Secundo quaesitum est utrum liceat in aliquo casu revelare confessionem.
Respondeo. Dicendum, quod non, nec verbo nec facto nec nutu, nec aliquo signo licet facere, quia est sacrilegium. Nam ita est in sacramentis novae legis quod efficiunt quod figurant. Effectus autem poenitentiae est occultatio peccatorum ab oculis dei viventis; et haec occultatio significatur per secretum confessionis.
Et ideo, sicut profanaret sacramentum qui conficeret corpus et sanguinem christi de alio quam de pane et vino, ita esset revelans sacrilegus.