LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De omnipotentia primi.
Cum autem duobus modis diffiniatur potentia in quinto philosophiae primae , constat passivam potentiam in primo non esse, hoc est, principium transmutationis ab alio secundum quod est aliud. Sed potentia activa in ipso est principium transmutationis in aliud secundum quod aliud est: et hoc sex modis omnipotentia est. Et primus modus est ex radice. Radicatur enim in hoc quod omnium principium est. Secundus autem modus est ex virtute quae est finis potentiae : non enim terminatur potentia ipsius ex aliquo ultimo ultra quod non possit, quod ultimum tempore vel loco vel intellectu capi possit. Tertius modus est, quod omnia quae intellectu capi possunt, sub suam potentiam restringit et coercet: propter quod dicit Aristoteles in primo capitulo Caeli et Mundi , quod " si infiniti essent mundi, omnium mundorum corpora simplicia ejusdem naturae essent cum corporibus simplicibus istius mundi: et si ejusdem naturae essent, essent ejusdem motus, ejusdem loci, et terrae omnium mundorum moverentur ad locum istius terrae, et ignes omnium mundorum ad locum istius ignis, et sic de aliis. " Quartus modus est : quia sic potentiam habet, quod nihil penitus impossibile habet admixtum : et ideo nihil potentiae suae obviare potest. Quintus modus est: quia per objecta non terminatur ejus potentia : nulla enim sunt in quantocumque numero, quin possit in haec et in ampliora : et ideo infinita est ejus potentia, et numero eorum in quae potest, et intensione, quia super omnia vincit. Sextus modus est, quia in se et in omnibus aliis potest : nihil enim secundorum est, quod aliquid possit nisi ab ipso : propter quod ejus potentia est interminabilis tempore : quantumcumque enim tempore cogitetur aliquod secundorum aliquod posse, illud nihil habet potestatis nisi ab ipso et in illo.
Adhuc dicit Avicenna, quod in hoc omnipotens est primum, quod potest quidquid vult, et sicut vult, nihil habens impotentiae admixtum. Propter quod tria excluduntur a potentia ejus, scilicet privativa, et mala : haec enim impotentiam habent admixtam : et ideo non potest mori, nec infirmari: quia haec privativa sunt esse et potestatis. Similiter etiam non potest comedere, nec ambulare, nec dormire : quia haec materiam indicant privationi subjacentem. Similiter non potest mentiri vel injuste agere : haec enim indicant boni et optimi privationem. Et tamen propter hoc non dicitur impotens, sed magis potens : quia, sicut dicit quidam sapiens : " Qui potest hoc quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest hoc, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. " Et quia sua potentia interminabilis est, ideo per nullum passivum terminari pot-
est, nullum enim passivum est quod universaliter suae potentiae sit susceptivum : propter quod non sequitur, primum principium potest aliquid facere, ergo in re possibile est fieri.
Per hoc solvitur quaestio quae fit a quibusdam sophistarum dicentium, si primum principium potest omnia facere, tunc potest facere quod contradictoria sint simul vera : cujus opinionis fuit Heraclitus. Hoc enim secundum dicta non sequitur : duo enim exiguntur ad hoc quod contradictoria sint simul vera, scilicet quod primum possit facere, et quod in re possit fieri: arguitur autem ex altero tantum istarum causarum. : peccat ergo argumentatio secundum sophisma consequentis.
Aliter autem quidam objiciunt dicentes, quod omnis motor ad mobile proportionatam habet potentiam : primum autem principium est primus motor mundi, sicut omnes confitentur : ergo habet proportionatam potentiam ad mundi mobilitatem : propter quod Apuleius physicus dixit, quod " Deus est anima motu et ratione mundum gubernans : " et dicit se hoc didicisse ex discipulis Socratis. Quod autem proportionem habet, finitum est. Primum ergo principium finitae potentiae est.
Ad hoc autem quidam nituntur respondere , quod primum movet mundum ut desideratum movet desiderantem : et in hoc non exigitur proportio : quia desideratum majoris virtutis potest esse quam desiderans : voluntas enim et desiderium impossibilium est, ut dicit Aristoteles .,
Sed motor ut efficiens, dicunt quod habet proportionem ad mobile. Haec autem solutio nihil valet: quia cum non sit inane desiderium, desiderat quod consequi potest, et sic redit primum inconveniens, quod desideratum desideranti est proportionatum. Praeterea Aristoteles vult, quod motor propinquus cujuslibet orbis infinitus sit et infinitae potentiae secundum aliquid, scilicet secundum quod semper movere possit.
Dicendum ergo, quod motor primus secundum se simpliciter infinitus est, et infinitae potentiae : secundum aliquid tamen sui, hoc est, secundum bonitatem qua desideratur ab hoc mobili vel illo, finitum est: non ergo probat, quod si secundum aliquid finitus sit, quod simpliciter infinitus non sit.