DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria peccare non potuit ex quo Filium Dei concepit.
Septima, quod peccare non potuit ex quo Filium Dei concepit. Unde et dicit, Eccli, XXIV, 15 : Et in Sion firmata sum. Prius autem dicit : Coram ipso ministravi. Et sic ministrando, scilicet quando nominavi me ancillam, in ipso momento consensus mei quem expressi, dicens : Fiat mihi secundum verbum tuum, concepto Salvatore firmata sum, id est, in bono confirmata. Et hoc in Sion, id est, militante Ecclesia adhuc posita : quod fuit mihi privilegium speciale. Alii enim sancti non in hac vita sic firmantur ut de caetero peccare non possint, sed tantum in superna Jerusalem.
Et hoc multipliciter persuaderi potest et probari.
Primo : quia Spiritus sanctus superveniens in eam, et ei. obumbrans virtus Altissimi, exstinxit in ea carnalem concupiscentiam, et abstulit cordis ignorantiam, quae sunt duae radices peccati. Filius etiam Dei qui ignis consumens est , in eam descendens, consumpsit in ea ignorantiam, sicut lumen ignis consumit tenebras, et virtus Altissimi, scilicet idem Filius Dei, obumbravit ei, et contra omne incentivum peccati praestitit refrige- rium. Vel, aliter : Sicut dicit Magister Richardus de sancto Victore, " si lucida fuit nubes quae obumbravit discipulos Christi , quam lucida recte creditur, quae obumbravit matrem Christi ? Sed si illud umbraculum quod ei Filius vel Spiritus sanctus exhibuit, lucidum erat, ergo et lucem et umbram exhibebat : lucem ad depellendam ignorantiam, umbram ad exstinguendam concupiscentiam. Mira illa obumbratio Spiritus sancti, quae sub uno momento detersit et exterminavit a Virgine tam ignorantiam boni, quam concupiscentiam mali ! Quam integre in ea omnis concupiscentia exstincta fuerit, probat profecto, quod cum virginitatis integritate postmodum concepit et peperit. Quam profunde illuminata fuerit, probat quod illud tantae profunditatis sacramentum, tam veraciter, tam velociter credidit, quod hujus mundi sapientibus vix tandem aliquando per tot et tanta miracula persuaderi potuit . "
Secundo : quia plena erat gratia Spiritus sancti : et ita nullus locus vacuus quo peccatum posset admitti: quia in pleno non potest plus recipi.
Tertio : quia numquam eam reliquit Spiritus sanctus, et ita nunquam acces- sum ad illam habuit spiritus malignus.
Quarto : quia Christus lux est, sicut dicit ipse I Ego sum lux mundi . Item, I Joan. I, 5 : Deus lux est, ei tenebrae in eo non sunt ullae. Peccata vero tenebrae sunt. Unde, Joan. III, 19 : Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Non est autem conventio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras . Idcirco Mariae dicitur, Sophon.III, 15 : Filia Jerusalem avertit inimicos tuos, rex Israel, Dominus in medio tui, non timebis malum ultra, malum scilicet culpae venialis vel mortalis. Ipsa enim erat sicut vitrum quod illuminatam a sole non recipit nubilum. Ideo ei competit quod de sapientia dicitur, Sapient.VII, 25 : Emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera : et ideo nihil inquinatum in eam incurrit : quia impossibile erat eam posse peccare de caetero.
Quinto : quia ipsa erat triclinium Trinitatis. Pater potens, cui competit vis irascibilis, roborabat eam, contra extollentiam superbiae. Filius sapiens, cui rationalis, contra insipiditatem totius voluptatis pravae. Spiritus sanctus cui concupiscibilis, contra venenum totius malitiae. Omne vero peccatum ab hac triplici mala radice habet originem, sicut dicitur, I Joan. II, 16.
Sexto : quia habebat Gabrielem ad sui custodiam deputatum, qui interpretatur fortitudo Dei, quo patrocinante nihil in ea proficere poterat inimicus, nec ei nocere iniquitatis filius apponebat : nec solum unicum Angelum, sed creditur,
quod infinitos. Unde ei dicitur : Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te, in omnibus viis tuis , scilicet cogitationibus, locutionibus, actionibus, et hujusmodi.
Septimo : quia ipsa dicitur electa ut sol , quem nec ignis comburit, nec aqua emollit, nec gladius scindit, nec faetor corrumpit, nec vitrum obsistit, et ita est incorruptibilis. Similiter Maria ex quo electa est in matrem solis justitiae, et novus quidem sol factus est ab eo qui fabricatus est auroram et solem.
Si vero aliquis dicat, quod vel post partum peccare potuit, respondendum est, quia etsi Filius Dei natus est ex ea, Deus Trinitas numquam recessit ab ea, (De ista confirmatione dicit ipsa : Et sic in Sion firmata sum., etc. , titulo de sanctitate Mariae.) (Item illud : Tenuisti manum dexteram meam . (Quaere ibidem.)
Octavo : quia Maria tota erat caelum, quod dissimilia non recipit, scilicet vitia cum virtutibus. De quo caelo dicitur in Psalmo CII, 19 : Dominus in caelo, id est, in beata Virgine, paravit sedem suam ministerio Spiritus sancti. Item, De ipsa dicitur sub appellatione supernae Jerusalem, Apocal.XXI, 27 : Non intrabit in eam, aliquid coinquinatum per consensum in cogitatione, aut abominationem faciens in actione, et mendacium in locutione.
Nono : quia ipsa erat hortus conclusus , per quem transire non adjiciebat incircumcisus et immundus .