IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur :
" Quando mortui. " Alius modus horae est ex parte suscitandorum. Et baec hora est duplex, scilicet, in signo probante futuram resurrectionem : et haec hora nunc est, quando Filius quosdam suscitat, ut probet in se esse potestatem omnes suscitandi : sicut in antehabitis dictum est. Et est hora venturae generalis resurrectionis : et haec non est nunc, sed continuo venit, hoc est, in veniendo est.
Tamen quaedam Glossae istud totum videntur exponere de spirituali resurrectione quae est a morte animae. Et hoc videtur dicere Augustinus, sic: " Vita (quae est ipse Pater et Filius) pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima rationalis quae illuminatur a lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed ista lectio debet intelligi ita, quod resurrectio animae et potestas suscitandi, signum sit potestatis
suscitandi etiam mortuos in corpore : quia aliter nihil probaret Christus de sua intentione. Quia cum per sanitatem aegrorum, ostenderit se operari sicut Pater, non satis congrue transiret ad potestatem suscitandi mortuos, nisi intenderet ostendere se per hoc habere potestatem restaurandi totam naturam quam curavit in parte. Et hoc non ostendit nisi ex universali potestate mortuos suscitandi. " Et ideo secundum Chrysostomum sic legitur ut dictum est.
Haec est ergo hora quando mortui corpore,
" Audient vocem Filii Dei. "
Vel particulariter, ut nunc Lazarus, et filius viduae, et puella Archisynagogae filia. Audient autem sicut dormiens expergefactus audit. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. Vel in futuro universaliter, quando Filius Dei mortuos ad judicium vocabit. I ad Thessal. IV,15 : Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Ibi Glossa : " Vox Archangeli est vox Christi qui est princeps Angelorum. " Gregorius : " Tubam sonare, est visibiliter et terribiliter Filium Dei in carne ut judicem mundi demonstrare. "
Si autem objiciat aliquis, quod qui mortuus est, non sentit. Hoc nihil est : quia virtutem vocis Christi propter deitatem in se manentem, audit omne quod est: quia habet obedientialem rationem ad ipsam. Deuter. xxxii, 1 : Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei. Glossa tamen dicit quod hoc quod hic dicitur, convenit solis justis, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sed haec Glossa est de resurrectione spirituali, sicut ante dictum est.
" Et qui audierint vivent. "
Quicumque enim " audierint, " vel in praesenti, vel in futuro, " vivent " vita naturae : quia haec est vox quae vocat ad vitam, nunc quidem quos vult, in futuro autem omnes. Ad Roman. IV, 17 : Ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Ezechiel. xxxvii, 4 : Ossa arida, audite verbum Domini. Unde quos nunc vult vocare vivent, et omnes in futuro vivent. Job, XIV, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram, ut eleves jacentem in pulvere. Daniel. XII, 2: Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt.
" Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei :
Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae : qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. "
Secundus est paragraphus de essentiali sibi propter deitatem suscitandi virtute.
" Sicut enim Pater, " per virtutem essentiae divinae, " habet vitam, " quae est prima vita, et ideo principium et causa omnis vitae, " in semetipso " manentem ex substantia divina quae in ipso est, et est prima vita, et vitae principium et causa : " sic, " per omnen eumdem modum virtutis, " dedit, " generando eum ab aeterno in eadem vitae substantia, " et Filio " connaturali et consubstantiali, " vitam " eamdem, scilicet fontalem vitam " habere " naturaliter et substantialiter " in semetipso : " quia per hoc quod homo factus est, quod
non erat, assumpsit, sed divinitatem non amisit, nec cum humanitate commiscuit. Primum autem in omnibus causa est et fons omnium aliorum, sicut primus calor in omnibus calidis. Unde Philosophus : " Quidquid est in multis per communitatem generis vel analogiae, est in uno aliquo primo, quod est causa omnium aliorum. " Et ideo vita quae est in omnibus vivis per aliquam analogiae proportionem, necesse est.quod sit in uno primo, quod fontalis causa vitae est in omnibus aliis. Hoc autem primum est deitas in tribus personis. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. Et ita Filius quamvis deitatis vitam habeat a Patre : tamen, ut dicit Hilarius, ex se vivit ex essentiali et substantiali et naturali sibi deitate. Si autem ex se vivit, causa est omnibus vitae : sicut ex se calidum est omnibus calidis causa caloris quem habent per participationem. Proverb. VIII, 35 et 36 : Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Hinc est quod dicit, Ezechiel. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis. Principium enim vitae nullo modo est vel potest esse principium mortis secundum seipsum. Sapient. I, 13 : Deus mortem non fecit. Et post pauca sequitur, v. 16 : Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.
" Et potestatem dedit ei, "
Scilicet Pater Filio quando misit eum in carnem, " judicium facere, " non auctoritate propria, sed ministerio. Psal. lxxi, 1 : Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Causam autem hujus jam ante diximus. Isa. XVI, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium. Quia exsequetur judicium in forma hominis.