LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod ex omnibus inductis nihil vere affirmari potest de primo principio rerum.
Cum autem in ante habitis jam probatum sit, quod primum principium non est in genere substantiae, nec in genere accidentium : quaecumque autem diximus ad primi designationem, significata sua vel habent in genere substantiae, vel in genere accidentium : constat quod secundum rationem nominum nihil praedicari potest per affirmationem de primo, eo quod supra modum eminet omnibus his : propter quod et nullo nomine diffinibile est. Et si dicatur substantia, ex eo dicitur quod super omnes substantias est et super omnem substantiae rationem. Similiter si dicatur ens, in intellectu illo dicitur ens quo ens vocatur quod est universale ens : hoc enim contrahitur in omni eo quod est et determinatur, et nullum esse habet extra ipsum secundum actum : quorum nihil convenit primo principio. Similiter si dicatur unum, non est tale unum quale est unitas quae facit rem indivisam in se et divisam ab aliis, haec enim unitas est proprius rei terminus, et est aliquid de esse ipsius, quod primo uni non convenit. Eodem modo si dicatur res, quae vel dicitur ens ratum, vel opinatum a ratione, talis ratitudo, vel. refertur ad principia rei constituentia et ingredienti a esse ipsius, vel ad acceptionem animae, quae per abstractionem accipit a re tali : et hoc primo principio convenire non potest.
Oportet tamen quod ista dicantur de seipso, et praedicentur per affirmationem, eo quod ista per causam et exemplum primo sunt in ipso : et causa substantiae non potest esse nisi substantia : nec causa exemplaris sapientiae potest esse nisi sapientia : nec causa exemplaris bonitatis nisi bonitas : et cum talia praedicantur de primo principio, licet secundum modum quo cadunt in nostrum intellectum, non dicantur de ipso, tamen secundum naturam ipsius rei prius sunt in ipso quam in creatis, et perfectius incomparabiliter majori perfectione : et hoc ideo quia causatum imitatur causam, sed non consequitur perfectionem ejus : propter quod non est univoca praedicatio quando haec de primo et de secundis praedicantur. Propter imitationem enim causati ad causam nomen formae in quo causatum imitatur causam, praedicatur tam de causa quam de causato : propter hoc autem quod causatum non attingit causae perfectionem, sequitur necessario, quod non attingit perfecte rei rationem.
Ex hoc fit, quod non una ratione praedicatur de causa et de causato : sed ratione qua praedicatur de causato, negatur
de causa : et in ratione qua praedicatur de causa, negatur de causato. Propter quod dicit Boetius , quod in primo oportet affirmare omnium positiones, et omnipotentius negare, tamquam de eo quod nihil omnium est, sed est ens super omnia et ante omnia : et per quodcumque designatur, nihil est divisum a substantia ipsius : propter quod simplicissimum est et unissimum, in quo nullus est numerus : ubi enim nulla diversitas est, nullus numerus esse potest.
Quia vero omnium formae triplici consideratione sunt in ipso, scilicet unitae secundum quod sunt in ipso : procedentes secundum quod in lumine suo sunt quod procedit ab ipso : et distinctae secundum quod sunt in lumine terminato ad rei constitutionem : ideo non incongrue dixit Plato, quod omnia producit sicut ab exemplo : licet enim in ipso sint unitae, tamen in lumine procedente ab ipso acceptae, distinctionem rationis habent : eo quod omne procedens ab aliquo, a procedente quod ab ipso procedit, rationis habet differentiam. Sed haec ratio sumitur ex relatione luminis ad rem in quam procedit. Et hujus simile est in arte : si enim forma domus in intellectu artificis accipiatur, omnino est indifferens et indistincta. Si autem accipiatur ut procedens in dispositionem fundamenti, et tecti, et parietis, constat quod in tali processione accepta differentiam habet. Si vero accipiatur ut quiescens in re, numerum accipit et distinctionem. In hoc autem maxime est in intellectu : primi enim principii intellectus, ut diximus, simpliciter agens, et in proprio et in essentiali lumine praehabet formam omnis rei, et eodem lumine essentiali procedente ab ipso res rerum est et idea, et eodem infuso rebus constituit et distinguit omnem rem.