Deinde cum dicit, filii etc.. Convertit se ad aliorum exhortationem: et circa hoc duo facit. Primo redarguit peccatores; secundo exhortatur eos ad emendam, ibi, et scitote etc..
Circa primum duo facit. Primo commemorat conditionem; secundo arguit culpam, ibi, ut quid diligitis; conditionem commemorat dicens, filii hominum: quod dupliciter potest intelligi. Primo in malo, sic, filii hominum, quasi homines secundum naturam inferiorem corruptibiles et proni ad peccandum. Gen. 6: non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est.
Et iterum 8 cap.: sensus et cogitatio hominum in malum proni sunt ab adolescentia sua. Filii ergo hominum; quasi dicat ostenditis vos esse filios hominum, idest peccatorum, scilicet evae et Adae: usquequo gravi corde? isa. 1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate etc.. Secundo in bono: quia homo inquantum homo, est imago dei: unde filii hominum, non bestiarum. Psal. 48: homo cum in honore esset non intellexit, etc.. Et, o gravi corde, idest quia debetis habere cor grave et stabile, usquequo non convertimini ad deum; et hoc est quod Hieronymus habet, filii viri, usquequo inclyti mei ignominiose diligitis vanitatem, quaerentes mendacium; et sic convenienter arguit culpam, ut quid diligitis etc.. In peccato namque sunt duo consideranda, scilicet voluntas inhaerens rei, et intentio inordinata. Primo ergo tangit inordinatam amorem cum dicit, ut quid diligitis etc. Idest aliquid vanum, non solidum, temporalia quippe vana sunt, quia non continent solidum, sed pertransiens bonum. Eccl. 1: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Ut quid ergo diligitis etc. Quasi dicat, ut quid diligitis temporalia. Secundo tangit pravam intentionem cum dicit: et quaeritis mendacium, idest quare amatis divitias, ut habeatis sufficientiam? nam Eccl. 5: avarus non implebitur pecunia.
Hier. 5: aspexi terram etc. Vel mendacium, idest idolum, 1 Cor. 8: idolum nihil est. Usquequo ergo diligitis, et quaeritis hoc, et non convertimini ad deum?