Deinde cum dicit horum autem comparat circa praedictas causas visum et auditum.
Et primo ponit comparationem. Secundo probat, ibi, multas quidem.
Circa primum quidem dicit quod visus dupliciter praeeminet auditui. Uno quidem modo quantum ad necessaria; puta ad quaerendum cibum, et ad vitandum corruptiva, quae certius apprehenduntur per visum, qui immutatur ab ipsis rebus, quam per auditum, qui immutatur a sonis, consequentibus motus aliquos rerum. Alio modo visus est praevium auditui secundum se, quia magis cognoscitivus est plurium quam auditus. Sed auditus praeeminet visui inquantum deservit intellectui; et hoc est secundum accidens, ut post manifestabit.