IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Sequitur :

" Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem

suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. "

Secunda causa persecutionis quam Judaei ex ipsa Christi responsione sumebant.

Et hoc est quod dicit : " Propterea ergo magis, " quia blasphemia majus peccatum est quam violatio sabbati. Matth. XII, 31 : Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et post pauca sequitur, V. 32 : Qui dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Levit. XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

Et ideo " quaerebant eum Judaei interficere, " secundum praeceptum legis. Levit. XXIV, 15 et 16 : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum: et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

Et repetunt causam persecutionis priorem, " quia non solum solvebat sabbatum, " sicut illi calumniantes dicebant, " sed et patrem suum, " naturalem et consubstantialem, " dicebat Deum, " quod illi blasphemiam esse dicebant. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum.

Sed, quia etiam ipsi patrem vocabant Deum, Deuter.XXXII, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? ideo addunt : " aequalem se faciens Deo, " per aequalitatem naturae et potestatis. Hoc autem alii per adoptionem filii Dei vocati (qui Deum patrem invocabant) non dicebant.

Et hoc quidem (ut dicit Chrysostomus) si patrem suum per naturam diceret, et non operibus demonstraret blasphemia esset. Sed quia per opera hoc demonstrabat, contradicere Judaei non poterant: et ideo quaerebant eum interficere. Sa- pient, II, 13 : Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Et, ibidem, V. 16 : Gloriatur patrem se habere Deum, scilicet aequalem se faciens Deo. Hoc est falsum secundum Augustinum, quia non fecit se Patri aequalem, quia hoc esset blasphemia, sed potius Pater generando eum, fecit sibi eum aequalem. Non enim Filius a se, sed a Patre per nativitatem accepit quod Patri est aequalis. Et sunt haec verba Augustini: " Non ipse fecit se aequalem, sed ille eum generat aequalem. Quia si ipse se faceret aequalem Deo, faceret rapinam, et sic caderet. Qui enim se aequalem voluit facere Deo cum non esset, cecidit, et ex Angelo factus est diabolus. Et hanc superbiam homini propinavit, et dejecit eum, cum dixit: Gustate, ei eritis sicut dii . Christus autem aequalis Patri natus, non factus, non usurpavit aequalitatem Dei. " Propter quod dicit Apostolus, ad Philip. II, 6 et 7 : Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

" Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. "

Hic incipit doctrina de utili potestate reparationis naturae conditae, per quam Christus se ostendit Deum et Deo Patri aequalem.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima se promittit Patri aequalem per potestatem operandi et judi- . candi : in secunda autem ostendit Judaeorum justam condemnationem : quia hoc non crediderunt, ibi, V. 33 : " Vos misistis ad Joannem, etc. "

Adhuc, anterior pars dividitur in duas.

In prima probat se Patri aequalem. Sed quia ex hoc aliquis crederet quod a Patre non esset genitus : ideo in secunda ostendit se aequalitatem a Patre habere per generationem, ibi, v. 30 : " Non possum ego a meipso facere quidquam. "

Adhuc prior harum subdividitur in duas : in quarum prima dictam ostendit aequalitatem. Sed quia illa maxime ostenditur ex virtute suscitationis mortuorum, ideo in secunda ostendit qualiter virtus judicandi, et suscitandi mortuos, est in ipso, ibi, v. 25 : " Amen, amen dico vobis, quia venit hora, etc. "

Adhuc, prima harum dividitur in duas : in quarum prima ostendit se indivisam potentiam a Patre habere. In secunda, ostendit per opera maxima se habere aequalitatem potentiae Patri, ibi, v. 20 : " Et majora his demonstrabit ei opera. "

In prima harum sunt tres paragraphi: in quorum primo per hoc quod est ars Patris, ostendit quod indivisam a Patre habet operationem : in secundo, per hoc quod indivisam a Patre habet operationem, ostendit quod indivisam habet potentiam : in tertio autem, utriusque horum ostendit causam.

Dicit ergo : " Respondit itaque Jesus, " ad hoc quod illi blasphemantes, Christo blasphemiam imponebant, " et dixit eis, etc. " Job, XIII, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum." Amen, amen dico vobis, non potest Filius, "

Qui per naturam est Filius, hoc est, non habet potentiam Filius, " a se, " quam habet ab alio : quia habet omnem suam potentiam a Patre : " quidquam facere. " Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

" Nisi quod viderit, " ut ars et sapientia Patris. I ad Corinth. I, 24 : ChristumDei virtutem, et Dei sapientiam. Sapientia enim genita, et lux (in qua Deus iacit omnia) videt quidquid facit artifex primus.

Et hoc est quod dicit : " Nisi quod viderit Patrem facientem. " In intellectu enim paterno videt Verbum, quod est ars et sapientia Patris. Ideo enim verbum cordis paterni dicitur, Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Ideo etiam dicitur candor lucis paternae : quia videt in lumine suo quidquid Pater habet in se, Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula. Ideo etiam dicitur splendor gloriae ipsius : quia splendor est in corde Patris super omnia quae sunt Patris. Ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Ideo etiam dicitur splendens in omni munditia et sanctitate Patris, Psal. CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. In quantum ergo est ars plena rationum omnium viventium, et candor lucis aeternae, et splendor gloriae, et sapientia Patris, videt omnia quae Pater. Et sic a se non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem secundum ingenitam potentiam facientem. Omnem enim potentiam genitoris habet ab eo per generationem, et sic aequalis est sibi per potentiam. Nec habet aliquam potentiam nisi a Patre, et sic a se nullam habet, nec et a se habita potentia quidquam facere potest: ut auctoritas sit in Patre, et aequalitas naturalis potentiae per generationem sit in Filio. Joan. VIII, 38: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor.

" Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.

Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. "

Secundus est paragraphus ubi dicit indivisam esse operationem.

Dicit ergo : " Quaecumque enim ille fecerit, " per potentiam naturalem et substantialem : " haec et Filius, " ejusdem potentiae naturalis et substantialis, " similiter, " hoc est, ex eadem et simili potentia, " facit : " quia una potentia trium sicut una est substantia trium. Et adverbium similiter, quod hic ponitur, veritatis est expressivum. Hoc est ergo quod dicit. Et sic omnia videt operando quae Pater, et omnia facit eadem potentia qua Pater. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus, hoc est in potestate. Et sic Filius non imbecillis est, sed generatione accepit eamdem cum Patre potestatem, et operationem.

" Pater enim diligit Filium, etc. "

Tangit utriusque causam concomitantem, non praecedentem, non diversam in esse : sed quae causa est concomitans secundum modum intelligendi. " Pater enim diligit Filium, " essentiali dilectione : quia de illa intelligitur hic quae est dilectio concomitans generationem. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, etc. Diligit etiam Pater Filium dilectione Spiritus sancti. Sed de hac dilectione hic non loquitur : quia illa a Patre et Filio aequaliter procedit. Et per illam non potest probari quod in essentialibus aequales sunt Pater et Filius, et quod Filius per generationem, aequalem a Patre acceperit potentiam : quia quod essentialiter dilectione diligit, hoc dilectio concomitans generationem facit, quod nihil retinet sibi, quod non Filio dilecto communicet, quem diligit sicut seipsum. Et ideo, Joan. III, 35, dicitur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Dilectio enim naturalis facit, quod nihil substantialium retinet, quod generando Filio non communicet. Luc. xv, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. In figura hujus dicitur, Genes. xxv, 5, quod dedit Abraham cuncta quae possederat, Isaac, scilicet filio suo. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc.