OFFICIUM DE FESTO CORPORIS CHRISTI

 Pars 1

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 Pars 2

 N.1

 N.2

 Pars 3

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 4

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

 N.8

 Pars 5

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 Pars 6

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 7

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 Pars 8

 N.1

 N.2

 N.3

 N.4

 N.5

 N.6

 N.7

N.5

Convenit itaque devotionibus fidelium solemniter recolere institutionem tam salutiferi tamque mirabilis sacramenti, ut ineffabilem modum divinae praesentiae in sacramento visibili veneremur; et laudetur dei potentia, quae in sacramento eodem tot mirabilia operatur; nec non et de tam salubri tamque suavi beneficio exolvantur deo gratiarum debitae actiones. Verum etsi in die coenae, quando sacramentum praedictum noscitur institutum, inter Missarum solemnia de institutione ipsius specialis mentio habeatur; totum tamen residuum eiusdem diei officium ad christi passionem pertinet, circa cuius venerationem ecclesia illo tempore occupatur. Ut autem integro celebritatis officio institutionem tanti sacramenti recoleret plebs fidelium, Romanus pontifex urbanus IV, huius sacramenti devotione affectus, pie statuit praefatae institutionis memoriam prima quinta feria post octavas Pentecostes a cunctis fidelibus celebrari; ut qui per totum anni circulum hoc sacramento utimur ad salutem, eius institutionem illo tempore specialiter recolamus quo spiritus sanctus corda discipulorum edocuit ad plene cognoscenda huius mysteria sacramenti.

Nam et in eodem tempore coepit hoc sacramentum a fidelibus frequentari.