LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De distinctione multiplicis in extremis contrariis, quae est secundum instrumentum.
Secundum autem membrum est multiplicis diffinitio. Quoties autem unumquodque dicatur quod est multiplex, non solum oportet inspicere vel dicere diversum modum secundum quem multiplicia sunt, hoc est, quod consideretur quia multiplicia sunt, sed etiam tentandum est assignare rationes multiplicis, si secundum unumquodque multiplicium est altera. Verbi gratia, si bonum oportet dicere quod in alio speciali modo dictum est justitia et fortitudo et alia virtus, et alio speciali modo dicitur euechivum et sanativum : sed oportet assignare rationem, quoniam bonum de justitia et fortitudine dicta sunt bonum, ut qualia quaedam bonum participantia ut genus : ista autem, euechivum et sanativum, non dicuntur bonam, eo quod qualia quaedam sunt in genere boni, sed dicuntur bona, quia alicujus boni, sicut euechiae et sanitatis in aliquo, sicut in homine sunt perfectiva : unde dicuntur bona et sana, quia euechiae et sanitatis in homine sunt perfectiva. Similiter autem est faciendum in aliis multipliciter dictis. Haec enim ut ars quaedam de inventione multiplicis (an aliquid sit mutiplex vel non) propria quidem est universalior ars ad inspiciendum in aliud, quam in seipsum : et inspiciendo in aliud, primo inpiciendum est in contrarium, quam in conveniens vel simile.
Dicamus igitur, quod utrum aliquid multipliciter vel simpliciter (hoc est, non multipliciter) dicitur specie (hoc est secundum suam speciem et nomen specieD per haec quae statim dicuntur, considerandum est. Primum quidem (hoc est, universaliori et meliori consideratione) perspiciendum est in contrario ipsius, utrum illud multipliciter dicitur, sive dissonet ab eo, ut contrarium a contrario, nomine uno est conveniens, specie formae dissonet, sive nomine diverso dissonet, et etiam specie nominis : quaedam enim contraria statim nominibus et figura vocis diversa, ut calidum et frigidum : quaedam etiam una figura vocis significantur : et de his post dicemus, ut acuto quidem quod in figura vocis cum acuto consonet in angulis et saporibus : sed acuto quidem in voce contrarium est grave : in magnitudine autem angulari acuto contrarium est obtusum sive hebes. Patet ergo quoniam contrarium acuto in communitate vocis accepto dicitur multipliciter et diversa ratione. Si autem contrarium multipliciter dicitur et in diversa ratione ad unum, et in diversa ratione ad aliud opponitur alteri, et unius uno modo dicti non sunt diversae rationes, jam secundum utrumque horum diversum et oppositum in ratione diversa erit contrarium. Rursum alio exemplo hoc considerandum. Gravi in voce acutum in voce est contrarium : gravi in magnitudine, quod vocatur grave mole magnitudinis, est contrarium non acutum, sed leve. Propter quod per eamdem considerationem rationum multipliciter secundum aequivocationem grave dicitur : ideo quia contrarium ipsius multipliciter diversis vocibus dicitur, quia in multis est non figura nominis convenientibus. Similiter est in alio exemplo de bono sive de boni multitudine : et haec multiplicitas non est boni ut est bonum, sed est boni hujus : si quidem bono ut est animalis (quod est animalis naturale bonum) opponitur faedum : secundum hoc enim bonum animalis est pulchum in commensuratione partium, et compo- sitione humanorum ad aequale suae naturae : ei vero bono quod est in domo, opponitur pestilens. Bona domus est spatiosa, distincta consistorio, caenaculo, et cubili, fenestra ad Orientem et Aquilonem, clausa versus Meridiem et Occidentem, et hujus modi, sicut dat Tullius in libro de structura civitatis : pestilens a corruptione aedificiorum, vel aeris pestilentiam inducens. Patet ergo quod bonum aequivoce dicitur de animali et de domo. Haec igitur quae dicta sunt multiplicia, contraria quidem habent diversa, sub diversa vocis figura, et plurimam contrarium multiplicitatem ostendit in eis.
In quibusdam multiplicibus contraria (per quae invenitur multiplicitas nominibus) nihil dissonant, sed ad unum nomen aequivoce dictum de illis : specie autem, hoc est, natura vel significatione manifesta est in eis differentia rationum et diffinitionum. Cujus exemplum in albo et nigro : vox autem alba et nigra dicitur, et similiter color : ergo nominibus multiplex ipsum nihil dissonat : quia utrumque uno et eodem nomine vel modo dicitur album, specie autem vel natura vel significatione manifesta est in eis differentia. Est enim palam quod non similiter (hoc est, secundum significationem unam) et color albus dicitur et vox : quia per sensum est discretio et diversitas significationis statim inventa. Nam eorum quae idem sunt objective et qualitative, idem est sensus : album autem quod in voce et colore est, non judicamus eodem sensu : sed hoc album quodin colore est, judicamus visu acceptum : illud autem in voce album, judicamus acceptum auditu : vox enim dicitur alba quae clara est gravi non interrupta. Similiter autem et acutum et obtusum multiplicia esse probantur dicta in humoribus et saporibus et magnitudine angulata: sedhoc judicamus acceptum tactu acutum, quod in angulis : illud acutum quod in saporibus, judicamus acceptum gustu : et ideo multipliciter dicitur. Haec autem nomini-
bus non dissonant in multiplicibus ipsis : quia in colore et in voce unum nomen est, et in angulis et in saporibus unum nomen est: et sic in seipsis nomine non dissonant. Nec etiam dissonant nominibus in contrariis : quia etiam contraria utriusque uno censentur : obtusum enim contrarium est utrique : quia obtusum saporibus dicitur et in angulis : sed in uno istorum alia est significatio quam in alio. Sic ergo considerandum est in habentibus contrarium in utroque sensu.
Amplius considerandum est in his quae non in utroque significato habent contrarium, si dicto de uno est contrarium, et dicto de alio non est contrarium: constat enim quod multipliciter dicitur quod sic de diversis dicitur. Cujus exemplum est, ut delectatio quaedam dicitur de potu, et quaedam dicitur de theoria, sive contemplatione intellectus in theorematibus : ei enim delectationi quae est de potu convenienti, contraria est tristitia quae est a siti, sive a potu inconvenienti: ei vero delectari quod est in delectabili disciplina in contemplatione theorematum, ab eo quod est contemplari sive considerare, quoniam diameter est costae asimeter, vel aliud intellectuale theorema, nihil est contrarium : propter quod delectatio dicitur multipliciter de delectatione potus, et delectatione intellectus. Hujus vero causa est, quia intellectus non recipit contraria in virtute activa contrarietatis, quia sic materialia sunt : sed recipit species contrariorum quae non sunt contraria, sed aequaliter intellectui convenientia in quantum sub lumine intelligentiae accepta ad operationem quasi naturalem et propriam proprii et connaturalis habitus non impeditam : sensus autem recipit contraria, et maxime tactus in virtutibus agentibus in contraria. Aliud exemplum ejusdem est ejus quod est amare, quod si accipiatur in animae animali actu sive rationabili sive sensibili agente non praesente materia, sicut est amor et concupiscentia , cui odire contrarium est, quod est voluntas sive desiderium nocendi. Ei autem amare quod est secundum corporalem actum, nihil est contrarium. Et haec non est causa quae dici consuevit : sed haec est causa, quia amare quod est secundum corporalem actum, est osculari, vel amplexari, et praecipue communiter illi nihil est contrarium. Sed in spiritualibus sive rationabilibus formae contrariae sunt: item idem secundum desiderium nocendi, et desiderium bonum intelligendi sive volendi: et ideo in spiritualibus habet contrarium. Palam ergo, quia amare est aequivoce dictum de actu carnali, et spirituali, qui est velle bonum : alius vero amor est actualis concupiscentiae : alibi autem vocatur amor amicitiae. Sic et acutum dicitur, quod veloci motu et brevi tempore penetrat, et quod subtiliter sonat : sed alia ratione in auditu et tactu plana sunt exempla. Sed hoc quod dictum est de delectatione potus et delectatione theoriae, est contra Platonis dictum , qui dixit omnem delectationem esse corporalem, et esse generationem sive impressionem convenientis in animam sensibilem : quod Aristoteles impugnat X Ethicorum ostendens, quod delectatio aequivoce dicitur de materiali, et immateriali, et propria, id est, propria et communi delectatione, quae longum est interserere et superfluum. Ad praesentem intentionem sufficit scire tali signo quod in uno sensu habet contrarium, in alio autem non, quod ipsum aequivocum.