Responsio. Dicendum quod de ratione virtutis strictissime acceptae, secundum quod communiter in usu est nomen virtutis,/ tria / quatuor / requiruntur. Primum est quod / actus ad quem perficit ille habitus / pertineat ad aliquam potentiam rationalem vel per essentiam vel per participationem; alias non esset / virtus / humana / humanum quid. Secundum est quod / determinet potentiam ad unum / importet / ordinet potentiam ad aliquid / ad / quod est / secundum se ordinatum. Bonum / illius potentiae; alias / hominis; alias non esset bona qualitas. Tertium est quod determinet potentiam ad illud unum, faciens in ea inclinationem ut in ipsum tendat per modum naturae; alias non esset habitus. Quartum est ut actus eius / dependeat ex volun- / praesupponat actum voluntatis, vel includat; alias non esset meritorius, cum principium merendi sit in voluntate. Haec autem quatuor in spe inveniuntur. Cum enim, ut ex dictis patet,/ non pos- / sit vel in irascibili, quae est rationalis per participationem, vel in affectu intellectivae partis / quod est / quae / qui / pertinet ad partem rationalem per essentiam, constat quod spes est in potentia aliquo modo rationali.
Ordinat etiam potentiam ad id quod est optimum homini, quia est expectatio futurae beatitudinis. Similiter etiam spes etiam de ratione nominis / ponit / importat quandam inclinationem determinatam in aliquid, secundum quod addit certitudinem supra expectationem. Praesupponit etiam vel includit voluntatis actum, quia nullus sperat nisi quod vult, cum spes sit de bono aestimato. Unde patet quod spes virtus est.
Ad primum ergo dicendum quod nulla passio potest esse neque virtus neque vitium neque donum neque fructus. Unde nomina passionum quae ad / virtutes / praedicta extenduntur, aequivoce sumuntur secundum quod significant passionem et secundum quod significant virtutem vel vitium.
Ratio autem praedictae extensionis nominum est duplex. Quandoque enim virtus, quae est in medio passionum, magis appropinquat ad unam passionem quam ad aliam, sicut fortis magis habet actum similem audaciae quam timori; et ideo ipsa virtus fortitudinis quandoque dicitur audacia, et oppositum vitium dicitur timor, et similiter vitium oppositum / le- / mansuetudini dicitur ira. Aliquando vero contingit ex hoc quod nomina passionum sensitivae partis, ut prius dictum est, transumuntur ad significandum actus voluntatis; unde habitus perficientes ad actus voluntatis nominantur nominibus illarum passionum ex quarum similitudine actus voluntatis nomina sortiuntur, et ita est de spe et amore. Unde accidit quatuor principalibus passionibus quod nomine unius nominetur virtus vel donum vel vitium vel fructus.