Tertio quaesitum est utrum liceat appetere episcopatum.
Respondeo. Dicendum, quod contingit appetere praelationem dupliciter: aut propter necessitatem urgentem, aut non urgentem.
Primo modo dupliciter: vel quando imponitur a superiori, vel quando non invenitur aliquis qui velit onus praelationis subire. Tali necessitate existente meritorium est appetere.
Unde Is., VI, 8: quem mittam, et quis ibit nobis? respondit: ecce ego, mitte me; tamen ante dixit se indignum.
Secundo modo, scilicet quando non urget necessitas, sic non licet: quia non potest carere aut vitio iniustitiae, si velit se minorem praeferri maioribus; aut vitio praesumptionis, si reputet se sufficientem praeferri aliis; unde chrysostomus super illud reges gentium, etc.: primatus ecclesiasticos concupiscere nec iustum nec utile.