandum.
Per Thyatiram quae interpretatur illuminata, signatur status Ecclesiae post Gentium conversionem, scilicet, quando Gentiles illuminati fuerunt per Dei gratiam et Apostolorum praedicationem.
Per Sardis quae interpretatur princeps, vel principatus pulchritudinis, signatur status Ecclesiae, in quo coepit fides et gratia Dei dilatari : tunc enim apparuit Ecclesiae principatus, et pulchritudo.
Per Philadelphiam quae interpretatur salvans adhaerentem Domino, signatur status Ecclesiae ille in quo Apostoli per Epistolam salvabant illos qui Christo adhaerebant per fidem, ne corrumperentur per errorem.
Per Laodiciam quae interpretatur laudata tribus Domino, vel amabilis Domino, signatur status Ecclesiae in quo solus Joannes remansit in mundo, caeteris Apostolis jam receptis in caelo.
Vel, per Ephesum signatur status Ecclesiae tempore Apostolorum, quando in eis erat voluntas Domini. Per Smyrnam status ipsius in tempore martyrum, quan- do cantantes et laetantes ibant ad supplicium. Per Pergamum status ipsius tempore haereticorum, quando divisi sunt multi a fide vera per errores eorum. Per Thyatiram signatur status ejus tempore Confessorum et Doctorum, quando illuminabant Ecclesiam lumine verborum, et exemplorum. Per Sardis signatur status ejus tempore sanctorum simplicium, quando temporales divitiae Ecclesiae datae sunt. Per Philadelphiam status modernorum qui seipsos carnaliter diligunt. Per Laodiciam status ipsius tempore Antichristi, in quo illi qui stabunt, erunt tribus amabilis Domino : quia erunt perfectissimi et robustissimi.
" Et conversus sum, " supple, voce audita. Vel, " Conversus sum, " id est, ad recogitandum de subditis me converti, " ut viderem vocem, " idest,intelligerem. Visus enim pro omni sensu ponitur : quia oculus secundum Augustinum, habet in cognoscendo principatum.
" Quae loquebatur mecum. "
" Et conversus vidi septem candelabra aurea,
" Et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. "
Supra posuit illa quae reddunt commendabilem visionem.
Hic ponit visionum narrationem : et dividitur in septem partes, secundum numerum visionum. in prima visione continetur correctio Ecclesiarum, et durat ab hoc loco usque ad quartum capitulum quod ibi incipit, IV, 1 : " Post hoc vidi, etc. "In secunda, agitur de revelatione mysteriorum, et durat a quarto capitulo usque ad octavum, ibi, VIII, 2 : " Et vidi septem Angelos, etc. " in tertia, de clangore Angelorum Ecclesiam consolantium, et durat ab octavo usque ad duodecimum, ibi, XI, 19 : " Et apertum esttemplum. " In quarta, de profectu Ecclesiae pugnantis contra diabolum et durat a capite duodecimo usque ad decimum quintum, ibi, xv, 1 : " Et vidi aliud signum. " In quinta, de destructione malorum in praesenti, vel tempore Antichristi, et durat a decimo quinto capite usque ad decimum octavum, ibi, xviii, 1 : " Et post haec vidi alium Angelum, etc. " In sexta, de paenis malorum in inferno, et destructione Babylonis, et durat a capite decimo octavo usque ad vigesimum primum, ibi, XXI, 1 : " Et vidi caelum novum, etc. " In septima, de innovatione mundi, et gloria beatorum, et durat a capite vigesimo primo usque ad medium capitis vigesimi secundi, ibi, XXII, 6 : " Haec verba fidelissima sunt. "
Prima pars quae continet primam visionem, dividitur in duas. In prima narrat quid vidit. In secunda, qualiter se ad visionem habuit, ibi, v. 17 : " Et cum vidissem eum. "
In prima dicuntur duo. In prima dicit quid viderit, quoniam Christum. In secunda, ipsum describit, ibi, v. 13 : " Vestitum podere. "