Chrysostomus. Circumcisionis norma primo tradita est Abrahae in signum distinctionis, ut genus patriarchae impermixtum conservetur, et sic promissa bona consequi valeant; ubi autem pacti consummatur negotium, appositum signum de medio tollitur: sic igitur et per christum circumcisione cessante baptismus succedit; sed antea ioannem circumcidi decebat; unde dicitur et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum. Dixerat enim dominus: infans octo dierum circumcidatur in vobis. Hanc autem temporis mensuram a divina clementia constitutam autumo duplici de causa: primo quidem ut in tenerrima aetate levius patiatur dolorem sectionis carnis; secundo ut ex ipsis operibus moneamur quoniam hoc agebatur in signum: tener enim puer minime discernit quae circa ipsum fiunt. Post circumcisionem autem nomen imponebatur; unde sequitur et vocabant eum nomine patris sui zachariam.
Hoc autem ideo fiebat, quia prius oportet sumere signaculum domini, et postea nomen humanum: vel quia nullus, nisi prius abiciat carnalia, quod significat circumcisio, dignus est quod in libro vitae nomen eius scribatur. Ambrosius. Mire autem sanctus evangelista praemittendum putavit quod plurimi infantem patris nomine zachariam appellandum putarunt; ut advertas, matri non nomen alicuius displicuisse de genere; sed id sancto infusum spiritu, quod ab Angelo ante zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori; sed per prophetiam elisabeth didicit quod non didicerat a marito: unde sequitur et respondens mater eius dixit: nequaquam; sed vocabitur ioannes. Nec mireris, si nomen mulier quod non audivit asseruit, quando spiritus ei sanctus, qui Angelo mandaverat, revelavit: neque poterat domini ignorare praenuntium, qui prophetaverat christum. Et bene sequitur et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine: ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. Zacharias quoque nutu interrogatur: unde sequitur innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Sed quia incredulitas ei affatum eripuerat, et auditum; quod voce non poterat, manu et litteris est locutus: unde sequitur et postulans pugillarem, scripsit dicens: ioannes est nomen eius: hoc est, non ei nos nomen imponimus qui iam a deo nomen accepit.
Origenes in Lucam.
Zacharias quidem interpretatur memor dei; ioannes autem significat demonstrantem: ceterum et absentis memoria, et praesentis demonstratio est. Debebat autem ioannes non memoriam dei ut absentis exprimere, immo digito demonstrare praesentem, dicens: ecce agnus dei.
Chrysostomus. Quin etiam hoc nomen ioannes gratia dei interpretatur.
Quod ergo, gratia divina favente, non natura, elisabeth hunc filium cepit, beneficii memoriam in nomine pueri conscripserunt.
Theophylactus. Quia vero cum muliere circa hoc nomen pueri pater mutus concordavit, sequitur et mirati sunt universi: nemo enim huius nominis erat in cognatione eorum, ut aliquis diceret quod antea hoc ambo cogitassent.
Gregorius Nazianzenus. Editus ergo ioannes zachariae solvit silentium: unde sequitur apertum est autem illico os eius et lingua eius. Absurdum enim erat ut cum vox verbi progressa fuisset, pater maneret elinguis. Ambrosius. Merito etiam continuo resoluta est lingua eius: quia quam vinxerat incredulitas, solvit fides. Credamus igitur et nos, ut lingua nostra, quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur: scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui. Scribamus praenuntium christi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus: etenim qui ioannem loquitur, christum prophetizat: sequitur enim et loquebatur benedicens deum. Beda. Allegorice autem ioannis celebrata nativitas, gratia novi testamenti est inchoata; cui vicini et cognati nomen patris quam ioannis imponere malebant: quia Iudaei qui ei legis observatione, quasi affinitate, iuncti erant, magis iustitiam quae ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant.
Sed ioannis, hoc est gratiae dei, vocabulum, mater verbis, pater litteris nuntiare satagunt: quia et lex ipsa Psalmique et prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum ac sacrificiorum umbris eidem testimonium perhibet. Pulchreque zacharias octavo die prolis editae loquitur: quia per domini resurrectionem, quae octava die, hoc est post septimum sabbati, facta est, occulta legalis sacerdotii arcana patuerunt.