LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Utrum ea quae dicta sunt, sufficiant ad perfectionem primi principii ?
Utrum autem ea quae dicta sunt, sufficiant ad hoc quod in his primum principium perfectionem habeat ad agendum, vel non, post haec inquirendum. Quidam enim Antiquorum haec dixerunt sufficere, dicentes quod in omni natura intelligibili libera ad agendum, sufficiunt haec, posse, scire, et velle, scilicet si habeat posse non impeditum, scire non obumbratum, velle ab invidia relegatum : et hoc est dictum Platonis. Ad haec addit Plato, quod in opere non sunt nisi tria, scilicet opus, substantia operis, et operis forma. Cum igitur sufficienter voluntas opus eliciat, potentia opus per substantiam constituat, scientia formam operi influat, videtur quod haec tria sufficiant ad primam efficientis perfectionem.
Adhuc si contingit impediri opus per ea quae extrinsecus sunt efficientia, impediri non potest, nisi per impotentiam, vel ignorantiam, vel voluntatem. Omnibus autem impedimementis ablatis,unumquodque perfectum est ad agendum. Per opposita autem istorum omnia impedi menta tolluntur. Ex oppositis ergo istorum perfectum est ad agendum.
Et in hoc vere omnes consenserunt Antiqui : quamvis quidam posteriorum, sicut Avicenna, et Alfarabius, et Algazel, quaedam ad haec debere addi contende runt. Dicunt enim addi debere bonitatem : bonitatis enim, ut dicunt, dispositio est ad emittendum. Si enim ponatur quod aliquis possit et velit et sciat, non sequitur quod emittat vel influat in opere. Invidia enim potest impedire. Sed si bonum sit, cum bonum sit communicativum sui et suorum, statim in bonitatibus fluat et emittat. Et si quis dicat quod bonitas importatur per voluntatem, non est verum : quia multis adjacet velle, et tamen bonum, quod cupiunt, non possunt perficere, stimulis irae vel invidiae abstracti ab opere.
Adhuc dicunt quod media necessaria sunt ad agendum : ab uno enim primo non est nisi unum : secunda autem non constituuntur ex uno simplici : unum enim simplex non ad speciem nec ad numerum determinatum est : illud quod perfecte agit, vel ad numerum vel ad speciem determinat, vel ad utrumque. Et hac ratione dicunt dixisse Aristotelem quod oportet cognoscere principia et causas usque ad elementa, quia res non perfecte constituitur sine his. Propter quod primo principio addiderunt intelligentias, et orbes caelorum, et qualitates elementorum, sine quibus non perfecte constituuntur in esse. Primum ergo principium sine his ad agendum videtur imperfectum.
Sed ad hoc dicendum videtur, quod in posse, scire, et velle, omnimodam habet perfectionem ad agendum. Sed hoc solum convenit primo principio, quod ita principium est, quod ab ipso sunt omnia alia, et ipsum a nullo est, et nullius bonitatis privatio potest cadere in ipsum, sicut patet per ante dicta. Invidia autem et ira privationes sunt. Media autem quae sunt principia et causae secundariae et elementa quae sunt proxima effectuum, non sunt neque potentiam habent agendi nisi a primo, sicut in ante habitis probatum est. Unde primum potens est in se et in omnibus secundis : nec secundis indiget propter suiipsius impotentiam : eo quod potentiam copiose ministrat omnibus secundis . Sed ultima facta mediis indigent : eo quod bonitatum quae sunt a primo, in simplicitate et puritate qua in primo sunt, non sunt perceptiva. Indigent ergo mediis et determinantibus et componentibus et incrassantibus bonitates quae sunt a primo, quibus mediis bonitates dictae determinentur et proportionentur eorum possibilitati. Propter quod etiam Aristoteles in secundo de Caelo et Mundo dicit quaedam susceptibilia esse bonitatum primi : quaedam autem non, sed susceptibilia sunt bonitatis alicujus quae citra primum est. Dicit etiam, quod quaedam suscipiunt bonitates illas motu uno simplici : quaedam autem non sunt susceptibilia eorum nisi motibus pluribus et motibus compositis.