LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De distinctione multiplicis in his quae conveniunt ei quod est multiplex.
Amplius invenitur adhuc multiplicis distinctio in his quae conveniunt ei quod est multiplex. Et primo considerandum est in casibus secundum quod casus est inflexio nominis in adverbium, quia cadit a principali a quo formatur, ut si juste multipliciter dicitur quod est casus, et justum multipliciter dicitur quod est principale, per cujus inflexionem sumitur casus. Nam secundum utrumque istorum, hoc est, utramque acceptionem ejus quod est juste, quae duae sunt, dicitur justum. Ut verbi gratia si juste dicitur secundum cognitionem judicare, hoc est, secundum propriam conscientiam : quia merita rei et accusati cognoscit judex : et dicitur vere judicare ut oportet, hoc est, secundum allegata, etsi sit contra conscientiam judicis. Similiter utroque illorum modorum dicatur et justum, quia juste judicare est justum reddere.
Eodem modo est in alio casu, et si sanativum dicitur multipliciter, et sanative, et e converso in illis quorum unum inflexum est ab altero sicut casus a principali, sanativum quidem multipliciter, et hoc quidem, id est, uno modo est sanitatis effectivum, ut diaeta, vel cibus : illud vero alio modo dictum sanativum, dicitur sanitatis significativum, ut urina, vel pulsus : tunc in eadem multitudine casus, qui est sanativo, multipliciter dicetur etiam effective vel conservative vel significative sanitatis. Similiter autem est in aliis, quoniam si ipsum principale multipliciter dicitur, et casus ab eo per inflexionem formatus multipliciter dicetur : et e converso si casus multipliciter dicitur, et ipsum principale multipliciter dicetur.