DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Sola Maria potest Christo ut . filio materna auctoritate imperare.
Nona, quod cum omnes alii Sancti et
Angeli possint Christo supplicare et a Deo exaudiri : unde et dicit eis : Petite, et accipietis , ipsa sola materna auctoritate potest ei ut filio imperare. Quod signatum est, III Reg. ii, 20, ubi legitur Salomon qui signat Christum, respondisse Bethsabee matri suae, quae Mariam figurabat : Pete, mater mea, neque enim fas est ut avertam faciem, etc. Ad hoc etiam figurandum, III Ileg. x, 13, dicitur, quod rex Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo, etc. : quae videlicet regina significabat Mariam. Ideo sic oramus eam : " Monstra te esse matrem. " Quasi diceretur ei: Imperiose et materna auctoritate supplica pro nobis Filio tuo. Item, illud : " Ora patrem, jube natum. " Dicunt autem quidam hoc non bene fuisse dictum : sed mentita est iniquitas sibi. Nonne legitur, Luc. II, 51, de Jesu, quod erat subditus illis, scilicet Mariae et Joseph propter Mariam ? Et ibidem , v. 48, quod ipsa materna fungens auctoritate corripuerit Filium, dicens : Fili, quid fecisti nobis sic ? Et paulo post subjungitur, quod audita correctione materna, patienter et absque murmure descendit cum illis Nazareth, ei erat subditus iliis . Non enim evacuabitur praeceptum in patria illud Dominicum : Honora patrem tuum et matrem tuam , sed perfectissime adimplebitur. Nihilominus haec omnia intellige de reverentia quam Dei Filius exhibet matri suae, et in subjectione qua Christus subditus fuit parentibus, formam humilitatis nobis et obedientiae commendavit. Nec fuit illa subjectio necessitatis, sed pietatis, sicut dicit ibidem Glossa. Et quid parentibus debeamus, ostendit. (Quaere milito plura de hac praerogativa, titulo, Dominus tecum, prope finem capituli.)
Item, Potentia Mariae ad impetrandum notatur, Esther, v, 3, ubi dixit Assuerus : Quid vis, Esther regina ? quae est petitio tua ? etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. In hoc etiam quod dicit : Quid vis, Esther ? quae est petitio tua ? innuitur, quod non exspectat Filius ut mater roget, imo etiam praevenit petitiones ejus, secundum quod ipse dicit et secundum quod dicitur ei de veris pauperibus, Isa. lxv, 24 : Antequam clament, scilicet ad me, ego exaudiam eos. Et illud Psalmi x sec. Hebr. 17 : Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. (De dimidiatione regni quaere titulo, quod Maria regina.)