Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
et hoc est quod sequitur :
" Et convenit iterum, "
Sicut extra domum fecerat, " turba " frequentantium, et quaerentium tam animae quam corporis salutem. Isa. II, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
" Ut non possent neque panem manducare. "
Quod tamen erat naturalis necessita- tis. Hoc autem factum est propter nimiam turbarum instantiam. Psal. CI, 5 : Oblitus sum comedere panem meum. Videns enim desiderium salutis in turbis, et utilitatem hominum (propter quos venerat), sitatibus naturalibus
praeposuit : refectus interius salute, et fide devotorum. Joan,IV, 32 : Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Et, paulo post, v. 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Tob. XII, 19 : Ego cibo invisibili utor. Propter quod dicit : " Ut non possent neque manducare panem " discipuli, qui adhuc animales existentes, cibum corporalem attenderunt.
Quartum autem quod innuit est, quod excitatus devotione turbarum, adeo excessit in sermone et opere, quod ultra hominis facultatem tunc esse videbatur : et divinum quiddam micabat ab ipso. Sicut et Paulus dicebat, II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Intelligitur autem hic dixisse turbis ea quae Joannes, VI, 54, de corpore suo dixit : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui furoris sermo esse videbatur carnalibus et animalibus discipulis.
" Et cum audissent sui, "
Adhuc animales existentes, et intellectum verborum capere non valentes, " exierunt " de domo ad turbas cum quibus stabat Dominus, " tenere eum, " ex compassione carnali quam habebant ad ipsum. Non autem ideo tenebant eum, ne sibi aliquod malum inferret : sed potius ideo, ne diutius cum turbis manens, se nimis praedicando affligeret : sicut referunt Marc. iii, 21, et Matth.IX, 13, et Luc. VIII, 45 : Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit ?
" Dicebant enim, "
Sui discipuli : " Quoniam in furorem versus est. " Furorem autem vocant, quia ex zelo contra peccata modum irae cujusdam ostendit : et ex nimio desiderio salutis aliorum, corporalis suae necessitatis videbatur oblitus. Sicut, Act. XXVI, 24, de Paulo dictum est: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. Sic, I Reg. XXI, 13 et seq., David, ut suos salvaret, immutavit os suum coram rege Achis, qui dixit : Vidistis hominem, insanum : Quare adduxistis eum ad me, ut fureret coram nobis ? Sic de Propheta Domini dicitur, IV Reg.IX, 11 : Quid venit insanus iste ad te ? Sic de Domino dictum est, Joan. x, 20 : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
" Et Scribae qui ab Ierosolymis descenderant, "
Ad observandum eum : et omnia quae dicebat (alias, docebat) et faciebat pervertebant : " dicebant, " blasphemantes eum : " Quoniam Beelzebub habet, " quem ut diximus, Matth.XII, 24, principem esse putabant aliorum daemonum : unde dicunt : " Quia in principe daemoniorum ejicit daemonia: " et sic blasphemantes, contrariae virtuti, ea quae divinae erant, attribuerunt.
" Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas
Satanam ejicere?
Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. "
Hic incipit ostendere hoc quod dixerunt Scribae blasphemiam, et hoc quod ipse dicebat et faciebat, non posse esse nisi a virtute divina.
Habet autem haec pars duas particulas : in quarum prima, rationibus et similitudinibus ostendit quod dictum est. In secunda autem, deterrens eos de peccato blasphemiae, ostendit irremissibilitatem ipsius.
In primo horum duo sunt : in quorum primo, modum ostendit probationis : et in secundo, rationes persuasivas inducit.