TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
Quia autem animam diximus esse actum non cujuslibet physici corporis, sed potius ejus tantum quod in potestate perfecta habet unde exerceat actiones vitae, oportet nos ad explanationem dictae diffi- nitionis determinare quale sit illud corpus quod dicimus in tali potestate habere vitam. In superioribus autem primi libri istius scientiae diximus formas naturales universaliter esse duplices : una enim est quae magis sequitur naturas corporis naturalis, in quo est forma non elevata supra ipsum et potentias ejus, sicut est illa quae est harmonia mixtorum, vel harmoniam consequens, et talis forma natura proprie vocatur, et non agit nisi unum, sicut determinatum est in secundi Physicorum nostrorum principio : de omnibus mixtis talem formam habentibus, jam tractavimus in scientia de Lapidibus et Mineralibus. Est autem alia magis vicina causae universali agenti primae, quae agit omnes formas, et haec est essentia incorporea movens et perficiens corpus, quae habet imprimere in naturam totam, eo quod ordine naturae supra naturam est omnis formae corporeae, et haec vocatur anima: et quia potestatem non trahit agendi a corpore, sed ex prima causa cujus naturam sequitur, ideo non agit tantum unum, sed multa, et quodlibet illorum operum est ei proprium et essentiale, et talis forma vocatur anima. Actiones
autem suas essentiales agit m corpore et circa corpus, quae actiones non sunt sine instrumentis et corporalibus : et ideo omno corpus quod in potestate habituali habet unde operetur actiones vitae, oportet esse organicum, hoc est, ex organis figura et situ differentibus compositum : organa enim voco membra officialia, quibus actiones vitae ab anima exercentur, sicut per corporum fluxus spiritus vitalis, per stomachum autem cibi coctio, per hepar autem digestio, et sic de aliis hujusmodi. Hoc autem rationabiliter fit : forma enim quae natura simplex est, cum unam tantum habeat essentialem operationem, sortitur corpus simplex non organicum, unius rationis existens in toto et partibus omnibus ejus, sicut est forma ignis, aut lapidis, et metalli. Forma autem quae sua incorporeitate altior est quam forma naturalis, et magis supra
materiam elevata, plura operatur essentialiter : et ideo oportet suum corpus in quo exercet opera illa, esse heterogenium ex diversis in figura et mixtura compositum. Hujus autem exemplum est in omnibus potestatibus incorporeis. Ars enim architectonica cum sit una, non una simplici operatione facit domum, sed potius secando, dolando, perforando, complanado, et levando, et conpaginando, propter quod diversa in figura quaerit instrumenta,sicut securim ad secandum, dolabrum ad dolandum, et terebrum ad perforandum, runcinam autem ad planandum, et in aliis actionibus suis aptat alia hujusmodi : unit autem ad unum manus artificis quae movet omnia haec. Sic et anima habens in se potestates operandi opera vitae multas, quaerit corpus sic habens diversa organa in figura et mixtura et compositione, in quibus diversis agit vitae actiones, uniens omnia haec ad unum, scilicet ad cor, a quo influit vitae actiones omnibus eis. Organa autem plantarum partes sunt : et hoc quidem satis manifestum est in corporibus animalium, et maxime hominum, cum etiam in corporibus plantarum verum est, quia plantarum partes sunt organa specialia officia habentia vitae, licet sint partes simplices hoc genero simplicitatis quo dicitur simplex, quod paries habet homogenias : folium enim in planta est ad cooperiendum corticem fructuum, ne laedatur caumate vel frigore : fructus autem habet corticem in quo operitur semen, ut efficiatur pepanum in vase debito maturatum. Radices vero habet ori in animalibus similes quoad officium : quia et oris et radicis officium est trahere nutrimentum. Medullam autem habet quasi loco cordis. Licet quaelibet istarum partium in se sit composita ex similibus, tamen istae partes diversa habent vitae officia.
Patet igitur ex dictis, quod si oportet aliquam communem diffinitionem dare animae, tunc utique erit actus primus corporis physici organici, quia hoc convenit tam animae plantae quam brutorum, et convenit etiam animae humanae quam in organis operari videmus. Et quia actus in omnibus essentialiter distinguitur ab eo cujus est actus, et praecipue in animatis, in quibus ostensum est animam corpoream formam non esse, ideo non oportet quaerere si unum sit anima et corpus. Forma enim cum materia nunquam coincidit in eamdem rem, sicut in artificialibus apparet : ubi tamen forma vicinior est materiae quam in aliis. Non enim quaerimus si figura est idem cum cera in sigillo, neque universaliter unquam dubitamus si idem sit actus, et id cujus est actus sicut materiae. Cum enim hoc ipsum unum et ens multipliciter per analogiam dicuntur de substantia et accidente, erit substantia principaliter et per se ens, et accidens est ens, quia est aliqua dispositio ejus quod vere est. Cum substantia dividatur in tria, sicut superius diximus, materiam scilicet, formam, et compositum, quod inter ista tria est ens proprie et primo est forma, quia materia non habet actu esse nisi a forma, et compositum similiter : et ideo materia non est propter esse dandum, sed potius tantum ad hoc quod substet, et particulizet et individuet esse quorum nullum est esse : propter quod impossibile est unquam formam esse materiam : et sic eadem impossibilitate impossibile est animam esse corpus.
Universali igitur diffinitione dictum est quid sit anima, quia est substantia secundum quod ratio rei substantia et forma est: et haec substantia est quid erat esse, hoc est, quidditas essentialis hujusmodi corporis quale determinatum est : et ideo corpus amittit nomen et rationem suam quando exspirat ab eo anima : sicut si diceremus aliquod instrumentorum artificialium esse alias a natura perfectum,sicut
si dolabra esset animal et corpus physicum: tunc enim id quod est substantia ipsius formalis, est esse suum, quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in subjecta sibi materia : et tale est physici corporis esse, anima in communi ratione accepta. Et si positione priori retenta, quod si dolabra sit corpus physicum, corpus dolabrale, quod est ferrum, separetur a forma dolabrae, jam non habebit nec rationem, nec nomen dolabrae, nisi forte aequivoce: neque ferrum habebit nec rationem ferri, sed quod ferrum adhuc est ferrum, separata ab ipso figura dolabrae, apud usum loquendi, ideo est, quia dolabra est organum artis, et non physicum, et corporum artificialium superius diximus esse principia corpora physica quae formas physicas retinent in eis. Horum enim accidens est forma artis : et ideo talis corporis non est esse et ratio anima, sed potius physici talis, quod habet in seipso principium quo movetur motu vitae et secundum locum, et quod in se habet posse quiescendi quando voluerit. Et ideo separata anima ab hujusmodi corpore, corpus jam non erit habens esse et nomen : et ideo mortuus homo non est homo,neque caro ejus est vera caro, sed potius corruptum a carne hominis.
Considerare autem oportet in partibus animati corporis, quod nunc dictum est, quoniam si nos ponamus oculum per impossibile esse separatum et esse animal, tunc absque dubio visus et potentia visiva erit anima ejus : quia haec potentia agit in eo vitae actionem secundum naturam oculi et complexionem : visus igitur erit substantia formalis oculi dans ei. rationem oculi et nomen : ipse autem oculus, qui pupilla vel corpus oculi vocatur, est materia visus : et ideo deficiente visu in oculo, jam non est oculus, sed aequivoco, neque pupilla vocatur, neque est, nisi aequivoce, sicut lapideus, vel depictus. Quod autem accidit in parte una organica animalis, oportet accipere accidere in toto corpore vivente : quia omnino simile est. Sicut enim una potestas particularis animae sensibilis se habet ad unam organicam partem corporis, in eo quod dat ei esse et rationem : ita totus sensus sive substantialis anima se habet ad totum vivens corpus, quod dat ei esse et rationem talem quae est sensitivi corporis. Patet igitur ex dictis qualiter anima sit actus animati corporis potestatem habentis agendi vitae actiones.
Et ideo tale corpus non potest esse abjiciens animam, quod ita est in potentia, et in ea est ei vivere, sed potius est animam habens : propter quod diximus superius, quod cum dicitur in diffinitione assignata, potentia tritam habentis, quod de potestate habituali et perfecta intelligitur, quae potens est agere vitae actiones : hoc autem haud est separatum ab anima ut abjiciens eam, sed potius in ratione sua concipiens eam et habens eam : quia neque nomen corporis organici habet, neque rationem sine ipsa. Semen autem animalium et fructus plantarum non sunt hujusmodi corpora organica, nisi in potentia incompleta : et ideo talium non est anima endelechia, neque anima est in eis,nisi sicut artifex in artificiato quod est in fieri et non in esse : et hoc non est inesse animam nisi secundum quid, sicut supra diximus. Unde patet ex dictis quod vigilantia est actio animae quae est exercitium actionis vitae, sicut in artificialibus incisio, et in physicis visus sive videre secundum actum, et est visus secundum actionem quae est uti visu : et similiter potentia habitualis organi ad videndum, quod est visum habere, et non uti, est anima : quia, sicut diximus, ipsa est actus primus et actus secundus : neque tamen ideo est duo : quia actus secundus supponit primum,
et fluit ex ipso essentialiter . Corpus autem et materia oculi est, quod est potentia utens et habens visum, et non potentia incompleta, sed potestate perfecta, sicut diximus : et sicut oculus est pupilla et visus compositus, ita anima et corpus est animal totum compositum, cujus tota ratio et substantia est anima.