Deinde quaesitum est de homine quantum ad gratiam. Et circa hoc quaeruntur tria:- primo de sacramentis. Secundo de virtutibus.
Tertio de officiis.
De primo tria quaesita sunt:- primo de sacramentis gratiae. Secundo de effectu sacramentorum.
Tertio de unitate ecclesiae.
De sacramentis gratiae quaerebantur duo.
Primo de baptismo. Secundo de poenitentia.
Ad primum quaeritur utrum aqua habeat virtutem ad emundationem; idest utrum propria virtute mundet, vel virtute concomitante.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est opinio in huiusmodi, non solum de aqua, sed de omnibus ecclesiae sacramentis.
Quidam enim dicunt, quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi in anima, sed tantum extra, et divina virtus concomitans facit illum effectum: et inducunt exemplum bernardi. Sit aliquis episcopus qui investiat aliquem de praebenda per annulum, annulus non est causa praebendae, sed signum.
Sed hoc non est sane dictum: quia sic non esset aliqua praerogativa sacramentorum novae legis ad vetera: quia etiam in illis virtus coassistens fidei credentium in christum venturum iustificabat.
Et ideo dicendum, quod sacramenta habent in se virtutem iustificandi, et alios effectus ad quos ordinantur, et non solum quod sint signum; unde Augustinus: quae est tanta vis aquae, ut corpus tangat et cor abluat? sciendum tamen, quod duplex est virtus; scilicet et propria et instrumentalis, sicut patet in serra. Sic sacramenta habent virtutem instrumentalem ad spiritualem effectum: quia cum sacramentum adhibetur cum invocatione divina, efficit hunc effectum. Et hoc est conveniens: quia verbum, per quod omnia sacramenta virtutem habent, habuit carnem, et fuit verbum dei: et sicut caro christi habuit virtutem instrumentalem ad faciendum miracula propter coniunctionem ad verbum, ita sacramenta per coniunctionem ad christum crucifixum et passum.