Deinde cum dicit, irascimini, exhortatur eos ad emendationem vitae: et circa hoc tria facit. Primo exhortatur ut recedant a malo; secundo ut tendant in bonum, ibi, sacrificate sacrificium; tertio movet quaestionem, ibi, multi dicunt etc.. Circa primum considerandum est, quod peccatum in nobis ut plurimum ex tribus consurgit: scilicet ex corruptione irascibilis, rationalis et concupiscibilis. Primo ergo prohibet peccatum quod consurgit ex primo; unde dicit, irascimini etc.. Hoc autem intelligitur tribus modis. Primo de ira inordinata; quasi dicat: permittitur nobis quod motus iracundiae surgat in nobis: non tamen perducatis iracundiam ad actum peccati. Ephes. 4: sol non occidat super iracundiam vestram.
Secundo sic: irascimini, idest contra vestra peccata.
Isa. 63: indignatio mea ipsa auxiliata est mihi etc.. Et nolite peccare, scilicet iterum; quasi dicat: sic irascimini contra peccata praeterita ut non committatis alia. Tertio de ira per zelum sic exponitur: irascimini contra vitia aliorum; et tamen nolite peccare, eos inordinate corrigendo, quia debet ira dirigi per rationem. Secundo prohibet vitium rationalis, scilicet simulationem, dicens: quae dicitis in cordibus vestris, supple sint in vobis; quasi dicat: non aliud sitis in corde, et aliud praetendatis extra. Tertio prohibet quod surgit ex concupiscibili.
Compungimini, scilicet de peccatis quae fecistis: in cubilibus vestris. Rom. 13: non in cubilibus et impudicitiis etc.. Vel dicendum, quod tangit duplex peccatum: scilicet irae, sicut dictum est, irascimini de ira per zelum. Secundo concupiscentiae, compungimini quae dicitis in cordibus vestris, idest male cogitatis, in cubilibus vestris, idest de occultis, vel in occultis. Et hoc magis sonat littera Hieronymi, qui dicit, loquimini et tacete, idest non publicetis inordinate exequendo. Vel de ira per vitium, quam prohibet non procedere ad opus, quod pejus est. Vel de ira contra peccata. Consequenter hortatur eos ut faciant bonum. Et primo dirigit eos circa principium boni, quia sacrificate sacrificium justitiae; quasi dicat scilicet compungimini. Levit. 4, mandatur quod offerunt sacrificium pro peccatis. Sed dominus de hujusmodi non multum curat. Psalm. 39: sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi; unde et vos, sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino: multi dicunt quis ostendit etc. Idest satisfactionis et poenitentiae. Rom. 12: exhibeatis corpora vestra deo, hostiam viventem, sanctam, deo placentem etc.. Secundo dirigit eos circa finem boni, dicens: et sperate in domino etc.: quasi dicat: sitis sperantes in domino qui dedit vobis haec operari.