Responsio. Dicendum quod spes ad appetitum pertinet, cum attendat rationem boni, ut in littera dicitur. Sciendum autem quod ea quae ad appetitum pertinent / praecipue sensitivum / quadrupliciter / differre inveniuntur septem modis. Primo ex hoc quod potest significari motus appetitivae virtutis simpliciter, non consignificando aliquam dispositionem relictam in appetente ex actione appetibilis in appetitum, vel potest significari cum dispositione illa, et quantum ad hoc differt appetere ab omnibus aliis. Secundo (ex hoc) quod dispositio consignificata relinquitur ab appetibili vel secundum rationem bonitatis et convenientiae tantum, sicut amare, gaudere et huiusmodi, vel secundum ammixtionem difficultatis ad bonitatem et convenientiam, in quo consistit ratio ardui, sicut / sperare / audere et confidere. Tertio ex hoc quod dispositio consignificata in actu appetitus relinquitur ab appetibili secundum quod est apprehensum, sicut concupiscere et desiderare, vel secundum quod est realiter coniunctum, sicut gaudium et delectatio. Quarto ex hoc quod / illud appetibile / apprehendens appetibile vel est in motu ad ipsum appetibile, sicut concupiscere et desiderare, quod est rei non habitae, ut dicit Augustinus, vel est / quasi / in termino iam habens illud quod appetit, et sic ex apprehensione boni habiti causatur amor. Quinto / ex hoc / ex differentia boni et mali, sicut differt amor et odium, gaudium a tristitia, spes a timore. Sexto / secundum simplex et compositum / ex hoc quod in nomine passionis importatur excessus, sicut audacia, praesumptio et voluptas, vel passio sine excessu significatur, sicut delectatio, amor et huiusmodi. Septimo secundum simplex et compositum, sicut ira differt a tristitia; tristitia enim est simplex passio ex coniunctione / convenientis / nocivi, sed dolor #
Passionum ergo in concupiscibili existentium quaedam causantur / ex hoc quod appetibile est praesens in apprehensione, quaedam autem ex hoc quod est praesens secundum rem. Eorum autem quae / sunt praesens / causantur / ex apprehensione appetibilis, quaedam autem ex ipso appetibili praesente. Quae autem causantur ex apprehensione appetibilis, vel causantur ex apprehensione ipsius nondum habiti, vel iam habiti. Ex quibus colligitur tria esse genera passionum quae in concupiscibili sunt, quorum unumquodque ulterius dividitur per bonum et malum. Passio ergo / prima concupiscibilis / causata ex apprehensione boni nondum habiti est / concupiscentia vel / desiderium; passio vero / secunda / causata ex apprehensione mali nondum habiti innominata est, dicatur autem fuga vel vitatio; passio vero tertia causata ex apprehensione boni habiti est amor, cui contrariatur quarta quae est odium; passio vero quinta causata ex / apprehensione / ipso appetibili praesente est delectatio vel gaudium;/ passio / sexta vero est contraria, quae est dolor vel tristitia.
Sciendum tamen quod bonum quod oportet esse secundum rem praesens ad delectationem est duplex: unum est ipsa res naturae quae est conveniens sensui, vel e contrario, et ex hoc causatur delectatio naturalis; et quia res non coniungitur nobis per aliquem sensum nisi per / gustum et / tactum,/ ideo delectatio et dolor / et gustum ut est quidam tactus, ideo dicit Avicenna quod solae delectationes tactus sunt simpliciter delectationes, et Aristoteles dicit quod circa eas tantum est temperantia et continentia; et harum delectationum est proprie concupiscibilis. Aliud est ipsa operatio conveniens potentiae animae, et hae dicuntur delectationes animales, et hae inveniuntur in omnibus potentiis. Primae ergo dicuntur tantum delectationes et dolores, sed secundae dicuntur / in primis ergo convenit doloris et delectationis nomen, in secundis autem magis gaudii et tristitiae.