IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.

Jesus autem respondit eis? Pater meus usque modo operatur, et ego operor. "

Tangit autem duo, scilicet persecutionem propter violationem sabbati, et persecutionem propter hoc quod dicebat se esse Filium Dei. Et haec per ordinem continentur in littera.

Dicit ergo : " Propterea persequebantur eum Judaei, " legem ignoranter zelantes. Ad Roman. x, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.

" Quia haec faciebat in sabbato. " Opinantes quod nihil penitus esset faciendum in sabbato, sed ab omni opere vacandum. Genes. II, 3 : Benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omne opere suo. Arguebant ergo, quod si Deus in sabbato requievit ab opere suo : cum nihil sit divinius et utilius quam opus divinum, quod tunc requiescendum fuerat ab omni opere hominum quantumcumque sit utile et divinum.

Ad hoc autem per instantiam respondet Dominus, dicens :

" Jesus autem respondit eis. "

Instantiam ferens ad ultimum quod inducebant: " Pater meus, " qui est in caelis : quamvis in sabbato cessaverit ab omni opere creationis, dispositionis, et ornatus, tamen " usque modo operatur, " gubernando, et restaurando quod corrumpitur in opere, et propagando. Hoc enim patet ad sensum, et ideo nulla indiget probatione : et per hoc Patet non solvit sabbatum. Ergo cum " et ego operor, " restaurans et reparans corrupta, et sanans infirma, non solvo sabbatum : sed in operando me Patri conformo. Et sicut a principio, creando, disponendo, et ornando operatus sum cum ipso : ita facio et modo. Et per hoc patet quod plene responsum est perfidiae Judaeorum. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.

Quaerunt tamen quidam : An Christus violaverit sabbatum ? Quod videtur violasse, per hoc quod, Luc. VI, 5, dicit : Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Per hoc enim innuit quod violavit, et violare potuit ut Dominus legis existens.

Adhuc, ibidem, XIV, 5, dicit : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum in die sabbati ? Et per hoc videtur dicere quod opera necessitatis facta in die sabbati non solvunt sabbatum.

Ad hoc autem et omnia hujusmodi dicendum, quod in praecepto de sabbato duo significabantur. Unum quidem quod est morale, de lege naturae existens: et hoc est significatio quietis, scilicet, ut quies cordis firma et munda servetur. Quia, ut dicit Augustinus : " Omnis humana perversitas est uti fruendis, et frui utendis. " Item, Augustinus : " Non est quiescendum nisi in eo bono quo

fruendum est : quia hoc solum est in quo quiescitur, et contra quod nihil desideratur. " Et qui sic quietem non sanctificat, perversus est, sicut dicit Augustinus : " Omnis humana perversitas, etc. " Quia sic id quod est via, ponitur pro fine : et id quod est finis, ponitur pro via. Et ratio naturalis dictat hoc omni homini. Haec autem est lex naturalis, quae (sicut dicit Basilius) in naturali lege est descripta, id est in naturali judicatorio, quod est ratio naturalis hominis dicens quid faciendum, et quid cavendum est in communibus principiis morum, quae ordinant vitam. Et ideo hoc in tabulis cordis scriptum est adeo indelebiliter, tamquam in lapide : et ideo numquam potest habere dispensationem.

Aliud autem significabatur in praecepto sabbati, quod est diei unius in septimana ad feriandum determinatio. Quod antiquitus propter mundi perfectionem (cum nullum aliud majus opus divinum Deus ostendisset) determinatum est ad diem septimum. Et hoc ratio naturalis non dictat, et ideo ad legem naturae non pertinet. Sed ex causa quae dicta est, determinata est dies illa, non sine ratione : quia homines feriantes, suspensi a negotiis et occupationibus propriis, libero corde a sollicitudine possint redire, per considerationem et gustum quemdam, ad dulcedinem ejus quo fruendum est, et illi inhaerere. Ut sic aliquando redeuntes, traherentur a dulcedine ipsius, et sapori ipsius inhaererent, etiam quando operarentur aliis diebus. Et hac de causa feriae praecipiuntur in Ecclesia. Quando autem majus opus quam perfectio mundi apparuit, sicut mundi glorificatio in Resurrectione Domini : tunc ad feriandum determinata est dies octava. Et quia feriatio diei non est de jure naturali, ideo diversas recipit determinationes et dispensationes. Quia, sicut dicit Philosophus : Multipliciter humana natura ancilla est : et ideo frequenter oportet etiam in ipsis criis dispensare propter necessitatem.

Et propter hoc non dicitur solvi sabbatum.

Sabbatum ergo prout est requies in fruibili, numquam solvendum est. Prout autem est determinatio diei ad servandum, alia et alia de causa determinatur in dies diversos. Prout ergo est observatio feriarum, sic solvi poterat ex causa: sicut Mathathias, I Machab, II, 41, solvi praecepit, et arma sumere contra inimicos ne ne occisis fidelibus, pariter et lex periret. Et sic etiam ex dispensatione solvebatur propter necessitatem animalium vel hominum. Et ideo calumnia fuit quod in talibus imponebant Judaei Christo, qui necessitatibus hominum subvenit : cum ipsi Judaei necessitatibus animalium suorum in sabbato subvenirent. Sic autem solvere sabbatum maxime convenit Domino sabbati, cujus est pensare, quando, et quibus de causis, lex sabbati sit solvenda. Et ideo dicit, Matth. XII, 8, quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Sic in libro V Ethicorum determinatur, ut in omni urbanitate sive civilitate iTCtxeb^ hoc est, superjustus qui novit quando solvenda est lex data, quae nonnumquam in praejudicium ipsius legis et dictamen contra intentionem legislatoris observaretur.

Haec est ergo secundum nos hujus dubii vera solutio.

Dicunt autem alii quidam, quod triplex fuit sabbati violatio, scilicet, quando fiebat aliquid contra praeceptum, vel quando aliquid fiebat contra determinationem diei, vel quando aliquid fiebat contra usum vel consuetudinem. Sed hoc nihil est ad propositum : quia secundum hanc intentionem Christus Judaeis nec hic nec alibi respondet. Et ideo prima solutio est tenenda.