In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo :
" Vestitum podere, " est, talari veste secundum Haymonem, et dicitur a tcouJ quod est pes, et haereo, haeres, quasi pedibus haerens. Haec erat vestis sacerdotalis, ut dicitur, Sapient. XVIII, 24: investe poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum, scilicet descriptus. Per istam intelligitur Christi humanitas, quae fuit vestis sacerdotalis : quia in hac se obtulit Deo Patri: per hanc enim humiliavit semetipsum factus obediens. Ad Ephes. v, 2 : Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam, etc. Vel, per hanc intelligitur Ecclesia generalis, quae est vestimentum Domini, ut dicit Pater ad Filium, Isa. xlix, 18 : Omnibus his velut ornamento vestieris. Haec durati usque ad pedes: quia usque in finem mundi durabunt fideles.
" Et praecinctum ad mamillas, " in quo signat cogitationum cohibitionem, " zona aurea, " quae signat charitatem. Vel, " Praecinctum ad mamillas, "in quo signatur castitas, " zona aurea, " in quo charitas et sapientia. Nola , quod in Veteri Testamento apparuit Dominus praecinctus ad renes. Daniel. x, 5 : Ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti. Hic autem ad mamillas ostenditur praecinctus, et primum signat cohibitionem luxuriae, secundum cohibitionem cogitationum quae procedunt a corde. Matth. xv, 19 : De corde exeunt cogitationes malae, etc. Quia vero in Veteri Testamento damnabatur luxuriae opus, ideo Dominus apparuit Danieli renes accinctus. Quia vero in Novo Testamento cogitationes malae damnantur, ideo ad mamillas praecinctus ostenditur. Matth. v, 27, 28 : Dictum est antiquis : Non moechaberis : ecce cohibitio luxuriae. Ego autem dico vobis : Quia omnis qui viderit mulierem, etc.: ecce cohibitio cogitationis malae.
" Caput autem ejus et capilli, etc."
" Caput autem ejus, " id est, Christus qui est caput intransitive. Ad Ephes. I, 22 et 23 : Ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Vel, "Capul ejus, " id est, mens Christi, vel deitas, " et capilli erant, " id est, sancti qui Christo immediate adhaerent per amorem, sicut capilli capiti immediate adhaereat. Ad Roman. VIII, 35: Quis nos separabit a charitate Christi ?Item, quia quando separantur a Christo dolent, sicut quando capilli separantur a capite.
" Tamquam lana candidi, " id est, ab omni peccato mundi. Nota : Lana mollis est, et alba et calida. Sunt ergo tamquam lana alba capilli molles: quoniam sunt albi per innocentiae candorem, molles per mansuetudinem, calidi per charitatem. Simile, Daniel. VII, 9 : Capilli capitis ejus quasi lana munda.
" Et tamquam nix, " id est, frigidi per castitatem.
Vel sic : " Tamquam lana candida, " quae est ad calefaciendum : " Et tamquam nix, " quae est ad refrigerium. Conversatio Christi et Sanctorum aufert a nobis frigus desperationis, et refrigerat aestum praesumptionis.
Vel. " Tamquam lana alba. " Glossa: " Sicut lana alba apta est ad suscipiendum quoscumque colores : sic Sancti ad tribulationes. " " Et tamquam nix, " propter gloriam Resurrectionis.
" Et oculi ejus, " id est, septem dona Spiritus sancti, ut dicit Glossa. Zachar. III, 9 : Super lapidem unum septem oculi sunt, id est, super Christum.
" Tamquam flamma ignis, " quia illuminant, et incendunt: illuminant ad cognitionem, et accendunt ad amorem.
Vel sic:" Oculi ejus, " id est, Apostoli et Praedicatores qui illuminant Ecclesias per doctrinam. Zachar. IV, 10 : Isti oculi sunt, qui discurrunt in universum orbem. " Tamquam flamma igitu, " quia incendium praebent amoris simul et lumen cognitionis. Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram.
Vel sic : " Oculi ejus, " id est, respectus Dei, " tamquam flamma ignis, " id est, inflammantia et illiuminantis, ut prius. Psal. XXXIII, 16 : Oculi Domini super justos.
" Et pedes ejus similes aurichalco, etc."
" Et pedes ejus, " id est, extremi fideles post quos non erunt alii, sicut pes est extrema pars corporis, " similes aurichalco, " id est, habebunt charitatem fidei, et soliditatem patientiae in adversis: quae duo in aurichalco intelliguntur. Isidorus in libro Etymologiarum : " Aurichalcum dicitur ab auro, et yi).xo? graece quod est aes latine : et sic ex aere et igne multo ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. Vel, aurichalcum dicitur ab auro, et quod est malum, quasi malum aurum : quia habet colorem aureum, non valorem.
" Sicut in camino ardenti, " id est, in tribulatione vehementi. Matth. XXIV, 21 : Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Nam sicut aurichalcum in camino redditur purius et fortius, ita fideles ultimi ex tribulationibus reddentur puriores et fortiores. Nota : Secundum Haymonem, similes aurichalco dicuntur, et non auro : quia quamvis sint ejusdem meriti et virtutis sicut Sancti primitivi, non tamen ita lucebunt miraculis sicut illi primi, et ideo viliores reputabuntur.
" Et vox illius tamquam vox aquarum multarum."
" Et vox illius, " id est, praedicatio illius, " tamquam vox aquarum multarum : " quia habet vim mundativam animarum, sicut aqua corporum. Joan. xv, 3 : Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Item, quia multi populi eam receperunt, qui per aquas signantur, propter fluendi facilitatem, et standi difficultatem, et transeundi necessitatem. Psal. xxviii, 3 : Vox Domini super aquas, etc. Infra xvii, 15 : Aquae quas vidisti,... populi sunt. Item, quia datrix est gratiarum. Act. x, 44 : Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus, etc. Joan. vii, 37 et 38: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.... Flumina de venire ejus fluent aquae vivae. Item, prius dicta est vox tubae, quia quandoque terret : hic vox aquae, quia quandoque mulcet.
" Et habebat in dextera sua stellas septem, et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. "
Hic describit Christum a potestate, et hoc duplici. Prima consistit in fidelium consolatione. Secunda, in adversariorum depressione, ibi, " Et de ore ejus. "