Alii autem duo sensus, scilicet visus et auditus, ordinantur ad cognoscendum a remotis omnia necessaria animali, vel corruptiva, sive sint ei necessaria secundum rationem corporis mixti, sive secundum rationem vivi corporis nutribilis. Manifestum enim est quod animalia per visum et auditum fugiunt corruptiva quaelibet, et salubria prosequuntur.
Et ideo dicit quod illi sensus, qui per exteriora media fiunt, ut dictum est secundo de anima, scilicet odoratus, auditus et visus, insunt illis de numero animalium quae proficiscuntur, id est motu progressivo moventur omnibus quidem his propter unam causam communem, scilicet causam salutis, ut a remotis scilicet necessaria cognoscant, sicut per gustum et tactum praesentialiter. Et hoc est quod subdit ut praesentientia, id est a remotis sentientia prosequantur conveniens alimentum, et fugiant mala et corruptiva quaecumque, sicut ovis fugit lupum ut corruptivum, lupus autem sequitur ovem visam vel auditam aut odoratam, ut conveniens alimentum.