LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De propositionum sumptione, quod est propositiones dialecticas scire sumere.
Redeuntes ergo ad tractandum de singulis illorum quatuor, dicimus de primo, quod ex quo sic est, quod omnes reducuntur ad primum : ergo propositiones quidem eligendum inspiciendo ad principia essentialia et formalia propositionis dialecticae, ex ipsa propositione dialectica sumpta penes ea quae cadunt in diffinitione propositionis dialecticae, ut dialectica est propositio. Dicimus ergo quod ex dictis propositiones eligendum omnibus illis modis quoties (hoc est, quot modis) determinatum in probabili est (hoc est, quoties determinatio fit accipiendae pro- positionis in ipsa) propositiones, diffinitiones, vel opiniones proponenti (hoc est, quoties determinatur alicui qui proponit) opiniones, hoc est, propositiones opinabiles : ille enim vel proponit aut opiniones omnium, aut sapientium : et horum vel omnium, vel plurimorum, vel notissimorum inter sapientes. Et iste est unus modus sumendi propositiones per ea quae formaliter ponuntur in diffinitione propositionis dialecticae.
Exemplum autem quod videtur pluri- . bus, est hoc quod dixerunt Democritus et Seneca in libro de temporibus naturalibus, quod ventus apud vulgares nihil aliud est quam motus aeris per loca in quibus est aer coarctatus. Hujus autem quod videtur pluribus exemplum est quod verius scit aliquis aliquid, sciens illud per artem, quam per experimentum : hoc enim dicunt omnes sapientes. Hujus autem quod plures sapientes dicunt, exemplum est, ut mundum unum perfectum esse : in hoc enim plures sapientes convenerunt. Exemplum autem hujus, quod notissimis videtur inter sapientes, quod intellectus est quoddam divinum et incorporale in anima. Sic ergo sumuntur propositiones per formalia propositionis dialecticae posita in diffinitione ejus, ut sumantur praedicabiles secundum artes inventas, sicut in ante habitis dictum est. Sumuntur etiam per formalia posita in diffinitione dialecticae propositionis : unde et contrariae probabili propositae secundum omnem differentiam probabilis sunt accipiendae : quia contrariae erunt probabiles, si probabile pro contingenti accipitur : quia quod contingit esse, contingit non esse : et quod contingit omni, contingit nulli : et probabilibus contrariae similiter sumendae sunt. Quod simpliciter contrarias vel in contrario subjecto, vel in contrario praedicato, vel in utroque similiter sumptis, vel in contrariis secundum notam contradictionis protensis in parabola , quemadmodum dictum est prius in divisione propositionis.
Utile etiam est ad propositionum
sumptionem, non solum sumere propositiones probabiles absolute, sed etiam sub comparatione ad. electionem relatas : propter quod utile est et non solum quae in se sunt probabiles, sed etiam quae sunt similes probabilibus, ut cum sic proponitur, quod contrariorum est eadem disciplina, quoniam idem sensus est contrariorum. Et ad exemplum, quoniam videmus intus suscipientes aliquid non extra mittentes simpliciter, et videmus et secundum alios sensus fieri formas suorum objectorum intus suscipiendo : sic enim audimus et videmus intus suscipiendo, non extra mittendo aliquid, et olfacimus, etc, et similiter in omnibus aliis sensibus.
Amplius autem sumendae sunt propositiones, non tantum penes ipsa formalia in ipsa propositione dialectica sumpta, sed etiam penes form ali a aliunde sumpta: et primo quidem modo sumendae sunt propositiones quae habent probabilitatem in omnibus vel in pluribus et in quibus non videtur instantia, sed verius aliunde sumpta est : quia videntur esse verae vel in omnibus, vel in pluribus : et istae sumendae sunt ut principium syllogismi dialectici, et tanquam verae apparentes propositiones quae nullam habeant instantiam : tunc enim illis sumptis tanquam veris (qui non conspiciunt, quod in aliquo sit instantia propter quam sic non est sicut universaliter proponitur) facilius ponent sive concedent. Unde hoc ipsum est tam instrumentum sumendi propositiones, quam cautela.
Adhuc eligere oportet propositiones ex quibus abundes et scriptis Philosophorum et rationibus, et facere etiam descriptiones faciendo de bono, sicutfecerunt Stoici, dicentes bonum esse quod omnes exoptant : et de animali, sicut quod est animal quod a se movetur motu locali quocumque modo. Et sumendae sunt generales et de bono omni, non de bono moris tantum : quia quanto communius scimus, tanto ad plura abundabimus : et illas descriptiones, vel scriptas vel ad si-
militudinem figurarum factas, debemus proponere exemplum ad respondentem, vel etiam descriptiones extra proponimus, quando implicite in re descripta per sermonem explicamus, et semper incipientes debemus esse in descriptionibus vel diffinitionibus, ab eo quod quid est, hoc est, a genere vel a rei substantia : quia per ista est facilius ad accidentalia rei procedere.
Assignare autem oportet juxta hunc modum et singulorum opiniones auctorum vel sapientium, ut quoniam Empedocles quatuor materialia dixit mixtorum corporum elementa, auctoritati Empedoclis innitentes : quia aliquis respondentium praesumens de auctoritate Empedoclis ponit de facili quod audit ab aliquo probabili vel probato in philosophia dictum esse. Haec autem omnia alienam quamdam habent probabilitatem.
Si autem per materiam volumus multiplicare sumptiones propositionum : tunc ut figuraliter (hoc est, superficietenus et in communi) sit complecti et congregare, sunt propositionum et problematum partes tres. Nam aliae quidem propositiones ethicae, secundum quod ethica large dicta comprehendit monasticam, OEconomicam, et civilem. Aliae sunt physicae, secundum quodphysica large dicta comprehendit naturalem et metaphysicain. Aliae logicae, secundum quodlogica generaliter dicta totum comprehendit trivium vel quatrivium secundum Aristotelem, quia pOEtriam ponit pro scientia speciali, et logica comprehendit logicam stricte dictam, cujus una pars est dialectica : quia logica stricte dicta est de syllogismo omni, tam simpliciter accepto, quam dialectico, quam demonstrativo, quam etiam sophistico : dialectica autem de syllogismo ex probabilibus. Haec ergo comprehendit et rhetoricam, et grammaticam, et pOEtriam. Ethicae quidem sunt (utin exemplo declaretur hujusmodi) ut utrum oporteat parentibus magis vel legibus obedire si dissentiant : et constat quod legibus, et leges sunt ad regulam justae. Logicae autem sunt hujusmodi, ut utrum contrariorum sit eadem disciplina, vel non. Et nota dubitationis semper debet poni et ordinari ad consensum respondentis, si sint propositiones : si autem sint problemata, ad compositionem propositionis. Physicae sunt, ut utrum mundus sit aeternus. Similiter materialiter tria problemata : quia ab omni propositione problema faciens transumptivo modo.
Sed cum sic materialem habeant differentiam, quales sunt diffinitione subtili et propria singulae dictae propositiones, non facile ex logicis est diffinitio : quia talis diffinitio vana erit : sed tentandum ea cognoscere consuetudine veritatem uniuscujusque eorum, hoc est consueta cognitione plurium, quae est per inductionem : et hoc quidem tentandum est consideranti istas divisiones propositionum secundum praedicta exempla : ad ista enim aliae relatae cognoscuntur, utrum sint ethicae, physicae, vel logicae : et per inductionem cognoscuntur esse verae. Ergo ad philosophiam quidem primam secundum veritatem et diffinitionem propriam essentialem de his pertinet negotiari: dialecticae autem pertinet negotiari de illis quoad opinionem : et ideo dialecticae inductio sufficit. Non solum autem materialia et formalia consideranda sunt in propositionum sumptione, sed etiam accidentalia, et praecipue universalitas : quia quod est categorica vel hypothetica, affirmativa vel negativa, parum vel nihil facit ad propositionum sumptionem.
Unde sumendum est quam maxime universales propositiones : ex his enim contenta omnia particularia sub illis concludi possunt, ut quoniam omnium oppositorum est eadem disciplina, et quoniam eorum quae opposita sunt non ad aliud, est eadem disciplina. Eodem modo ipsa contraria sub oppositis sumpta sunt dividenda, et distinguenda in specialia contraria, donec contingit dividere, quousque ad materialem multiplicationem stet divisio, ut quoniam boni et mali in moribus, et albi et nigri in sen-
sibus, et calidi et frigidi in tangibilibus sensibus est eadem disciplina. Similiter autem et in aliis quae distinguere habent, faciendum est ita semper, quod ab universalissimis distinctio incipiatur, et fiat usque ad ultimum. Qualiter sumenda sunt ea quae dicta sunt, sufficiunt ad intentionem praesentem: quia singularis est et universalis ad omnia problemata, sicut in arte universali tractandum est.