Quomodo autem deserviant praedicti sensus prudentiae, ostendit per hoc quod multas differentias rerum ostendunt, ex quibus homo proficit ad discernendum et contemplabilia et agibilia; per effectus enim sensibiles homo elevatur in intelligibilium et universalium considerationem, et etiam ex sensibus per ea quae audivit, instruitur circa agenda. Alia vero animalia in nullo participant de contemplatione; actionem autem participant particularem, sicut dicitur decimo ethicorum. Ideo autem hi duo sensus multas differentias annunciant, quia obiecta eorum inveniuntur in omnibus corporibus, quia consequuntur ab ea, quae sunt communia omnibus corporibus, et inferioribus et superioribus. Color enim consequenter se habet ad lucem et diaphanum in quibus inferiora communicant caelesti corpori; sonus autem consequitur motum localem, qui etiam invenitur in utrisque corporibus; odor autem consequitur sola corpora mixta, ex quibus animal natum est nutriri.