Implevit legem quoad praecepta et quoad promissa, nunc quoad iudicia.
Primo ergo ordinat ut non sit temerarium iudicium, et dicit nolite iudicare etc., idest ex amaritudine odii; Amos VI, 13: convertisti iudicium in amaritudinem. Vel sic. Nolite, quantum ad ea quae nostro iudicio non sunt commissa. Domini est iudicium, nobis commisit iudicare de exterioribus, de interioribus vero sibi retinuit. Nolite ergo iudicare de eis; I Cor. IV, 5: nolite iudicare ante tempus; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis, et quis cognoscet illud? nullus enim debet iudicare de aliquo quod sit malus homo: dubia enim in meliorem partem interpretanda sunt.
Item iudicium debet esse congruum quantum ad personam iudicantis. Unde si es in eodem peccato, vel maiori, non debes iudicare; ad Rom. II, 1: in quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas. Item non prohibetur praelatis, sed subditis: unde non debent iudicare nisi subditum.
Sed chrysostomus: nolite iudicare etc., idest nolite iudicare vosmetipsos vindicando.
Unde si remittitis, non inde iudicabimini; immo ratione huius misericordiae misericordiam consequemini.
Sequitur ratio in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini; idest, pro quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini; Ps. VII, 17: convertetur dolor eius in caput eius etc.. Et infra XXVI, 52: qui percusserit gladio, gladio peribit.
Vel sic. Timere debent qui iudicant, ne hoc iudicio dominus permittat eos puniri, ut in Is. XXXIII, 1: vae tu qui praedaris, nonne et tu praedaberis? in qua mensura etc.. Hic ponit rationem sub similitudine iudicii; iudex enim est sicut regula animata: cum enim vis aequare duo, defers ad regulam, et quod superabundat de uno, resecas; sic si aliquis habeat de alieno plusquam debeat habere, id resecat, et reddit unicuique quod suum est, idest pro ista mensura remetietur nobis.
Sed obiicitur. Aliquis peccat temporaliter, et inde punitur aeternaliter; videtur quod non sit aequum iudicium.
Dico quod in peccato duo sunt consideranda: duratio et offensa; et in offensa duo, scilicet aversio et conversio. Ex parte conversionis culpa finita est; ex parte aversionis, infinita, quia avertitur a deo qui est infinitus.
Cum ergo avertat se ab infinito, infinite puniri debet.
Item ex parte durationis est duo considerare, scilicet actum et maculam. Actus momentaneus est, macula infinita, idest aeterna; ideo infinite, idest aeternaliter, puniri debet.
Unde si a Daemonibus posset deseri macula, possent liberari a culpa et poena. Similiter a parte poenae est acerbitas, et haec est finita.
Item duratio, et haec est infinita.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? hic dicit quod non debet esse iudicium inordinatum: inordinatum enim est quando ab aliquo incipit, non plene examinata causa, aut gravitate delicti. In iudicando enim duo sunt necessaria: cognitio causae et iudicium.
De primo iob XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam etc.. Quid autem vides festucam, leve peccatum, in oculo, idest in conscientia fratris, trabem autem, idest grave peccatum, in oculo tuo non vides? per trabem et festucam docet considerare quantitatem peccatorum: saepe enim qui gravia peccata committunt, reprehendunt eos qui levia, sicut contingit in iudicandis religiosis.
Cum aliqui qui gravia faciunt, quae vident levia, in religiosis iudicant gravia; sed absorbentur illa sicut una gutta aquae in multitudine vini.
Item contingit quod aliquis ex infirmitate peccet leviter, et aliquis iudex malus et male affectus, qui vellet punire illum ex odio, considerat festucam in oculo illius, non autem trabem in oculo suo. Quomodo ergo, idest qua fronte dicere potes: frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo? verecundari debes.
Chrysostomus: quo animo diligit homo magis alium quam se? si enim corrigis eum animo correctionis, prius corriges te; sed hoc facis odio, vel inani gloria; ideo etc..
Sed quaeritur utrum qui in peccato mortali est, possit alium corrigere.
Dico quod aut aliquando fuit in peccato, aut non: si numquam fuit in peccato, debet timere ne cadat, ideo invite debet corrigere; si aliquando in peccato fuit, cum mansuetudine corripere debet. Et ideo forte dominus permisit Petrum cadere, qui debebat esse pastor ecclesiae, ut mitius se haberet cum peccatoribus; et de christo dicit Paulus Hebr. IV, V. 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato.
Si autem subiacet peccato, aut est publicum, aut occultum: si occultum, aut ex infirmitate, quia displicet ei quod peccat; et sic corripere potest, quia quod corripit in alio, corripit in seipso; si ex malitia, numquam debet corripere. Si autem publicum, non debet arguere cum severitate, sed mansuete seipsum coniungere illi. Unde contra peccatores non est obiurgandum cum asperitate.
Sequitur hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Incipit dominus arguendo sicut inferius contra servum nequam etc..
Augustinus: ostendit quod intendit reprehendere eum qui assumit auctoritatem quae non est sua. Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam etc.. Eiice primum, ieiunando, orando, trabem de oculo tuo; et tunc poteris videre festucam in oculo fratris tui.
Sequitur nolite sanctum dare canibus.
In quo ostendit quod iudicium debet esse discretum.
Notandum ergo quid per sanctum, et quid per margaritas. Augustinus: sancta sunt inviolata et immaculata conservanda; margaritaeque pretiosae non debent contemni. Per canes, qui lacerant dentibus, haeretici significantur; per porcos, qui conculcant pedibus, immundi. Sancta ergo dare canibus est sancta haereticis ministrare. Item si aliquid spirituale dicatur, et istud contemnitur, porcis datur.
Vel per sancta, ecclesiastica sacramenta; per margaritas, mysteria veritatis. Canis est animal totaliter immundum; porcus partim immundus, partim non. Per canes, infideles; per porcos, mali fideles. Nolite ergo sanctum dare canibus, idest sacramenta dare infidelibus.
Margaritae, idest sensus spirituales, non debent porcis dari; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae dei sunt, idest, ne forte contemnat; Prov. XXVII, 7: anima satiata conculcat favum. Unde conversi, ad peccata, dirumpunt, quia contemnunt, vel calumniam inferunt.
Sed quare? nonne christus multa bona dixit infidelibus, et illi dirumpebant verba sua? dico, quod hoc fecit propter bonos qui cum malis erant, qui inde proficiebant.
Petite, et dabitur vobis. Dedit suam doctrinam, quae est completa et perfecta; hic docet qualiter possit impleri; ad hoc autem est necessaria oratio, et diligens attentio.
Primo ergo docet petere; secundo dat securitatem ad impetrandum, ibi aut quis ex vobis etc..
Dicit ergo petite. Et in hoc vide duas falsas opiniones amoveri. Primam scilicet superborum, qui putant suis viribus praecepta complere. Sed dicit, quod necesse est petere a deo. Quod enim habes quod non accepisti? I Cor. IV, 7.
Item amovet opinionem multorum qui dicunt, quod deus non curat de orationibus, et quod non impetrarent si peterent; ideo addit et accipietis.
Item addit quaerite, et invenietis.
Et hoc exponitur, primo, ut in istis duobus nihil addatur, sed tantum exprimatur modus.
Requiritur enim ad petendum sollicita attentio; item fervens devotio: et haec duo innuit, cum dicit quaerite, idest orate. Vel petite, sicut qui aliquid quaerunt, totam intentionem ibi ponunt. Unde ad illum pertinet quod sponsa dicit in Cant. III, 1: quaesivi quem dilexit anima mea. Et invenietis; Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram. Item quaerite ad modum pulsantis: quia qui clamat ad Ostium, si non exaudiatur, fortiter pulsat; Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Secundo, exponitur iuxta Augustinum referendo ad ea quae christus dicit de seipso: ego sum via, veritas et vita: si vis per hanc viam ire, pete ab eo, ut vias tuas dirigat, dicens cum Psalmista, XXIV, 4: vias tuas, domine demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Si vis veritatem cognoscere, quaere, et invenies; sed non sufficit viam nosse, et veritatem quaerere, nisi veniamus ad vitam, idest ut in illam ingrediaris, pulsa; unde Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae. Sed, iuxta eumdem, longe melius, ad instantissimam petitionem omnia ista referuntur.
Item aliter exponitur referendo ad diversos actus, petite orando, quaerite studendo, pulsate operando.
Omnis enim qui petit, accipit etc..
Dicet aliquis, tu dicis, quod petamus. Credo quod dicitur istud sanctis hominibus, sed non sum de numero istorum: ideo dicit omnis qui petit, accipit etc..
Sed videtur falsum esse, quia scribitur io.
C. IX, 31: scimus, quia peccatores deus non audit.
Et Augustinus solvit id. Si peccatores deus non audit, quomodo dictum est de publicano quod dicebat: propitius esto, domine, mihi peccatori? unde addit: peccatores non audit, scilicet volentes remanere in peccatis. Sed sciendum, quod oratio est meritoria et impetratoria; et potest esse meritoria, etiamsi non sit impetratoria.
Sed quid est quod dicit quod omnis qui petit accipit? videtur esse falsum, quia non semper accipitur quod petitur.
Dico, quod in quatuor casibus petit homo, et non exauditur. Quia vel petit quod non expedit; infra XX, 22: nescitis quid petatis; ideo petenda sunt necessaria ad salutem.
Item secundo, quia non bene petit; Iac. IV, 3: petitis, et non accipitis, eo quod non bene petatis; ideo petendum est pie, idest cum fide.
Item humiliter; unde Lc. I, 48: respexit humilitatem ancillae suae. Item pie, idest devote.
Item non aliquando auditur, cum pro alio oratur cuius merita contradicunt; Ier. XV, 1: si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum etc.. Item non exauditur quia non perseverat; Lc. XVIII, 1: quia oportet semper orare, et perseveranter; quia dominus vult quod crescant vota. Item contingit, quod dominus exaudit; sed non videtur, quia dat dominus ad utilitatem, non ad voluntatem, ut accidit Paulo. Augustinus: bonus dominus qui saepe non tribuit quod petimus, ut tribuat quod mallemus: et quia nos vocamus eum patrem, tribuit nobis quod pater filio.
Ideo subdit quis ex vobis homo quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? per panem intelligitur christus; Io. VI, 51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi etc.. Item panis est sacra doctrina; Eccli. XV, 3: cibabo illum pane vitae et intellectus. Item caritas; is.
C. XXX, 23: erit panis terrae uberrimus et pinguis.
E contrario lapis est diabolus; iob XLI, 15: indurabitur cor eius quasi lapis. Item dicitur obduratio; unde dicitur Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum. Item dicitur falsa doctrina; iob c. XXVIII, 3: lapidem caliginis, et umbram mortis dividit torrens etc.. Unde si quis petit a deo, ut a patre, panem, idest christum, non dabit diabolum.
Similiter si piscem. Piscis vivit in aquis, et est intelligentia in dogmatibus; Io. IV, 13: qui biberit ex hac aqua non sitiet amplius. Et ibid.: erit fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Item per aquas tribulationes: unde per pisces, viventes in aquis tribulationis. Vel piscis dicitur fides, quae latet sub aqua, idest custodia spiritus; sed per serpentem falsa doctrina haereticorum.
Dicit ergo et si petierit piscem, non dabit ei serpentem? alius evangelista ponit tertium, scilicet ovum. Ita quod per panem caritas, per piscem fides, per ovum spes.
Infert ergo si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? sed dicet aliquis: hoc dixit apostolis, qui non erant mali.
Et solvit chrysostomus: quia immo ad comparationem bonitatis divinae. Is. Lxiv, V. 6: omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Hieronymus dicit: et si non omnes mali secundum actum, tamen omnes mali secundum pronitatem ad malum. Unde habetur Gen. VI, 5: quia cuncta cogitatio humani cordis intenta est ad malum omni tempore.
Et Ier. XVI, 12: ecce enim unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui.
Augustinus: si ergo vos cum sitis mali: non dicitur, vos estis mali, sed cum sitis mali, daretis filiis temporalibus temporalia bona quae reputatis bona; multo magis ergo pater vester qui est summe bonus.
Et hoc est quod sequitur quanto magis pater vester qui in caelis est, dabit bona petentibus se, si vultis accipere? omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis; idest, aliis dimittite, si vultis ut dimittatur vobis. Aliqui apposuerunt omnia bona; sed non oportet, quia dicit vultis. Voluntas autem bonorum, et cupiditas malorum; ideo non est necessarium addere bona. Unde quod tibi vis fieri, aliis facias. Haec est enim lex et prophetae; et non dicit: tota lex et prophetae, sicut in primis praeceptis: ab illis enim duobus tota lex pendet et prophetae.
Intrate per angustam portam. Ne forte crederet aliquis eo quod dixerat petite et accipietis, quod homo totum haberet a deo sine operibus bonis; ideo docet quod hoc etiam fit per opera bona.
Primo ergo ponit admonitionem; secundo rationem.
Dicit ergo intrate, idest conemini ad intrandum.
Augustinus exponit dupliciter. Christus porta est; Io. X, 9: ego sum Ostium, quia sine ipso non venitur ad regnum. Haec porta est angusta per humilitatem quia humiliavit se usque ad mortem. Unde: verbum abbreviatum faciet dominus super terram.
Unde intrate per angustam portam, idest per christi humilitatem; Lc. Ult., 26: oportuit enim christum pati, et ita intrare in gloriam suam: et sic nos oportet. Unde per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.
Item, haec porta dicitur caritas; Ps. Cxvii, V. 20: haec porta domini, iusti intrabunt in eam. Haec est arctata lege divina; et per hanc debemus intrare servando legem et praecepta.
Deinde assignat rationem quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem.
Et describit duas portas, unam latam, aliam strictam.
Lata describitur, quia lata diabolus, lata praesumptio superbiae; infra XVI, 18: portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Haec porta lata est, quia latum est quod omnes recipit: non enim est quod eam repleat.
Item haec porta dicitur iniquitas sive vitium: et haec est lata, quia multipliciter contingit: dicitur enim virtus uno modo, vitium autem multifarie; Osee IV, 2: maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit etc.. Item est via lata: et hoc est opus peccati; Ier. II, 18: quid tibi vis in via Aegypti? item haec via est spatiosa, quia in sui principio videtur esse lata, sed post angustatur, quia exitus eius est ad perditionem, quia stipendia peccati mors est.
Et multi sunt qui intrant per eam. Hic tangit numerum, quia ad litteram stultorum infinitus est numerus.
Angusta est porta, et arcta via quae ducit ad vitam. Haec est contraria praecedenti; et haec est arcta, quia arctata secundum regulam legis, et est via contra viam; Prov. IV, 27: vias enim quae a dextris sunt, novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a sinistris etc..
Sed potest quaeri, quare via caritatis est arcta, quia videtur quod sit lata; Prov. IV, 11: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui.
Via autem peccatorum est via stricta; unde Sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles.
Dicendum quod est via carnis et rationis.
Via caritatis in via carnis est stricta via, in via rationis e contra. Et est exemplum de paedagogo: quia quanto plus diligit puerum, magis arctat gressus suos. Unde viae caritatis in via carnis arctantur, in via rationis e contrario; Ps. Cxviii, 120: confige timore tuo carnes meas.
Et pauci sunt qui inveniunt eam.
Hic facit mentionem de difficili et rara inventione in via spiritus: et in via carnis non.
Et est ratio: quia via carnis est delectatio, et haec est in promptu; via vero spiritus est occulta; unde Ps. XXX, 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te. Quia enim est in occulto, ideo et pauci inveniunt eam. Sed et aliqui inveniunt, et retrocedunt, de quibus dicitur Lucae IX, 62: nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno dei.