Chrysostomus in Matth..
Quia evangelista horrore implevit auditorem, crudelem occisionem narrans, rursus mitigationem apponit ostendens quod haec non facta sunt deo nequeunte prohibere atque ignorante, sed per prophetam praedicente; unde dicit tunc impletum est.
Hieronymus super Ierem..
Hoc ieremiae testimonium matthaeus, non secundum Hebraicam veritatem nec iuxta LXX protulit. Ex quo perspicuum est evangelistas et apostolos non interpretationem alicuius secutos, sed tamquam Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Hieronymus in Matth.. Quod autem dicitur in Rama, non putamus loci nomen esse, quod est iuxta gabaa, sed Rama excelsum interpretatur; ut sit sensus: vox in excelso audita est, idest longe lateque dispersa.
Chrysostomus super Matth..
Vel quoniam de morte innocentium mittebatur, ideo in excelso audiebatur, secundum illud: vox pauperis penetrat nubes. Quod autem dicit ploratus, fletum parvulorum ostendit; quod autem dicit ululatus, matrum significat lamentum. In parvulis autem mors faciebat finem doloris, in matribus autem semper per memoriam reparatur; et ideo dicit: ululatus multus; Rachel plorans filios suos. Hieronymus.
De Rachel natus est beniamin, in cuius tribu non est bethlehem. Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Iudae, idest filios bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta sit iuxta bethlehem in ephrata, et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Sive quoniam Iuda et beniamin duae tribus iunctae erant, et Herodes praeceperat, non solum in bethlehem interfici pueros, sed et in omnibus finibus eius; per occisionem bethlehem intelligimus multos etiam de beniamin fuisse caesos. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Vel quia filii beniamin, qui ad Rachel pertinent, olim a reliquis tribubus extincti sunt, et in praesenti et in futuro erasi. Tunc ergo Rachel coepit filios suos plangere quando filios sororis suae in tali causa vidit occisos, ut aeternae vitae heredes existerent: cui enim aliquid adversum evenit, ex felicitate alterius infausta sua miserius luget. Remigius.
Assumpsit autem sanctus evangelista ad exaggerandam magnitudinem luctus, ut diceret etiam Rachelem mortuam plorasse filios suos et noluit consolari, quia non sunt. Hieronymus.
Et hoc secundum duplicem intelligentiam: sive quod eos in aeternum mortuos existimaret, sive quod se consolari nollet de his quos scivit esse victuros; ut sit sensus: noluit consolari, de hoc quod non essent.
Hilarius in Matth.. Non enim non erant hi qui mortui putabantur: in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur; consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae. Rachel ecclesiae typum praetulit diu sterilis, nunc fecundae. Huius ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur, sed quia ab his perimebatur quos primum genitos filios retinere voluisset. Rabanus.
Vel significat ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle se consolari, ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum redeant toleranda, quia non sunt ultra revocandi in mundum.
Glossa. Vel non vult consolari in praesenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam. Rabanus. Bene autem Rachel, quia ovis vel videns dicitur, ecclesiam figurat, cuius tota intentio ut deum contempletur, invigilat; et ipsa est ovis centesima quam pastor in humeris reportat.