IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et omnia demonstrat ei quae ipse facit. "

Demonstrat autem ei non extra se, sed quae videt ut sapientia Patris : haec per unitatem substantiae demonstrat ei ut facienda : nec aliter demonstrat nisi quod generat videntem et intelligentem operanda ab ipso. Haec autem operanda, sunt illa quae Deus in causis rationabilibus (quas indidit primae materiae) reservavit sibi, non per naturam, sed per seipsum facienda ad gloriae suae manifestationem et fidei aedificationem. Haec enim quando, et ubi, et pro quibus facienda sint, soli demonstrata sunt Verbo. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Videt ergo in sapientia, ut sapientia Patris. Facit ut indivisus a Patre. Demonstrata habet quia novit quando, et ubi, et pro quibus voluit. Et hoc est quod dicitur, Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sic dicitur, Act. I, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. Quomodo enim, et quando faciendum est novit Deus Pater, et haec operanda demonstravit Filio, qui solus quando, et quid operandum sit, plenam novit rationem.

" Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. "

Hic ostendit se aequalem cum Patre habere potestatem per opera maxima.

Dicit autem duo. Primo enim in communi praelibat hoc quod dictum est. Secundo, specificat quae sunt illa quae maxima sunt.

Dicit ergo : " Et majora his, " in hoc quod sunt utiliora et majoris ostensiva potentiae, " demonstrabit ei opera. " In futuro dicit, non ideo quod collatio potentiae dependet a futuro, quae ab aeterno donata est : sed quia effectus potentiae dependet ad futurum, sicut resurrectio mortuorum et judiciaria potestas. Et ideo dicit : " Demonstrabit, " hoc est, se dedisse ab aeterno ostendet. Nec hoc mirum est: quia etiam dilectoribus Christi dat potestatem majora faciendi quam Christus fecit. Joan. XIV, 12 : Opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Nulli tamen contulit modum faciendi quo Christus fecit quod fecit : quia ipse fecit ut potestatem habens, et clave non utens in propria domo. Alii autem sicut invocantes divinam potentiam, et clavibus supplicationum et exorcismorum utentes.

" Ut vos miremini, "

Hoc est, in admirationem trahamini. Qui enim miratur, suspensus est in quoddam altum, quod nescit: et dum est in agonia admirationis, quaerere incipit: et sic inventa divina potestate ad fidem venit. Et hoc est quod dicitur, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, hoc est, in demonstratione potentiae et virtutis Dei ejicio diabolum de sua potestate, profecto pervenit in vos regnum Dei, hoc est, fides regni Dei si per rationem vultis investigare. Sic trahere homines in admirationem est utile, et ad fidem aedificans. Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sic dicitur in Psalmo lxvii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis. Item, Psal. xlv, 11 : Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Item, Psal. xcvii, 1: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Qui autem aliter ambulat in magnis et mirabilibus super se, ut in vanitate laudis praedicetur, malo fine mirabilis vult esse. Psal. cxxx, I : Domine,non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

" Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. "

Ecce quae sunt illa majora, scilicet duo : universalis potentia suscitationis mortuorum, et judiciaria potestas universaliter judicandorum.

Dicit ergo : " Sicut enim Pater, " innascibilis per virtutem naturalem, " suscitat, " hoc est, habet potestatem suscitandi " mortuos, et " per spiritum vitalem " vivificat " eosdem. Suscitat enim de pulvere colligendo et uniendo et compingendo corpus et membra, et incarnando. Vivificat autem per spiritum vitae quem inspirat. Ezechiel. xxxvii, 7 et 8 : Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper. Et, infra, v. 10 : Et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt. Sic enim in duobus cognoscitur maxima potentia : in suscitatione corporum de pulvere, et vivificatione per spiritum. Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. I Regum, II, 6: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Haec ergo est potentia Patris maxima, quam in reformatione creaturarum a se factarum ostendet.

" Sic et Filius quos vult vivificat. "

Aliquos enim vult, in signum quod universalem ad omnes resuscitandi habeat potestatem : sicut cum suscitaret Lazarum, et filium viduae, et filiam Jairi,

principis Synagogae 1 Hos enim tres suscitavit in signum quod universalis potentia suscitandi mortuos sit in ipso sicut in Patre.

Et ideo dicit : " Sic et Filius quos vult vivificat: " quia liberam habet potestatem faciendi quod vult in hoc et in omnibus aliis. Sed quia summa sapientia est sicut quando unum sanavit in porticu Salomonis, poterat omnes sanasse si voluisset, sed non fecit, quia non fuit expediens : ita tres istos suscitans, omnes poterat suscitasse, sed noluit, quia non expediebat, sicut ipse innuit, Luc. IV, 27, quod multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Et supra, vv. 25 et 26 : Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel...: et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. Haec enim miracula quae fecit, sufficiebant ad demonstrandum quod Deus habitavit in ipso, et ad significandam potentiam universalem restaurationis humanae naturae esse in ipso. Hos ergo suscitare voluit, ut se habere demonstraret universalem potentiam divinam ad omnia facienda quae Deus facit, ut naturae nostrae perfectus et omnipotens sicut fuit creator, ita et esset reformator.

" Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. "

Istud est secundum in quo demonstrat maximam Dei potestatem et auctoritatem esse in ipso.

Dicit autem tria : in quorum primo in se ostendit esse judiciariam potestatem :

secundo, ostendit hujusmodi potestatis acceptae in nobis rationem et finem : tertio, ostendit judicii futuri evasionem, si quis vult ab ipso recipere gratiam fidei et devotionen.

Dicit ergo quod habet quidem omnipotentiam. Cujus signum est: " Neque enim, " hoc est, quia nec Pater qui tantae est potestatis quod de omnipotentia ejus nemo dubitat, " judicat quemquam, " praesidendo judicio, et sententiam dictando : " sed omne judicium, " hoc est, solemnitatem judicii et modum, a dedit Filio, " ut ipse praesideat solemniter et sententiam dictet.

Sed contra hoc esse videtur quod dicitur, Daniel. VII, 9 : Antiquus dierum sedit, etc. Et paulo infra, v. 10 : Judicium sedit , et libri aperti sunt. Psal. xxxiv, 1 : Judica, Domine, nocentes me.

Responsio est ad hoc, quod Pater judicat auctoritate et potestate, scilicet, quod in forma Dei judicio universali praesideat Filius. Judicium autem facere quantum ad solemnitatem praesidendi dedit Filio, ut in forma qua judicatus est et despectus, praesideat cum Apostolicis viris, ex quorum doctrinis sicut ex libris, sententia salutis vel damnationis unicuique promulgatur. Matth. XIX, 28 : In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Sic ergo Christus in forma servi judicabit. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

Quare autem hoc faciat Pater, subdit :

" Ut omnes honorificent Filium. "

Quia cum Filius ex obedientia Patris carnem assumpserit, et judicatus in carne, et passus et mortuus sit, et sic

humiliatus : justum fuit ut a Patre in potestate judiciaria honoratus sit, ut resumpto honore majestatis, honorem habeat divinum. Hoc est: " Ut omnes honorificent Filium, " honore et reverentia divinis, " sicut honorificant Patrem, " honore divino. Ad Philip. II, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum. Act. XVII, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Esther, VI, 11 : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

Hac ergo de causa, sic et tali potestate honoravit Filium. " Qui " ergo " non honorificat Filium, " contemnens eum propter infirmitatem carnis assumptam, in qua tamen orbem terrae judicabit, " non honorificat Patrem qui misit illum, " quia sicut honor Filii redundat ad Patrem : ita inhonoratio Filii refertur ad Patrem. Et in hoc tangit Judaeos, de quibus dicit, Joan. viii, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. I Regum, II, 30 : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Hic enim est honor judiciariae potestatis, quo ipse de contemnentibus se inimicis suis judicet. Psal. CIX, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.

" Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transit a morte in vitam. "

" Amen, amen dico vobis. " Quia occultum est et supra rationem, ideo duplici utitur confirmatione.

Dicit autem duo, modum scilicet merendi, et modum judicium districtum evadendi.

De modo merendi dicit: " Quia qui verbum meum audit. " Verbum, inquam, prolatum quod de Verbo formatur aeterno. Qui enim hoc audit, in illius corde manet Verbum increatum, quod non transit, et cor illius capit, et format informando in seipsum et trahit ad se intellectum et affectum et totum hominem. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Exod. xx, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus. Hoc enim audire, est exaudire. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

" Et credit ei qui misit me, " scilicet Patri. Huic autem credit qui Patrem per potentiam operativam, et per indivisam substantiam, in me esse cognoscit. Joan.

III, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. Item, infra, viii, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit.

" Habet vitam aeternam, " jam in causa et spe, in futuro autem in re et in possessione. Haec autem vita aeterna est cognitio veritatis secundum intellectum et affectum. Joan. xvii, 3 : Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Constat enim unicuique quod vita aeterna non est nisi vita intellectualis in veritate, quae est immortalis. Et hic talis, totus vivit, et in virtute splendet, et in veritate se ostendit, et audacter venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus : quoniam in Deo sunt facta, sicut supra capite tertio dictum est.

" Et" ideo "in judicium " condemnationis "non venit, sed transit a morte, " scilicet a veritate agnita in via etin merito, " in vitam " aeternam : qui felicissimus transitus est, ut dicit Maximus. De quo loquitur, Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum : quae conturbatio omnium ho-

minum sapientium erit in judicio. Ad Roman. viii, 1 : Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu. Ezechiel. xvii, 21, 28 : Vita vivet, et non morietur. Eccli. xxxiii, 15 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Sic ergo ostendit aequalitatem potentiae esse in se ad Patrem.

In hoc autem quod dicitur: " Transit, " notatur quod prius dum non crederet, fuit in morte, de qua dicitur, ad Roman. v, 12 : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit. Sed per Christum, sicut ibidem dicitur, per fidem " a morte " illa transitur " in vitam, " quia, sicut dicitur, Habacuc, II, 4 : Justus in fide sua vivet. Et de hac transitur ad speciem veritatis : quae visio est tota merces et vita aeterna, ut dicitur, Isa. lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum : et ossa vestra quasi herba germinabunt.

" Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. "

Hic incipit pars in qua ostendit qualiter virtus suscitandi et judicandi est in ipso.

Habet antem duos paragraphos : in quorum primo ostendit potestatem suscitandi et judicandi esse sibi essentialem virtute suae divinitatis : in secundo autem ostendit generalitatem hujus potestatis et ingratitudinis, ibi, v. 28 : " Nolite mirari hoc. "

In primo paragrapho sunt tria : in quorun primo praemittit potestatis suscitandi mortuos effectum : in secundo, ostendit potestatis virtutem : in tertio, adjungit in eamdem virtutem judicandi potestatem.

Dicit ergo : " Amen, amen. " Hoc maxime indiget con firmatione : quia to- tum est supra rationem. Sed de hoc credendum est Unigenito qui est in sinu Patris, quidquid enarraverit.

" Quia venit hora. " Duplex est hora suscitandi mortuos. Una quidem quoad acceptionem virtutis suscitandi mortuos. Et haec " venit, " quando Pater potestatem dedit Filio suscitandi. Hoc autem Christus habuit et homini dedit in incarnatione. Act. x, 42 : Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Act. XVII, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, etc. Hora autem alia est quoad acceptionem potestatis, quam accepit ab incarnatione, quando ministerium judicii commisit Filio : ut in eadem forma judicet et honoretur, in qua judicatus est et contumetiam passus.