DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.

 PROLOGUS LIBRIQUE METHODUS.

 PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 PARS II. DE FORMA DONATIONIS.

 SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIV.

 PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 PARS VII DE TRIPLICI CONSIDERATIONE SANGUINIS CHRISTI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVIII.

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

SERMO XXII.

DE QUATUOR FRUCTIBUS

CORPORIS CHRISTI SECUNDIS. Venite, comedite panem meum, etc. Prov,IX, 5. Ut supra.

Alia quatuor mala nostra, sive languores sunt, quasi defectus gratiae, quibus multae laborant animae, scilicet,

1. Defectus in cognitione nostri.2. In dilectione proximi.

3. In sapore spirituali.4. In conservatione boni.

I.

Contra haec valet fructus Virginis corpus Salvatoris.

1. De primo languore, Genes. I, 2 : tenebras erant super faciem abyssi: quasi ab antiquo cor hominis obvolutum fuit ignorantia sui. Jer. XVII, 9 : Pravumest cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud?Psalm, xviii, 13 et 14 : Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me: et ab alienis parce servo tuo: et ab alienis quibus alios peccare feci, vel aliorum peccatis consensi. Matth. vii, 3 : Quid vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non rides ?

2. De secundo, Matth. XXIV, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Eccli. xliii, 22 : Frigi-dus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Defectus amoris probatur ab exterioribus signis. I Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ? Jerem. IX, 4 et 5 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur. Prov. xx, 10 : Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum. Glossa : " Diver-" sum pondus et diversam mensuram " habet in domo sua, ut aliter sibi, aliter " proximo noceat : qui in suis semper " actibus, qua laudentur, in proximis " quae vituperentur, quaerit : sed et qui " in temporalibus sibi majorem, proxi-" mo minorem mensuram dare studet. " Quia defectum dilectionis habet, Deo displicet. Similiter est de eo, qui malo verbo vel facto proximum contristat, laedit, vel damnificat.

3. De tertio, Jerem. XXXI, 30 : Omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Gregorius : " Quid " est uva acerba nisi peccatum ? uva " quippe acerba est fructus ante tempus. " Quisquis ergo praesentis vitae delecla-" tionibus satiari desiderat, quasi fructus "ante tempus comedere festinat. Sed " qui uvam acerbam comedet, dentes ejus " obstupescent : quia qui praesentis mun-" di delectationibus pascitur, interni sen-" sus ejus ligantur, ut jam spiritualia sa-" pere nequeant. " Hoc figuratum est in Num. XI, 4 et seq., in populo Israel, qui in aegypto carnibus cum allio et caepis satiatus fuerat, et postea in deserto talia concupiscens, panem coelestom, scilicet manna dulcissimum, cum nausea respiciebat. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei. Augustinus : " Animalis dicitur car-'" nalis homo, qui fertur dissoluta lasci-

" via animae suae, quem intra naturalis " ordinis metas spiritus rector non con-" tinet, eo quod ipse Deo regendum se " non subjicit. Talis spiritualem dulcedi-" nem non sapit. "

4. De quarto, ad II Gal. III, 3: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini ? Prov. ii, 13 : Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. Luc. viii, 13 : Qui supra petram : qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent, scilicet, stabilitatem firmas voluntatis : quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Cant. VII, 12 :Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Glossa : " Non est intuen-" dum si vinea floret, sed si flores ad " partum fructuum convalescunt : " quia non mirum est, si quis bonum inchoat : sed valde mirabile est, si intentione bona in bono opere perseverat.

II.

Contra haec quatuor mala, quatuor secundi fructus corporis Domini, qui nos hic in gratia perficiunt, 1. Intellectum enim ad se cognoscendum illuminant, 2. Voluntatem sive affectum in dilectione proximi inflammant, 3. Memoriam spirituali dulcedine delectant, 4. Et totum hominem in bono confirmant.

1. De primo fructu, Prov. XXIV, 13 : Comede, fili mi, mel, quia bonum est. Mel est sapientia Dei incarnata, in cibum dulcem nobis praeparata. Hoc bonum est ad spiritualem medicinam : qnia illuminat mentem. I Reg. XIV, 29 : Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle. Isa. VII, 15 : Butyrum et mel comedet omnis qui relictus fuerit, ut scilicet sciat reprobare malum et eligere bonum. Psalm. XXVI, 1 : Dominus illuminatiomea et salus mea. Et xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, scilicet ad cognitionem nostri. Prov. xx, 27 : Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Spiraculum est illuminatio a Domino data homini ad cognitionem sui. Unde Glossa : " Divini afflatus illuminatio cum in men-" tem hominis venerit, eam sibimetipsi " illuminans, ostendit quas ante cogitati tiones pravas et portare poterat et pendi sare bona nesciebat. "

2. De secundo fructu dicitur, lsa. VI, 6, et 7, quod Angelus tulit calculum de altari, et tetigit eo os Isaiae. Calculus est carbunculus, sic dictus, quia ignitus ut carbo, et significat corpus Domini de altari sumptum, et charitate inflammatum : quod accendit amore corda fidelium. Psal. xvii, 9 : Ignis a facie ejus exarsit : carbones succensi sunt ab eo. Cant. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum; quia intus ardent Dei et proximi dilectione, et exterius lucent operibus misericordia.

3. De tertio fructu, Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josiae in compositinem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabilur ejus memoria. Josias qui interpretatur fortitudo Domini significat Christum. Dicit Glossa : " Memoria Christi, id " est, sacramentum corporis ejus, quod " in memoriam sui jussit consecrari, " opus est odoriferum veri pigmentarii, " id est, Spiritus sancti, qui illud compoti suit de pretiosis speciebus, scilicet de " carne virginali, et sapientia Dei. Hoc " quasi mel in ore cordis indulcabitur, " si virtus ejus in salutem humani ge-" neris pie cogitatur ". Cant. II, 3 : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo. Primo fidelis anima Christum desiderat, aestuat spiritu, et sitit : secundo umbram refri- gerii in fructum obtinendi sentit : tertio sedet, exspectat, orat, ut se totum ad ipsam reficiendam et vivificandam fructus infundat : quarto per infusam ejus dulcedinem suaviter gustat.

Sed dicit aliquis : Ecce saepius, ut possum, me praeparo: corpus Domini sumo : sed nihil sentio solatii specialis, nihil spiritualis dulcedinis. Respondeo : Cibus iste sive fructus, medicina est hominis. Unde sicut medicus peritus quandoque quibusdam dat medicinam dulcem palato corporis, et quandoque non, sed palato mentis : quas quamvis non gutturi, tamen bene sapit rationi : pro eo quod dum sanat mentem delectat. Sic Dominus dat suis fidelibus dulce semper corpus : sed dulcedinem suam alio modo illis ostendit, prout cuilibet expedire novit. Hinc est, quod quidam dulcedinem illam sapiunt per affectum, et ardentiori delectantur devotione : et alii eamdem dulcedinem sapiunt per intellectum, et sufficienti reficiuntur utilitate, in eo quod credunt et intelligunt per hunc cibum sanctum veram vitam obtineri.

Igitur quamvis non sapis dulcedinem Domini primo modo, id est, per affectum intimas devotionis, sapis tamen secundo modo, scilicet per intellectum multas utilitatis.

De primo, Isa. lv, 2 : Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Ambrosius : " Panis candidissime habens omne " delectamentum, etc. "

De secundo est illud Cant. II, 3 : Fructus ejus dulcis gutturi meo, id est, pias et fideli menti, quas credit et intelligit hunc cibum sanctum esse sibi utilissimum. Unde Glossa : " Dulcis fructus " gutturi cordis : " quia in eo intelligit anima causam vitas, dum etiam corporaliter percipit.

Haec dulcedo valet contra tria mala, quas sunt in mundo .

4. De quarto fructu, Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Quia scilicet corpus Christi fideles suos in vita sua finaliter confortat. III Reg.XIX, 8 : Comedit Elias panem, quem sibi Angelus ministravit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Horeb interpretatur mensa : mons ergo iste est mensa Dei, et significat satietatem coelestis glorias. Panis utique corporis Christi confortat nos in vita bona et bono opere quadraginta diebus et noctibus, id est, toto tempore presentis poenae usque ad montem et mensam Dei, id est, quousque perveniamus ad altitudinem securitatis, et satietatem dulcedinis alternas glorias. De his dicitur, IV Reg. IV, 34 : Eliseus incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. Fidelis anima per puerum, Dominus per Eliseum significatur : qui sicut sigillum ceras, sic se conjungit animas. Oculos suos super oculos ejus ponit, quia intellectum illuminat : carnem calefacit, quia affectum charitatis inflammat : os super os ponit, quia gustum memorias dulcedine spirituali delectat : manus super manum ponit, quia in bono opere usque in finem conservat, et sic totum hominem perficit, et ad vitam aeternam perducit. Amen.