TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
Ex dictis autem in praedicta diffinitione animae, facile determinatur quaestio qua quaeritur, si anima sit separabilis a corpore, vel non. Non enim manifestum est quod anima non universaliter separabilis est a corpore, et similiter quod pars quaedam ipsius non separatur a corpore. Quaecumque enim forma essentialiter est pars corporis aut actus, nullam vitae actionem agens nisi in parte corporis aliqua, non potest separari secundum esse a corpore : quia si separaretur, sequeretur quod separata nullam haberet vitae actionem : et haec esse non potest : tales autem sunt anima vegetabilis in plantis, et anima sensibilis in brutis : haec enim duplex anima est actus et perfectio quarumdam corporis partium, sine quibus nullam omnino habet vitae actionem. Non enim intelligi potest nutritiva et augmentativa et generativa agere sine cibo et semine corporali : et ideo a corpore in istis actionibus non separatur. Similiter autem videre et audire et universaliter sentire non agitur sine instrumentis corporalibus et corporalibus formis, et imaginari non fit sine quantitate corporis : propter quod nihil istorum separatur : neque ipsa anima separari potest quae sic est in toto corpore, sicut istae potestates sunt in partibus corporis. At vero quamdam animam et secundum quasdam partes nihil prohibet separari, propter hoc quod illae nullius corporis sunt actus, in quo vitae exerceant actiones, sicut in organo, sicut manifestum erit in sequentibus de intellectu tam agente quam possibili, et in parte in praemissis habitum est. Amplius autem manifestum est non solum de ipsa parte intellectiva, quod separatur, sed de ipsa anima tota intellectiva, quod separetur est manifestum : cujus causa necessaria est, quia cum partes animae sint naturales potestates ejus, ab ipsa fluentes, impossibile est quod ab essentia conjuncta cum corpore fluat potestas separata. Sede converso possibile est quod ab eo quod essentialiter est separatum, fluant potentiae operantes in corpore : quia omnis potestas superior potest quidquid potest virtus inferior, et non convertitur : cujus probatio est, quod a primo motore simplici qui maxime substantia separata est inter essentias omnes, fluit virtus motiva primi mobilis, quae nullo modo explet operationem suam sine corpore, eo quod nihil est localiter mobile nisi corpus. Similiter autem ars quaelibet separata est prout est in anima artificis, et tamen potentias suas non explet sine corporis instrumentis. Patet igitur quod ab eo cujus essentia separata est, fluunt potentiae operantes in corpore. Sed ab eo quod essentialiter subditur corpori, et est virtus in corpore existens, nulla fluit potentia quae sit separata : quia potentia naturalis et operatio sequitur essentiam : et ideo ipsa potentia mixta corpori, magis erit mixta quam ipsa essentia a qua fluit. Adhuc autem naturalis potentia est proprietas essentiae. Est autem subjectum principium passionis, et cadit in
diffinitione ejus. Qualiter igitur posset esse, quod essentia conjuncta corpori, causaret potentiam naturalem separatam. Ex his igitur patet, quod si intellectus est potentia separata, tunc oportet quod natura et essentia intellectivae animae si separata : et cum hoc habebit plurimas potentias corpori conjunctas. Amplius autem manifestatur hoc si dicatur anima intellectiva sive rationalis movere corpus et esse actus ejus, sicut nauta est actus et motor navis. Nauta enim movet navim per speciem intellectivam quae est scientia gubernandi: et cum nullam operationem habet nauta in navi, quae non expleatur motu et instrumento corporeo, sicut a temone, vel clavo, vel velo, aut gubernaculo, vel remo : et separatur tamen totus gubernator a navi. Et similiter si anima sic movet corpus totum intellectu gubernante aut imperante, ipsa separatur tola essentialiter a corpore, licet habeant multas vires et operationes sensus et vegetationis, quae non explentur sine instrumentis corporeis. Haec autem omnia constabunt postquam determinatum fuerit de natura animae intellectivae in tertio hujus scientiae libro. Figuraliter quidem igitur, hoc est, superficialiter et universaliter sic determinatur et describitur anima diffinitione universali solum quid est anima dicente.